← 老塞内卡

论争集摘录

§4.7-4.8

通奸者的诛僭与受胁免除的劳务

辩辞讨论了在通奸现场夺下僭主佩剑将其击杀之人是否有权索取诛僭赏金,以及内战中遭通缉时被迫免除被释奴劳务的保护人在恢复身份后能否重新主张其劳务请求权。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.7

​Tyrannicida adulter tyranni. Tyrannicidae praemium. In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. Cuius adulter non fuit qui etiam tyranni fuit?1 Inputat nobis quod deprehensus in adulterio mori noluit. Tyrannicida uester iure occidi potuit a tyranno. Certamen in pari condicione contractum publica fortuna distraxit. non innocentior uicit, sed fortior. Tulit secum tyrannus gladium; sic enim occisuri ueniunt. Cur solus ad praemium uenis? tyrannum certe occidisti cum adultera. Non loricam clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem; perfusus unguento intrauit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnouerat. Tyrannicida noster ne tyrannum inueniret optauit. Ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor, odium, non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo ubi inueniat tyrannum. Omnia honesta opera uoluntas inchoat, occasio perficit. Saepe honorata uirtus est et ubi eam fefellit exitus; scelera quoque quamuis citra exitum subsederint puniuntur; nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas. Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret. Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia. Occidisti tu maritum, fortuna tyrannum. Tyrannum cadere reipublicae uolo; occidat illum ciuis iratus, misceat maledicta uulneribus qualia in adulterum maritus adtulerat. Ab adulterae osculis ad praemium curris. Nolo tyrannicida imitetur antequam occidat tyrannum. Populus Romanus ueneno uinci hostem noluit, proditione noluit. Honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo fortuitum, non coactum. Pars altera. Non habebas, inquit, ferrum. Quid enim tyranno profuit quod habuit? In eo qui inermis ad tyrannum uenit non uirtus minor est, sed periculum maius. Non quaeras quid in arcem tulerim; tyrannicidium retuli. Non est gladius meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, sed periculum, sed tyrannicidium meum est. Adulterium uocas quo effectum est ne quis timeat adulterium? Diligenter arce munita occasionem requirens temptaui seruos, temptaui amicos; per uxorem solam refulsit occasio. Non putaui adulterium uxorem tyranni polluere, sicut nec homicidium tyrannum occidere. Ferrum in arcem ferre periculosum erat, inuenire facile. Si tyrannum, inquam, inuenero, obuia quaelibet res telum erit. certe semper secum solet habere ferrum tyrannus. gladius inter duos fortioris est. Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!2

与僭主之妻通奸的弑僭者。 弑僭者之赏。某人与僭主之妻通奸被僭主当场撞破,遂夺其剑而弑之。他请求领赏。有人提出抗辩。 若非僭主将武器送至其手,他决计不会弑僭。连僭主之妻都敢染指之人,又有谁家之妻是他不曾通奸的?他竟将自己在通奸败露时贪生怕死之举,算作施惠于我们。你们这位弑僭者,本可依法被僭主处死。由同等境况引发的争斗,国家的气运却介入其中将其分开:获胜的并非更清白者,而是更强悍者。僭主随身携剑,盖因意欲杀人者向来如此前来。为何你独自前来领赏?你分明是与奸妇一同杀死了僭主。他未披锁甲,未持盾牌,只着一袭轻薄透体的罗衫;浑身涂抹香膏,潜入了早已确认僭主不在其中的内室。我们这位弑僭者,一心祈求不要撞见僭主!引领弑僭者登上卫城的应当是僭主而非其妻,应当是仇恨而非情爱;登城之人当怀杀敌之志,当携森森利铁;他当奔赴能够寻见僭主之地。一切崇高的功业皆发轫于意愿,而成全于时机。即便结局落空,美德亦屡屡受人尊崇;罪行纵然止于半途未竟,亦当受到惩处;受挫的美德不失荣耀之名,侥幸的际遇亦不能侵夺美德之荣光。倘若淫欲亦能应许弑僭,我们先祖的睿智断不至以如此厚赏悬购弑僭之功。他们以闻所未闻的奇异方式搏杀:弑僭者为通奸而战,僭主为贞洁而战。是你杀死了丈夫,而命运杀死了僭主。我但愿僭主是为国家而殒命;愿满腔怒火的公民诛杀之,愿其将诅咒与创伤一同加诸其身,正如丈夫曾加诸通奸者那样。你竟从奸妇的亲吻中径直奔向赏赐!我不愿弑僭者在诛杀僭主之前,自己先效尤僭主。罗马人民不愿借鸩毒克敌,亦不愿借背信取胜。我愿嘉奖猝然奋起的弑僭之举,却断不嘉奖出于偶然、出于被迫的弑僭。 反方。他说:“你手中未握利铁。”然而僭主手握利铁,又对他有何裨益?赤手空拳直面僭主之人,其美德并未减损,其凶险反倒倍增。休要盘问我带了何物登上卫城;我带回了弑僭之功!剑虽非我所有,然而手臂是我的,志气是我的,决断是我的,凶险是我的,弑僭之功亦是我的。难道你能将彻底消除通奸之惧的行为,贬斥为通奸吗?在卫城戒备森严之际,为了寻找良机,我试探过奴隶,试探过宾客,唯有通过其妻,方显露出一线契机。我不认为染指僭主之妻属于通奸,正如诛杀僭主并非杀人罪一般。携利铁登上卫城固然凶险,但在城中寻得利铁却轻而易举。“倘若遇上僭主,”我说,“触手可及的任何物件皆可充作兵刃。况且僭主身畔向来佩带利铁。二人相搏,利剑自当归于勇者。”为了不至于未被发觉,我曾是何等忧心忡忡的通奸者啊!

§4.8

​Patronus operas remissas repetens. Per uim metumque gesta irrita sint. Bello ciuili patronus uictus et proscriptus ad libertum confugit. receptus est ab eo et rogatus ut operas remitteret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. contradicit. Patronus a liberto restitutionem peto. Si pacisci tunc a me uoluisses operas, spopondissem. Bona bello perdidi, ad restitutionem nudus ueni; nunc libertorum operas desidero. Profer tabellas illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos uicerat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his perfidia; denique illa iam desiit, hae perseuerant. Non mea, inquit, sed aliena uis fuit. Aeque dignus est poena qui ipse uim adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. In hunc primum incidi et dum timeo ne offenderem secutus sum hoc exigentem. Non recepit me, sed inclusit. Nihil est uenali misericordia turpius. Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum parere etiam cum cogi non potest. Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam periculosas quam indixisti. Habeo iudicia tua: bene de seruo iudicasti: manumisisti; bene de liberto: proscriptus mihi potissimum te commisisti. Si noluissem patronum habere, potui. Vnus ex proscriptis fuisti qui tunc posses etiam rogari.3 Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quicquid in proscriptione gessisti rescidit. Extra. Omnes inuecti sunt in libertum. VARIVS GEMINVS et OTHO IVNIVS egerunt lenius, ut patronus remissurus uideretur operas, si optinuisset. Nam Otho dixit: sine me iudicio meo uideri remisisse;4 faciam, remittam. quid me sic times tamquam inuitus promiserim? Contra CESTIVS ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. Quid in hac persona ueremur et causa, nisi hoc unum quod ex hoc colore metuendum est, ne si uolumus hoc remittere et uoluisse uideamur?

保护人索回被免除之劳务。 凡凭暴力与胁迫所为之事皆属无效。保护人在内战中落败并被列入处死公报,遂逃往被释奴处避难。被释奴收留了他,并请求免除其所欠劳务。保护人立下字据免除了劳务。恢复身份后,保护人重新勒令其履行劳务。被释奴提出抗辩。 作为保护人,我向被释奴索求恢复原状。若你当时想立约向我索取劳务,我自会应允。我在战乱中丧尽家财,恢复身份时已是一无所有;如今我亟需被释奴的劳务。请出示那份比处死公报更为残酷的字据吧:公报追剿的是战败之人,而字据迫害的却是收留之人;公报出于复仇,而字据出于背信;况且公报如今早已废止,而字据却仍在作祟。他说:“暴力非我所施,乃他人所为。”亲自施加暴力者,与利用他人施加之暴力以谋私利者,同等该罚。我走投无路首先投奔此人,因唯恐触怒于他,只得依从其苛求。他并非收留了我,而是将我囚禁。世间再无比待价而沽的怜悯更为丑陋之物。 反方。你根本无需动用特权:你深知纵然在无可强迫之时,他亦对你俯首听命。无论你勒令履行何种劳务,都决不可能及得上你昔日所勒令的那般凶险。我握有你的明断:你对奴隶作出了良好的评判:赐予了自由;对被释奴也作出了良好的评判:在被公报追剿之际偏偏托身于我。若我当时不愿奉你为保护人,我本可如此行事。在所有遭追剿之人中,你是当时唯一尚能被乞求之人。恢复身份免除了对你的处死公报,却未曾撤销你在处死公报期间所为的一切事。 补记。众人皆痛斥被释奴。瓦里乌斯·杰米努斯与奥托·尤尼乌斯则采取了较为温和的立意,使保护人显得若胜诉便打算免除劳务。盖因奥托说道:“请让我显得是凭我自己的决断予以免除;我会这么做,我会免除的。你何必如此畏惧于我,仿佛我是被迫许诺一般?”相反,凯斯提乌斯则言:“唯在唯恐显得要求过于苛刻、或面对体面之人需以温和许诺诱导审判官时,方可使用此类立意。在此人与此案中,除了因这一立意而引发的唯一隐忧——即我们若意在免除,便显得我们当时亦曾甘愿免除——之外,我们还有何可惧?”

语法注4 条
  1. 4.7Cuius adulter non fuit qui etiam tyranni fuit?

    双重属格结构。前半句中的 cuius adulter 意为“何人之妻的通奸者”(属格代词表示关联对象),后文的 tyranni 同样省略补充为“僭主之妻的”(指侵害僭主婚姻关系的奸夫,而非僭主本人的通奸对象)。

  2. 4.7ne non deprehenderer

    由表示忧虑的形容词 sollicitus 引导的惧怕从句。ne non 构成双重否定,意为“唯恐不被抓获”,修辞上反讽地表达其蓄意被当场撞破的心态。

  3. 4.8Vnus ex proscriptis fuisti qui tunc posses etiam rogari.

    特征关系从句。先行词为 Vnus,关系从句中的动词 posses 采用未完成过去时虚拟式,用以表征该保护人在当时命悬一线的遭通缉群体中所具有的独特属性(“唯一尚能被乞求之人”)。

  4. 4.8sine me iudicio meo uideri remisisse

    使役动词 sino 的祈使式 sine 后接“宾格加不定式”结构(me ... uideri remisisse)。uideri 带有完成时不定式 remisisse 作补足语,意为“请容许我显得是由我自行决断免除的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:4.7-4.8