- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:3.pr#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卡西乌斯·塞维鲁阐述了实战法庭辩论与虚构演习辩论的根本差异,并通过自身经历及与塞斯提乌斯的交锋,揭示了学堂受众的审美败坏以及他本人的辩论观。
Vt ad meum te morbum uocem,1 Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant; cognomini meo cum uelocitas pedum non concedatur tantum, sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Threcibus optime pugnant et quidam sic cum scaeua conponi cupiunt quomodo † aliti est. In ipsa oratione quamuis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. PASSIENVS noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes reuertimur, media tantum quibus necesse est audiunt. Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere? SILO POMPEIVS sedens et facundus et literatus est et haberetur disertus si a praelocutione dimitteret: declamat tam male ut uidear belle optasse cum dixi: numquam surgas. Magna et uaria res est eloquentia neque adhuc ulli sic indulsit ut tota contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est. Ego tamen et propriam causam uideor posse reddere: adsueui non auditorem spectare sed iudicem; adsueui non mihi respondere sed aduersario; non minus deuito superuacua dicere quam contraria. In scolastica quid non superuacuum est, cum ipsa superuacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bellissime CENSORINVS aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent: uideor mihi in somniis laborare. Deinde res ipsa diuersa est: totum aliud est pugnare, aliud uentilare. Hoc ita semper arbitratum est, scolam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo ille primum in foro uerba facturus tiro dictus est. Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum: cum loco mutabuntur; uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inuenient; adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse. Non est quod2 oratorem in hac puerili exercitatione spectes. quid si uelis gubernatorem in piscina aestimare? Diligentius me tibi excusarem tamquam huic rei non essem natus, nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Coruinum et Passienum qui nunc primo loco stat minus bene audiri quam Cestium aut Latronem. Vtrum ergo putas hoc dicentium uitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant, qui pueri fere aut iuuenes scolas frequentant; hi non tantum disertissimis uiris quos paulo ante retuli Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit. Memini me intrare scolam eius cum recitaturus esset in Milonem; CESTIVS ex consuetudine sua miratus dicebat: si Threx essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio. Non continui bilem et exclamaui: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens; scolastici intueri me,3 quis essem qui tam crassas ceruices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non inuenit, sed negauit se exsecuturum, nisi exissem de domo. ego negaui me de balneo publico exiturum, nisi lotus essem. Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satisfacere. subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii. tanta illius perturbatio fuit, ut aduocationem peteret. Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui. Iam aput praetorem urbanum curatorem ei petebam; interuenientibus amicis qui ad hoc spectaculum concurrerant et rogantibus dixi molestum me amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. nec hoc ut faceret uel ioco uel serio effici potuit. Hanc, inquit, tibi fabellam retuli, ut scires in declamationibus tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis uolo, non ingenio mihi maiore opus est, sed sensu minore. itaque uix iam optineri solet ut declamem; illud optineri non potest, ut uelim aliis quam familiarissimis audientibus. Et ita faciebat. declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent.4 conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae. Iniquom tamen erit ex his eum aestimari quae statim subtexam: non enim haec ille optime dixit, sed haec ego optime teneo.
若要引你涉足我私人的癖好,皮拉得斯在喜剧中、巴梯卢斯在悲剧中,都大大偏离了他们平素的水准;我的同名者不仅其双足之疾速为人公认,甚至招致责难,其双手却更为迟钝;有的人对抗重装角斗士最擅长,有的人对抗色雷斯角斗士最擅长,还有的人唯独渴望与左手角斗士配对交锋。在演说本身之中,尽管题材是一致的,然而论证最巧妙之人,叙事却较为草率;另一个人铺陈要点不如预备时做得出色。我们那位帕西埃努斯一旦开讲,刚过引言听众便四散逃离,到了结语我们才纷纷返回,中间部分唯有那些不得不听的人方才留听。 同一个人物做演习辩论不如实际办案出色,或者作劝谕性演说不如作司法争辩演说精湛,这难道令你称奇吗?西洛·庞培坐在那里既口若悬河又学识渊博,倘若他在引言之后便遣散听众,定会被视为雄辩家;但他演习辩论之拙劣,以至于我说“愿你永不起身”时,竟显得是一句极妙的祝愿。雄辩乃是崇高而多面的事物,迄今未曾对任何人宽厚到使其全盘占有的地步;凡能被其某一局部所接纳者,便已足够幸运了。 然而我似乎也能给出我自己特有的缘由:我已习惯于注视法官而非听众;我已习惯于回应对手而非自问自答;我避开多余之言并不亚于避开有害之辞。在学校的练习中,既然练习本身就是多余的,又有何物不是多余的呢?我愿向你袒露我的心境:当我在广场演说时,我是在办正事;而当我作演习辩论时,正如岑索里努斯对那些在自治市镇汲汲求官者所作的绝妙评语那样:我仿佛觉得自己是在梦中劳作。再者,事情本身亦截然不同: 搏击与虚晃完全是两码事。人们一向认为,学堂宛如击剑练习场,而广场则是真正的竞技场;因此,初次在广场发言之人被称为新兵。且将那些演习辩论家带入元老院、带入广场吧:他们将随场所的改变而改变;恰如习惯了密室与舒适阴凉的躯体无法立于青天之下,不知如何承受雨淋日晒,他们几乎无法自处;因为他们已习惯了凭自己的心意而展现雄辩。 你毫无理由在这等幼稚的演习中探寻演说家。倘若你打算在游泳池里评判领航员,那又会如何?若非我知道阿西尼乌斯·波利奥、梅萨拉·科尔维努斯以及如今位居第一的帕西埃努斯,在众人耳中都不及塞斯提乌斯或拉特罗受赞誉,我本会更细致地向你申辩,说我生来不适于此事。 那么,你认为这究竟是演说者的过错,还是听众的过错?并非前者言说得更糟,而是主要作为童子或青年出入于学堂的后者评判更为败坏;他们不仅将自己的塞斯提乌斯置于我方才提及的极雄辩之人之上,若非害怕被乱石砸死,甚至还会将他置于西塞罗之上。然而他们正以其唯一能做到的方式推崇他:他们熟背此人的演习辩论,而对于西塞罗的演说,除了塞斯提乌斯写过驳斥之辞的那些之外,一概不读。 我记得当塞斯提乌斯正准备朗诵驳斥米罗的演说时,我走进了他的学堂;塞斯提乌斯照其惯例自我赞叹道:“我若是色雷斯角斗士,我便是弗西乌斯;我若是哑剧演员,我便是巴梯卢斯;我若是骏马,我便是梅里西奥。”我按捺不住怒火大喊道:“你若是阴沟,你便是最大下水道!”众人爆发出哄堂大笑;学童们注视着我,探究我是何许人竟有如此粗厚的颈项。准备反驳西塞罗的塞斯提乌斯,面对我却不知该如何应答,只声称除非我离开屋子,否则他绝不继续。 我答复说,除非洗完澡,否则我绝不离开公共浴池。此后,我便兴起在广场上就塞斯提乌斯之事为西塞罗复仇的念头。不久我抓到他,将他传唤至裁判官前,在倾泻了足够多的戏谑与痛骂之后,我要求裁判官依不成文罪法受理对其控告。他惊慌失措至于请求辩护律师相助。接着我又将他带至另一位裁判官前,控告他忘恩负义。随后在城市裁判官面前,我甚至要求为其指定监护人;聚集来观看这场好戏的朋友们纷纷介入恳求,我便说倘若他发誓西塞罗比他自己更为雄辩,我便不再纠缠。然而无论玩笑还是当真,都无法使他做到这一点。 “我向你讲述这段小故事,”他(卡西乌斯·塞维鲁)说,“是为了让你知晓,在演习辩论中几乎存在着另一类人类。倘若我愿与他们攀比,我所需要的不是更伟大的天资,而是更匮乏的理智。因此,如今劝我作演习辩论已很难得逞;而要想让我同意在最亲密的朋友之外的听众面前演说,那是绝无可能的。”他的确是身体力行的。他的演习辩论水准参差不齐,但其中卓越的部分,无论你置于哪篇演习辩论中,都会使之显得参差错落。其音律编排粗砺而仿佛刻意回避修辞的整饬,警句却鲜活动人。然而,若凭我随即附于文后的这些段落来评判他,将是不公道的:因为这些并非他说得最好的,而是我记得最牢的。
- 3.prVt ad meum te morbum uocem
由表示目的的连词 ut 与现在时虚拟式 uocem 构成的独立句式,意为“若要引你涉足我私人的癖好”,起引言铺垫作用。
- 3.prNon est quod
固定句式 non est quod 后接虚拟式(spectes),意为“没有理由……”或“何必……”。
- 3.prscolastici intueri me
历史不定式(叙述不定式)。以不定式 intueri 代替未完成过去时或完成时陈述式,与主格主语 scolastici 连用,生动刻画现场突发的惊诧神态与动态过程。
- 3.prin quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent
过去与事实相反的条件句。条件从句中 posuisses 为泛指第二人称的过去完成时虚拟式(“假使你将它们置于任何一篇演习辩论中”),主句则由主语 ea quae eminebant 搭配过去完成时虚拟式 fecissent 构成结果句(“也会使之变得参差不齐”)。
