← 老塞内卡

论争集摘录

§3.pr#1

卡西乌斯·塞维鲁独特的雄辩才能与本性

老塞内卡向其诸子论述卡西乌斯·塞维鲁在法庭论辩中极尽雄辩却在演习辩论中大失水准的独特现象,并引述塞维鲁本人的解释,即人类的天赋才能与身体机能皆局限于各自专长的单一领域。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.pr#1

​ca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem. Quosdam disertissimos agnoui uiros non respondentes famae suae cum declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo. quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est. Memini itaque me a Severo Cassio quaerere, quid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet.1 In nullo enim hoc fiebat notabilius. oratio eius erat ualens, culta, ingentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquo petentia; nemo magis in sua potestate habuit audientium affectus. Verum est quod de illo dicit GALLIO noster: “cum diceret rerum potiebatur,2 adeo omnes imperata faciebant; cum ille uoluerat, irascebantur. nemo non illo dicente timebat ne desineret.” Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis;3 sunt quidem et haec quibus eloquentia eius agnoscatur; auditus tamen longe maior erat quam lectus. Non hoc ea portione illi accidit, qua omnibus fere quibus maiori commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est. Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo conspicua, suauitas ualentissimae uocis — quamuis haec inter se raro coeant, ut eadem uox et dulcis sit et solida — pronuntiatio quae histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset uideri. nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod grauitas quae deerat uitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inueniebat quam in his quae attulerat. Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent. uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Vno die priuatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam uero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit. Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, set maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet. Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret, instruerent: phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. tamen non tantum infra se cum declamaret, sed infra multos erat: itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus. Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus euenit. magna quoque ingenia — a quibus multum abesse me scio — quando plus quam in uno eminuerunt opere? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est. Hoc non ingeniis tantum, sed corporibus uideris accidere, quorum uires non ad omnia quae uiribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est; ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet;4 ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit. Ad animalia ueni: alii ad aprum, alii ad ceruum canes faciunt; equorum non omnium, quamuis celerrimi sint, idonea curriculis uelocitas est; quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.

塞内卡向其子诺瓦图斯、塞内卡与梅拉致意。 我曾结识一些极其雄辩之士,他们在进行演习辩论时名不副实;他们在广场辩论时博得众人极大的赞叹,可一旦退居于这些家塾习作之中,便被其天资所遗弃。此种情况发生在多数人身上,对我而言既是确凿无疑,又是同样令人惊异。因此我记得曾向卡西乌斯·塞维鲁请教,何以在演习辩论中他的雄辩竟不能应和于他。 因为在任何人身上,此事都不比在他身上更为显著。他的演说强健、雅致,且充满沉甸甸的警句;没有人比他更不容忍自己的申辩中存在闲杂之物;没有任何部分不是凭其自身的长处而立足,没有任何一处听者可以分心他顾而不蒙受损失,一切皆紧凑有力,直指目标;没有人比他更能掌控听众的情感。我们的加利奥谈及他时所言非虚:“他演说之时,便主宰了局势;众人都如此顺从地遵奉号令; 只要他愿意,他们便勃然大怒。当他演说时,无人不害怕他会停顿下来。”诸位没有理由根据他所出版的著作来评判他;诚然,这些著作亦能让人领略其雄辩,然而亲耳听他辩论远胜于阅读其文字。在他身上出现这种情况,并非像几乎所有亲耳听闻比阅读更具推荐力的人那样处于普通比例,而是在他身上存在着大得多的悬殊。首先,其人品丰采丝毫不亚于其才华:魁伟引人注目的体态,极强有力的悦耳嗓音——尽管这二者极少集于一身,即同一声音既甜美又浑厚——,其朗诵与仪态足以造就一名演员,却绝不会被视作演员之流。 因为在他身上,你最感惊叹的莫过于其生活中所缺乏的庄重,在辩论中却绰绰有余:只要他克制自己不落入戏谑,其言辞便如同监察官一般肃穆。其次,他亲口所说的甚至胜过他所撰写的。此人机敏过人,天资胜于学识,在临场偶得之处比在预先准备之处更受人喜爱。更有甚者,他在愤怒时辩才尤佳,因此人们极小心地避免在他演说时插话打断。 唯独对他而言,被打乱节奏反而有益;命运对他总是厚于精心的思虑。然而这种幸运从未诱使他流于懈怠。他在一天之内处理多桩民事诉讼,甚至于上午辩护一桩,下午又辩护另一桩;但对于刑事公诉案件,他一天之内绝不接办超过一桩。但我尚不知除了他自己之外,他曾有幸为哪位被告辩护:他在任何地方都不曾拥有辩论的素材,唯独在身陷危机时除外。 他演说时从不脱离备忘摘要,且他不满足于仅列出事实梗概的摘要,而是将辩词的大部分全篇写出;那些可以妙趣横生言说的言辞亦被记下;然而他虽非胸有成竹不愿登场,却又乐于舍弃这些准备。当被迫即兴发言时,他便极大程度地超越了平日的自己。对他而言,猝不及防总是比充分准备更有助益;但他未曾放弃勤勉,尽管鲁莽往往给他带来如此完满的成效,这正是你应当对他倍加钦佩之处。 因此,他拥有一切足以装备他完美完成演习辩论的条件:精选而非庸俗低劣的措辞,热烈激昂而非松弛乏力的文风,蕴含的思想胜于字句而非冗长空洞的阐发,以及勤勉——这即便是对平庸之才亦是最大的助益。然而,当他进行演习辩论时,他不仅大失水准,甚至居于众人之下:因此他极少进行演习辩论,且非受朋友所迫绝不为之。 但当我询问他在演习辩论中何以不能保持水准时,他如此答道:“你在我身上所惊异者,几乎发生在所有人身上。那些伟大的天才——我自知与他们相去甚远——何时曾在不止一种著作中卓越出众过?西塞罗的雄辩在诗作中弃他而去;维吉尔那得天独厚的天资在散文中离他而去;萨卢斯特的演说词仅仅因对其历史著作的敬重而受人阅读;最雄辩之人柏拉图为苏格拉底所撰写的申辩演说,既配不上辩护人,亦配不上被告。 你当看到,此事不仅发生于心灵,亦发生于肉体,肉体的力量并不适合于所有凭力量而成之事:在摔跤上无人能与那人匹敌;另一人在举起沉重之物上力冠群雄;还有一人凡有所抓取便绝不放手,甚至能将双手覆在冲下斜坡的车辆上将其拉住。再看看动物吧:有的猎犬适于追逐野猪,有的适于追逐鹿;并非所有马匹,哪怕其奔跑如飞,都具有适于赛马的速度;有的马更能承受骑手,有的马更能承受轭木。”

语法注4 条
  1. 3.prquid esset cur in declamationibus eloquentia illi sua non responderet

    由 quaerere 统领的间接疑问从句(quid esset),其内嵌套了一个由 cur 引导带虚拟式 responderet 的原因从句。与格代词 illi 与 sua eloquentia responderet 构成固定表达,作关系/利益与格(意为“他的雄辩如他所愿/应和于他”)。

  2. 3.prcum diceret rerum potiebatur

    引自加利奥之语。动词 potior 在古典拉丁语中通常支配夺格,但在固定习语 rerum potiri(“掌控全局”、“主宰形势”)中,传统上因循古法支配属格(rerum)。

  3. 3.prNon est quod illum ex his quae edidit aestimetis

    “non est quod + 虚拟式(aestimetis)”是固定句式,意为“没有理由/毋需……”。quod 原为关系代词宾格或关系副词用法,与否定词 non 连用,表达“你们没有理由依据他发表的著作来评价他”。

  4. 3.prad tollendam magni ponderis sarcinam praeualet

    由介词 ad 与动形容词 tollendam 及其支配的名词 sarcinam 一致构成的动形容词目的结构。magni ponderis 为性质属格,修饰名词 sarcinam(沉重的负荷)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:3.pr#1