← 老塞内卡

论争集摘录

§3.1-3.3

诈盲骗金、弑亲同票获赦与收养获罪兄弟

本部分包含三则演习辩论的主题与论辩要点:其一为为了骗取公款而自残致盲的浪子索取抚恤金;其二为弑亲案中因票数相等获赦后被父亲驱逐的儿子;其三为勤谨之子因收养曾出资从海盗手中赎回自己的被逐浪荡兄弟而面临被逐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1

​luxuriosus a sodalibus excaecatus. Caecus de publico mille denarios accipiat. Decem adulescentes cum bona comedissent, sortiti sunt, ut cuius nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille denarios. exiit sors cuiusdam; excaecatus est. petit mille denarios. negantur. Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. O legem si excaecat homines abrogandam!1 Mille denarios nulli respublica dat nisi qui inuitus accipit. Dic nunc: miserere; hoc cum excaecareris non dixisti. Respublica debilitatem consolatur, non emit. Consumtis patrimoniis membra conferunt. Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri. Non solus a uobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem partem uitae in tenebris agunt, ut nouissime solem quasi superuacuum fastidiant. Pars altera. Illis nouem nihil daturus est: nulli non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipit Circumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus, “solus,” inquit, “nouem consentientibus non potui resistere.” omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit, omnes adprobauerunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret prima subiecta est. cum repugnaret, excaecatus est. Si circumuentus, inquit, est, persequatur iniuriam, de ui agat, talionem petat. uidebimus; primum est ut habeat unde uiuat.

被同伴弄瞎的浪子。 盲人应从公款中获得一千第纳尔。十个青年挥霍光家产后抽签决定,依约定凡名字被抽中者便被弄瞎双眼,以此领取一千第纳尔。某人的签被抽中,他便被弄瞎了。他请求索取一千第纳尔。诉求遭到拒绝。丈夫们啊,这便是你们所畏惧的眼睛!若是使人致盲便当废除的法律啊!国家若非给迫不得已接受之人,决不把一千第纳尔给予任何人。现在你说吧:“可怜可怜我吧”;当你的眼睛被弄瞎时,你可没说这话。国家是在抚恤残疾,而不是在购买残疾。挥霍光家产后,他们凑出了身体的肢体。对国家而言,拒绝一个盲人,比制造出九个盲人更为有益。他并非孤身向你们索要口粮,而是首当其冲开此前例。我会供养因残疾而受供养之人,绝不供养为求供养而自残之人。当人们将生命的大半时光度过在黑暗中时,便会导致这样的结果:他们最终竟将太阳当作多余之物加以厌弃。另一方。他绝不会分给那九个人分文:若他欺骗了弄瞎他的那些人,又有谁会不对他心生同情呢?被那九个挥霍老手算计的青年说道:“我孤身一人,无法抗拒串通一气的九个人。”这一切全系串通密谋:一人提议,众人附和;指定了一人负责抽签;而此人的签被暗中置于首位以便先被抽出。当他反抗时,双眼被强行弄瞎了。对手说:“若他是受人算计,就让他去追究侵害,提起暴力之诉,要求同态复仇吧。”我们且走着瞧;首要之事是他得有糊口之资。

§3.2

​parricida aequis sententiis absolutus. Quidam filium accusauit parricidii. Aequis sententiis absolutum abdicat. Minus est iam quod rogo; non peto ut me a parricida uindicetis, sed ut separetis. parricidam non accuso, sed fugio. Quando iste accusatori parcet qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum? Non absolutus parricida, sed dubius: ut absoluaris multis tibi sententiis opus est, ut damneris una.2 Non absoluerunt reum, sed saeculo pepercerunt. Miraris in hac ciuitate misericordiam in qua lex absolutionem et paribus tabulis dat? Quaeris quam multis non placeas? si unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes. Absolutus, inquit, sum. Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia quae te fecerunt tam credibilem parricidam. Pars altera. Manifestus adulescentiscolor est, ut se dicat patris auctoritate oppressum.

因票数相等而获判无罪的弑亲者。 某人指控其子犯有弑亲之罪。在其子因票数相等而获释后,父亲将他逐出家门。我如今所求之事已大为减少;我并非求你们替我向弑亲者复仇,而是求你们将我与他隔开。我并非在控告弑亲者,而是在逃避他。这个连父亲都不曾放过的人,又何时会放过控告者呢?难道在遗嘱与皮囊之间,就毫无折中之地了吗?弑亲者并未被洗清罪责,而是留有可疑:要宣告你无罪,你需要许多票;而要定你有罪,只需一票。他们并非赦免了被告,而是顾全了时代的脸面。在这座连投票相等时法律都赋予赦免的城邦里,你难道还对仁慈感到惊异吗?你想知道有多少人不待见你吗?只要我加上一票,你就是弑亲犯。你的免罪归功于法律,而非归功于你的清白。他说:“我已被判无罪。”我并非因弑亲之罪将你逐出家门,而是因那些使你如此像一个确凿无疑的弑亲者的其他恶习,而将你逐出家门。另一方。该青年的辩护策略显而易见,即声称自己受到了父亲权威的压制。

§3.3

​abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit. Cum tricenario filio pater patrimonium diuidat. Quidam habuit filios frugi et luxuriosum. abdicauit luxuriosum. frugi peregre profectus est; a piratis captus est; de redemtione scripsit patri. patre cessante luxuriosus praeuenit et redemit. rediit frugi; adoptauit fratrem suum. abdicatur. Nec est quod quisquam me laudet: prior frater fecit inter nos pietatis exemplum; una nauigauit, una periclitatus est, una omnes emensus est terras, reliquit me tantum ad paternam domum. Non est quod excusatione aetatis utaris: potes nauigare. Vtrique gratias agere deberet: frater me isti reduxit, ego isti fratrem. Si tamquam inertem abdicasti, nauigauit: si tamquam impium, suos redemit. Non potest eripi filio quod accepit a lege. quomodo enim potest pater eripere quod non potest non dare? Pars altera. Per alterum mihi necesse est abdicare quem nolo. Hoc uno alter alteri placet quod uterque patri displicet. Vtamur medicina qua cogimur, quod in uulneribus fieri periculosis solet, ut malum cum ipso corpore exsecetur. Adoptare permittitis adolescenti quem lex in patrimonio diuidendo experitur? Lex te ad ministerium patrimonii admisit, non in dominium. Est aliqua aetas a qua aliquis filius esse desinat? ne tricenario quidem adoptare filio licet; neque enim quisquam alium potest in manum suam recipere qui ipse in aliena manu est. Quomodo fieri potest ut tibi potestas uitae necisque aut in fratrem sit aut in filium non sit? Si bene de te meruerat, patrem pro filio rogasses. Nam quod ego non redemi, paupertatis fuit:3 nihil in medio comparebat; quicquid tricenarius reliquerat, abdicatus abstulerat. Quid facerem solus, senex, inops, cuius patrimonium alter diuiserat, alter absumpserat?

收养被逐之弟者当被逐出家门。 父亲应与三十岁的儿子分割家产。某人有一谨饬之子与一浪荡之子。他将浪荡之子逐出家门。谨饬之子远游异国,被海盗俘获;他致信父亲求赎。在父亲犹疑拖延之际,那浪荡之子抢先一步将其赎回。谨饬之子归来,收养其弟为子。如今他正面临被逐出家门之诉。谁也没有理由称赞我:是我兄弟先在我们之间树立了孝悌之楷模;他同舟航海,共涉艰险,一道走遍万水千山,只在父亲的家门前才离开了我。你毫无借口推托年纪:你是可以出海航行的。他本该向我们两人致谢:兄弟把我带还给他,而我把兄弟带还给他。若你因其碌碌无为而将他驱逐,他却已扬帆出海;若你因其不孝不义而将他驱逐,他却赎回了自己的至亲。儿子从法律中所获之物不可被剥夺;因为父亲又怎能夺走他不得不给予的东西呢?另一方。因其中一子之故,我不得不将我不愿驱逐之子逐出家门。他们两人之所以彼此称意,仅仅在于他们双双令父亲不悦这一端。让我们采用被迫使用的疗法吧,正如处置危及生命的创伤常做的那样,以便让祸患连同肉体本身一同被切除。难道你们竟允许一个在分割家产上正经受法律考查的青年去收养他人吗?法律准许你参与家产的管理,而非赋予你所有权。难道有哪个年龄能让人不再为人子吗?即便是三十岁的儿子也不得收养;因为任何自己仍处于他人支配之下的人,都无法将他人纳入自己的支配之下。你对自己的兄弟拥有生杀大权,或者对自己的儿子反倒没有生杀大权,这怎么可能呢?他若待你有恩,你本应为儿子去恳求父亲。至于我未能赎回他,实属家贫所致:库中空空如也;三十岁之子所留下的任何东西,早被那被逐之子搜刮殆尽。孤独、年迈、无助的我,财产被一个儿子瓜分,被另一个儿子挥霍,我又能做些什么呢?

语法注3 条
  1. 3.1O legem si excaecat homines abrogandam!

    感叹宾格(legem ... abrogandam)与谓语性动形容词搭配,中间嵌入条件从句(si excaecat homines),意为“若是使人致盲就当废除的法律啊!”表达强烈的愤慨与废除之必要。

  2. 3.2ut damneris una

    与前半句 ut absoluaris multis tibi sententiis opus est 形成紧密的对称结构,承前省略了非人称结构 opus est 及夺格名词 sententia,意为“(要宣告你无罪需要许多票,)而要定你罪只需一票”。

  3. 3.3Nam quod ego non redemi, paupertatis fuit

    quod从句(quod ego non redemi,“我未曾赎回他这一事实”)作为主语名词性从句,后接表示特征或属性的属格 paupertatis(“是由于贫困”)作表语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:3.1-3.3