- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:2.6-2.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
前一主题论述了父亲在儿子放荡时亦效仿放荡、进而被儿子指控发疯的父子争辩;后一主题则展现了一名遭拒的异乡商人立遗嘱以贞洁为由将全产留给某妇人后,归家丈夫因起疑而对妻子提起通奸控告的控辩双方辩词。
pater et filius luxuriosi. Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. Accusatur a filio dementiae. Contradicit. Accusator meus intra se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. “Sed tu senex es,” inquit; hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem. Nihil est mihi opus praecipientibus,1 habeo exemplum. Ostendi tibi luxuriam quam in te non uidebas. Ebrietatem patri obicis ebrius. Pars altera. Adulescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus insanit. Nemo uitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? Non coercet uitia qui prouocat. Meam quoque luxuriam patri imputabo. non sub seuera fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a uitiis aetatis abducere. Quodammodo ad luxuriam a patre praemissus sum. Madent unguento cani et commessator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidetur.
放荡的父与子。 某人在儿子放荡之际,自己亦开始过起放荡的生活。他被儿子控告发疯。父亲予以反驳。 “控告我的人心中怀着自相矛盾的情感:他渴望被告被定罪,却渴望罪行本身被宣判无罪。他说:‘可你是个老人。’你的意思是:你的放荡开始得较晚,结束得较早。有人曾将快乐称为至善。我不需要施教者,我已有现成的榜样。我向你展示了你在自己身上未曾见到的放荡。你自己酩酊大醉,却责怪父亲酗酒。” 反方辩词。 “年轻人的放荡是过失,老年人的放荡则是疯狂。无人会因憎恨恶德而起而效尤。哪有将领为了让军队奋勇作战而自己逃离战场的?挑起恶德者无法遏制恶德。我亦要将自己的放荡归咎于父亲。我不曾处于严厉的约束之下,亦不曾处于规范健全的家规之下——那本可塑造青年的品格,引导他远离年龄带来的恶德。在某种程度上,我是被父亲先行打发去放荡的。白发浸透了香膏,一位宴饮狂欢的老人在任何人看来都不单是过分放荡,而是神智昏乱。”
peregrinus negotiator. Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator migrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit negotiator, testamento heredem omnibus bonis reliquid formosam et adiecit elogium: “quia pudicam conperi.” adiit hereditatem. redit maritus, accusat adulterii ex suspicione. Seram querelam detuli: non accuso adulteram nisi diuitem factam. Post tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo2 hac me causa afuisse. Tempus est de uxore marito credi.3 Ferat matrona iacentes in terram oculos et aduersus officiosum salutatorem inhumana potius quam inuerecunda sit; longe ante inpudicitiam suam ore quam uerbo neget. nemo fortiter negantem iterum rogabit. “Omnium bonorum sola heres esto, quia corrumpi non potuisti, quia tam fideliter pudicitiam custodisti.” Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum uiri creditur? Adeone iam omnis patientia seculi nostri abiit, ut aduersus querimoniam uiri alieno teste defendatur uxor? Muliebrium uitiorum fundamentum auaritia est. Quae potest non timere opinionem adulterii, potest non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium contrahitur quo uestis cruentetur. Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui ueste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognouerit. Futuro uetus aestimabo iudicium; interim quod rogat conperit, inpudicam. Omnes te inpudicam locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator quam accusator nocet. Vxorem meam nusquam pudicam audiui nisi in adulteri elogio. Deice in terram oculos et aures externorum uocibus claude: sibi quisque pro te neget. Pudicam ille dixit, ego inpudicam: puto, plus credetis ciui quam peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium scripsit corruptoris animo. Quia pudicam, inquit, conperi: quod nulli praeter me contigit. Pars altera. Formosa est: hoc natura peccauit. sine uiro fuit: hoc maritus peccauit. appellata est: hoc alius peccauit. negauit: hoc pudice. heres relicta est: hoc feliciter. hereditatem adiit: hoc consulto fecit.
异乡商人。 某人有一娇妻,后出游异乡。一名异乡商人搬到了该妇人的邻近;他三次加价向她求欢;妇人皆予以拒绝。商人去世,在遗嘱中将全部家产留给这位美妇作为继承人,并附上评语:“因我查明她坚贞不屈。”她接受了遗产。丈夫归来,凭怀疑控告她通奸。 “我提出控诉已属迟延:我唯有在通奸者致富后才予以控告。在见证了如此巨额的不贞收益后,我若仍能保持缄默,就不得不承认我当初离家正是为此目的。此时此刻,关于妻子之事理应相信丈夫。贵妇应当将目光垂向地面,对待殷勤的问候者宁可冷淡不可轻浮;在开口言辞拒绝之前,早就应当以神态拒绝不贞。对断然拒绝者,无人会再次求欢。‘做我全部产业的唯一继承人吧,因为你不可收买,因为你如此忠实地守护了贞操。’暂且隐去立遗嘱人的姓名:难道人们不会相信这是一位丈夫的遗嘱吗?我们这个时代的忍耐难道已荡然无存,以至于面对丈夫的控诉,妻子竟要由一个外人的证词来辩护?妇人恶德的根基乃是贪婪。凡能不惧通奸风评之人,亦能不惧通奸本身。从每一处岩礁采集贝类以将衣物染成血色。可怜的成群女奴辛勤劳作,只为让偷情的妇人身着薄纱一览无余,使丈夫对自己妻子的身体所知并不多于任何外人与异乡客。我将以未来之事来评断过去的判定;眼下,仅凭他的求欢之举,他便已查明她是不贞的。众人都说你不贞,唯独一人且是异乡人称你坚贞,而此人作为赞美者所造成的伤害远甚于作为控告者。我除了在奸夫的遗嘱评语中,何曾听说过我妻子是坚贞的?垂下目光看着地面,对外界的声音塞住耳朵吧:让每个人都替你在心中予以拒绝。那人说她坚贞,我说她不贞:我想,诸位相信公民胜于异乡人,相信丈夫胜于奸夫。他写下这句评语本就怀着诱惑者的用心。他说‘因我查明她坚贞’——而这种幸运除了我之外未曾降临于任何人。” 反方辩词。 “她生得美丽:这是造化的过错。她身边没有丈夫:这是丈夫的过错。有人向她求欢:这是旁人的过错。她拒绝了:这是贞洁之举。她被立为继承人:这是幸运之事。她接受了遗产:这是审慎而为。”
- 2.6Nihil est mihi opus praecipientibus
非人称表达 opus est 通常要求以与格(mihi)表示需要者,以夺格表示所需之物或人。此处 praecipientibus 为现在分词的名词化用法(意为“施教者”),作夺格复数受 opus 支配。
- 2.7confitendum habeo
这是由动形词(confitendum)与 habeo 组合而成的迂回表达义务的构式,多见于银色期及后期拉丁语,等同于古典时期的非人称动形词表达 confitendum est mihi(“我必须承认”)。
- 2.7Tempus est de uxore marito credi
动词 credi 是不及物动词 credo 的非人称被动不定式,该动词支配与格(marito)。整句作为 tempus est 的补足语,句法构架为:“关于妻子之事(de uxore),现在是应当给予丈夫信任(marito credi)的时候了”。
