← 老塞内卡

论争集摘录

§2.4-2.5

收养娼妇之子与休弃受刑之妻

第四题论辩父亲收养娼妓所生之孙而遭另一子控告发疯,第五题则讨论妻子为隐瞒丈夫刺杀僭主之谋备受酷刑后因不育被休,进而控告丈夫忘恩负义。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.4

​nepos ex meretrice susceptus. Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium et decessit. pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. accusatur ab altero filio dementiae. Dementia in me noui generis arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos.1 Exspectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante. Deficientis spiritus in aduentum meum sustinebatur. Intraui; iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. in sinu meo et filium et animam deposuit. Nuntiatum est mihi in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. Pars altera. Pater istius incertus est: bene cum isto ageretur, si et mater. Incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem an quod dedisti.2 Adoptauit eius filium propter quam eiecerat suum.

娼妓所生之孙。 某人废黜了其子;被废黜之子投奔一名娼妓,并与她生下一子。他病倒后遣使召父:父亲到来后,他将幼子托付给父亲便撒手人寰。儿子死后,父亲将孙子收为养子。另一子控告父亲发疯。 “针对我被指控的乃是一种新型的发疯:似乎唯有我不认自己的骨肉,我才算是清醒的。我原指望有人替被废黜的儿子说情:然而在亲兄弟袖手旁观之际,亲友中无一人敢于上前。他垂绝的气息一直支撑到我的到来。我走进去;闻听我的名字,他抬起已然垂下的眼睑,留住了即将消散的灵魂。他在我怀中放下了自己的儿子,也咽下了最后一口气。有人向我报告儿子病危,而这也不是兄弟传来的消息。” 反方辩词。 “这孩子的父亲是谁尚且存疑:倘若母亲亦不确定,倒对他更好些。他碰上了一个除其他祸害之外还能生育的娼妓。妇人啊,我不知你究竟因夺去了他的继承人、还是因送给他一个继承人,而对这位父亲造成了更大的伤害。他收养了那个女人的儿子,却正是为了那个女人,他曾逐出自己的亲骨肉。”

§2.5

​Torta a tyranno pro marito. Torta a tyranno uxor, numquid de uiri tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. intra quinquennium non parientem sterilitatis nomine dimisit. agit illa ingrati. Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines, nullae tunc uidebantur feliciores quam quae liberos non habebant. Suspicatus est hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit siue non bene tegit uultus magna consilia; tamen de uxoris garrulitate queri non potest, cum sciat quemadmodum taceat. Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Explicatur totus aduersus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris scientiam proponuntur, uerberibus corpus abrumpitur. Nescio, respublica, an tibi ista mulier datura sit liberos; tyrannicidam dedit. Miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum uirum? Scissum corpus flagellis, igne adustum tormentisque conuulsum. ignoscetis puto mulieri si dixero: fessa est. Quid tyrannicidio gloriaris? facilius est tyrannum occidere quam sustinere. Verbera, laminae, eculeus, quicquid antiqua saeuitia inuenerat, quicquid adiecerat noua — quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. Num premit censum onerosa sumtibus et ut seculi mos est in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos? Expecta, potest parere; non respondet ad certam diem fecunditas. sui iuris rerum natura est. Vtrum putas tuum esse mirandum tyrannicidium an huius silentium? Pars altera. “Ego torta sum;” merito obiceres nisi te uindicassem. Etiamsi scisti de tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere. deinde nec scisti; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Quo tempore uxor torta est nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi cogitandi causa fuit uxoris ultio. Si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides. Extra. L. VINICIVS, quo nemo ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit ingenium. quicquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere uideretur. de hoc eleganter dixit diuus Augustus: L. VINICIVS ingenium in numerato habet.3

为丈夫受僭主拷打的妻子。 妻子因被僭主拷打追问是否知晓丈夫谋刺僭主之事,始终坚辞不认。事后,其夫杀死了僭主。五年之内因她未曾生育,丈夫便以不育为由将她休弃。妻子遂控告其忘恩负义。 “正是刺杀僭主之事拆散了这场连僭主亦未能拆散的婚姻。贵妇被拖曳,少女被掳掠,当时唯有无子女之人似乎最显幸福。僭主怀疑此人图谋刺杀僭主,或是因其走漏了风声,或是其面容未能掩盖重大图谋;然而他绝不能抱怨妻子的多嘴,因为他深知她是如何守口如瓶的。被缚于拷问木架之上,她回望不在场的丈夫,甚于注视眼前的僭主。针对这个不幸妇人,僭主残酷刑罚的整套器具尽数铺陈,那些仅凭目睹便足以摧折壮士胆魄的刑具,皆被陈列开来以逼出妇人胸中的隐秘,其躯体在鞭笞之下残破不堪。城邦啊,我不知这名妇人是否能赐你子嗣;但她已然赐予你一位诛戮僭主之人。在饱受拷打的妻子与忙于大事的丈夫之间虚度了五年,这又有何可惊异的?躯体被皮鞭撕裂,被烈火炙烤,被刑具扭曲。我想,若我说‘她已疲惫不堪’,诸位定会宽恕这名妇人。你为何因刺杀僭主而自夸?杀死僭主远比忍受僭主容易得多。皮鞭、烙铁、刑架,凡古昔残暴所发明之物,凡近代残暴所增设之物——我何需多言?施拷者乃是僭主,且正是在审讯刺杀僭主之事时。难道她耗费繁重压垮了家产,难道如当世风气在奢靡日甚之流弊中那般,妇人的虚荣在相互竞逐中由私室狂乱演进至公家之损?难道她索求了宝石与自异国海岸觅得的美玉?请等待吧,她尚能生育;生育力并不会依准确的日期应验。造化之理本是自主的。你以为究竟是你诛杀僭主值得赞叹,还是她坚守沉默值得赞叹?” 反方辩词。 “‘我受过拷打;’若我不曾为你复仇,你理当以此责难我。纵然你知晓丈夫刺杀僭主之谋而未予告发,不犯罪行亦非恩惠。况且你根本不知情;因为我未曾向你透露,亦未曾将如此沉重、纵使男子之心亦觉不堪的重大图谋,托付给妇人的多嘴——妇人唯独能对自己不知晓之事守口如瓶。在妻子受拷问之时,我尚未思量刺杀僭主;此后我才有所谋划,而为妻子复仇本身,正是我谋划此事的起因。她若对自己听闻之事缄口不言,那并非恩德,而是忠信。” 附记。 卢基乌斯·维尼基乌斯:在代理案件方面,未曾有任何罗马公民比他更具敏捷的才智。长久深思本会提供给他的一切,他的心神甫一专注便能给予;他往往临场发挥代理诉讼,却并不追求显得是在即兴发挥的赞誉。神君奥古斯都曾优雅地评价他道:“卢基乌斯·维尼基乌斯将他的才智放在现钱之中。”

语法注3 条
  1. 2.4sanus eram, si non agnoscerem meos

    主句使用直陈式未完成过去时 eram,条件从句使用虚拟式未完成过去时 agnoscerem。在反事实条件句中,主句以直陈式代替预期的虚拟式,生动地突显了说话者所指出的荒谬性:唯有在不认亲骨肉的假设下自己才算“正常”。

  2. 2.4Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem an quod dedisti.

    结构由 nescio an 引出比较级 iniuriosior 及两个表原因的 quod 从句,并在句中突然通过第二人称(abstulisti)转向对该妇人的直接呼告。其核心在于对比:究竟是“夺走继承人”(致使儿子夭亡)还是“给予继承人”(生下私生孙)对父亲构成了更大的侵害。

  3. 2.5ingenium in numerato habet

    短语 in numerato habere 本为商业日常用语,意为“持有现钱/手头现款”。此处用作隐喻,形容维尼基乌斯的才思敏捷、应变迅速(praesens ingenium),无需长久准备即可当场展现才华。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi002.humanitext-lat1:2.4-2.5