- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.6.17-8.6.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞内卡记述了诸位演说家针对被定罪的继母在受刑时指认亲生女儿为同谋这一情节所采用的警句与立论策略,展现了父亲的悲痛与复仇心。
CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret1 filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater mentita est? tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia, inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno.
凯斯提乌斯说:“她指名了自己继子的妹妹。” 阿尔布基乌斯说:“对于那个正在处死她的人的女儿,对于那个被她杀死的人的妹妹,她有什么理由迟疑是否该饶恕呢?” 特里阿里乌斯说:“那又如何?母亲说了谎吗?去掉母亲的名号吧:被定罪之后,她只是继母。” 布兰杜斯说:“‘我要指名那个支持父亲的女孩,那个在兄弟死时哭泣、在母亲受刑时却没有哭泣的女孩。’” 西罗·庞培乌斯说:“‘女儿,’她说,‘是我的同谋。’在这之后,我在她脸上注意到了与继子垂死时我所见过的同一神情。”
MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: inuenit quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum nouercae ueneficium. Latro dixerat cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator, sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admouebam. Ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit; nisi citius illam oppressissem et filiam abstulisset. TRIARIVS dixit: cum accusarem obieci ueneficium: in ultima parte inter preces meas excitaui puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices mouit, haec maxime nouercam offendit. ALBVCIVS dixit: postquam nominauit filiam ad me respexit: uidelicet ut sciret an satis torsisset. NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: sunoi=de/ moi/, FHSIN, h(quga/thr, kai\ prose/qhken: e)k tou/tou.
沃提埃努斯·蒙塔努斯常说,他的朋友马尔基乌斯·马尔凯鲁斯——他在自己的著作中常提及此人是一位能言善辩之士——曾说过这样一个构思:“她找到了在被定罪时如何控告、在临死时如何杀戮、在受刑时如何施刑的方法。这不是告发,而是继母的第二次投毒。” 拉特罗在描述了拷刑之后曾说:“我站在她的头顶上方,不是作为控告者,而是作为拷问者;我自己置放炭火,我自己动手去拉紧刑架。难道我不该饮那个女人的血,不该剜出她的眼睛吗?她从我身边夺走了儿子;如果我没有更快地将她制伏,她连女儿也会一并夺走。” 特里阿里乌斯说:“当我控告时,我指控了投毒之罪;在最后一部分,在我的恳求声中,我唤起女孩为她的兄弟复仇。这件事最让审判官们动容,也最激怒了继母。” 阿尔布基乌斯说:“在她指名女儿之后,她回头看了我一眼——显然是为了看她是否已经让我受够了折磨。” 尼凯特斯在同一处极为精彩地说道:“‘女儿是我的同谋,’她说,又补充道:‘是和这个男人所生的。’”
MONTANVS cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit;2 fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci;3 non recte cum damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.
蒙塔努斯在论述那个共同论题——无论父母多么邪恶,仍然希望自己的孩子是无辜的——时说道:“如果那个女人能使女儿成为投毒犯,她就能把女儿捏造成投毒犯;败坏孩子比毁灭孩子更难。”还有那句话:“审判官们,请怜悯这个时代吧,尽管它承受着巨大的罪行,但愿它不至于也承受尚不成熟的幼小罪行;请给予仁慈,使除了惯常的罪行之外没有别的罪行被犯下;请给予仁慈,宁可是继母未曾停止残害骨肉,也不要让妹妹开始这样做。我能够将那个女人定罪,却未能逃脱她的魔爪。你做这事太迟了,继母:如果你事先说了这事,你本可以谈妥诉讼合谋的包庇;当你被定罪时你虽气势汹汹,却毫无道理。你做不出任何正当之事。若有任何诚意可言,我作为控告者曾害怕女被告的阴谋;我从未让女孩离开我的怀抱,我自己事先尝过所有食物。对未来毫无防备的人类命运啊!在我把继母押送给拷问官之后,我才停止为女儿担惊受怕。”
Omnes illo colore usi sunt, a nouerca nominatam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret.4 Illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestimo: tunc cum ira, cum odio furerem circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus innocentiae; si proprios habuisset filios nouerca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere uolui! set propter hoc a me tuta erat quod a matre non erat.
所有演说家都采用了那个立论策略,即女儿被继母指名是为了让父亲痛苦。 加利奥讲得更多:“或许,”他说,“她指名这个女孩是为了隐瞒真正的同谋;或许是因为控告者逼迫得太激烈,她想让他因这种恐惧而害怕,从而终止拷刑;又或许是在拷刑的剧烈痛苦下神志昏乱,不知自己在说什么。”最后他说:“或许是为了这个目的:让那个正在为投毒承受惩罚的女人,对控告索取惩罚。”他补充了那番心境:“我从我自己的情感来推测这一点:当时,在因愤怒和憎恨而发狂时,我忘却了无辜,窥探着所有复仇的途径;如果继母有亲生儿子,我早就杀死了。对于这个女孩本身,我多少次想发起袭击!但她之所以在我这里是安全的,恰恰是因为她在她母亲那里并不安全。”
- 8.6.17quid habuit quod dubitaret an parceret
quid habuit quod 接虚拟式表示特征或结果的关系从句(“她有什么理由去……”)。其后的 an parceret 是由 dubitaret 引出的间接疑虑从句(“是否应当饶恕”)。
- 8.6.19fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit
fauete 支配与格 saeculo(“施恩于/怜悯这个时代”)。cum 从句具有让步意味(“尽管它承受着……”),ne 从句表达依赖于 fauete 的祈愿/目的(“免得它也承受尚不成熟的罪行”),tulerit 使用完成时虚拟式。
- 8.6.19si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci
在过去反事实条件从句(si dixisses)中,主句动词采用了直陈式完成时 potuisti。这是表示能力或义务的动词(如 possum, debeo)的常规用法,表示过去确实具有而未实现的可能性(“你本可以谈妥……”)。
- 8.6.20ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret
关系从句 quae poenas uenefici dabat 包含先行词,用作 exigeret 的主语。注意 poenas dare(“接受惩罚”)与 poenas exigere(“索取惩罚/报复”)之间的对仗修辞。
