- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:8.6.12-8.6.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
凯斯提乌斯反思了自己孩子气的警句及模仿它的修辞学家,随后记述了西罗利用母女对比进行的辩护、关于同谋必要性的论证,以及各位演说家对继母指控这一节点的构思变奏。
CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat: “mater, quid est uenenum?” deridebat enim MVRREDIVM qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: “compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es,” fecerat respondentem puellam pater, quid est rea? et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit,1 et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa autem dico non quia mihi placent, sed quia audientibus placitura sunt.
凯斯提乌斯意识到自己说了孩子气的话:“妈妈,毒药是什么?”因为他嘲笑穆雷迪乌斯,后者在结语中模仿了这一构思:当穆雷迪乌斯开始向少女说话,并说“摆出受审者的姿态,流下眼泪,把双手垂到膝上吧;你是被告”时,他让少女回答:“爸爸,被告是什么?”凯斯提乌斯说道:“但如果他是为了嘲弄我而说的,那他倒是个风趣的人,而我现在也知道自己说了荒谬的构思;但我说许多话并不是因为它们令我自己满意,而是因为它们会令听众满意。”
Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium exportandos locari solere. quid enim intellegi uult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, an non posse usque in exilium?
他还说维比乌斯·鲁福斯的那句话比较可以容忍,但其本身也应受到某种责难:他在结语中曾说:“乳母,抱起被告吧。”至于在哈特里乌斯身上——他既许诺成为雄辩家又确实做到了——凯斯提乌斯说自己无法忍受他所说的那句话:“这位被告不该被押送流放,而该被抱去”;凯斯提乌斯说,尽管他明知被遣送流放的人通常是要承包运送的。“因为他想借这个构思让人明白什么呢?是小女孩根本无法行走,还是她无法一路走到流放地?
uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit: non sum, inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica. operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas; nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat;2 ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere?
这是实话,但连她的母亲也不可能走得到。”西罗代表父亲一方在母亲和女儿之间作了比较,并用这种修辞构思演说了整篇:“我不会对你们讲,”他说,“一个投毒妇应当是什么样的人。如果我开始描述她必须年纪已长、经验老到、被丈夫憎恨、是一个甚至能杀死亲生女儿的女人,那我就是在白费力气。 多费唇舌是多余的;就在本案之中,我们就有投毒妇的典型范本。让我们把两位女被告相互比较一下;你们没有理由去寻找某个人来引导你们的审理遍历比较的各个部分;我来告诉你们我是如何控告那个女人的。我指责了那个女人过去的劣迹生活:你们能把这种事指责于这个女孩吗?”
et sic omnia circumiit et comparando defendit. Illam quaestiunculam quae in prima parte tractata erat a quibusdam: an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: “dic quam consciam habuerim;” ego negabam opus illi fuisse; aiebam: in eadem domo eras, uenenum notum erat nouercae, occasio facilis conuiuenti, non eras suspecta, nemo te timebat propter sororem. Ex altera parte hoc usus est colore: nouercam priuigno uenenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem illi et consciam fuisse uenefici et causam.
就这样,他巡行了一切论点,通过比较为她辩护。对于某些人在第一部分讨论过的那个微不足道的疑问——那个女人是否一定需要同谋,他是这样快速略过的:“被告在整个诉讼中一直说,”他说,“‘说出我曾有过什么样的同谋’;我否认她曾需要同谋;我说:‘你当时在同一个家里,毒药是继母所熟悉的,对共同生活的人来说机会很容易获得,你不被怀疑,没有人因为妹妹而害怕你。’”在另一方,他使用了这样的立论策略:继母给继子下毒,是为了让自己的女儿成为唯一的继承人;同一个女儿对她来说既是投毒的同谋,也是投毒的原因。
Omnes declamatores aiebat uoluisse aliquid noui dicere illo loco quo nominabat nouerca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: ti/ ou)=n; e)yeu/sato kata\ th=s i)di/as qugatro/s; ou)/k: a)lla\ kata\ th=s e)mh=s. Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad uerbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam uertit HATERIVS: quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia?3
他说,在继母指认女儿为同谋的那个地方,所有演说家都想说出一些新颖之语。“许布雷阿斯说过,”他说,“‘那又如何?她诬陷了自己的女儿吗?没有;而是诬陷了我的女儿。’”阿雷利乌斯·富斯库斯因为是亚细亚派的,并不是偶然说出这句话,而是逐字逐句翻译过来的:“那又如何?”他说,“她说了关于自己女儿的谎话吗?不如说是关于我女儿的。”哈特里乌斯把这个构思改换得更为含蓄:“那又如何?她说了谎吗?关于控告她的人的女儿,她何尝不会说谎?”
- 8.6.12quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit
quod si 为固定连接表达,相当于“但如果”或“假若”,其中 quod 起连接上文的作用。homo uenustus fuit 为条件句的主句(归结分句),意为“那他倒是个风趣的人”。
- 8.6.14nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat
短语 nec est quo 类似于 non est cur 或 non est quod,表示“没有理由/没有必要”,支配虚拟式 quaeratis。其后的 qui... ducat 是修饰 aliquem 的关系从句,采用表示特征或倾向的虚拟式。
- 8.6.16quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia
quidni(“为何不……”)在反问句中支配未完成过去时虚拟式 mentiretur,表示过去情境下的理所当然或潜在可能:“她何尝不会说谎……?”
