- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.pr.1-10.pr.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老塞涅卡表达了对修辞演习的倦怠并渴望回归晚年安宁,在略过次要人物后,他评述了虽具天赋却因懒散而荒废才华的斯考鲁斯,以及因言辞激烈导致著作被焚毁的拉比埃努斯。
interrogate si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus:1 deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.
如果你们有什么想问的,就请提问吧,并请容许我脱离这些青年的学业,回归我的晚年。我向你们坦白,这件事已令人生厌了。起初我乐意欣然投入,仿佛要为自己召回生命中最美好的时光;但随后我便感到羞愧,仿佛长期从事着不正经的事情。学塾的研习便有这种特性:浅尝则令人愉悦,反复把玩并靠得过近则招致厌恶。因此,请容许我一次性倾尽我的记忆,哪怕在迫使我起誓之后也请放我离去吧——凭此誓言我得以确证,凡是我所知、所闻,以及我认为与此事相关的,我都已说尽了。
Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent;2 quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.
然而,我认为提图斯·李维的女婿卢基乌斯·马吉乌斯是如何作修辞演习的——尽管他曾一度拥有自己的追随者,但人们并非出于对他本人的敬意而赞美他,而是出于对他岳父的敬意而容忍他——以及卢基乌斯·阿斯普雷纳斯或老昆提良是如何作演习的,与此事并无关联:我略过那些名声随自身一同泯灭之人。如果你们向我询问斯考鲁斯,既然你们曾与我一同听过他,那你们就是不公允的。在罗马人民顽固地宽恕其才华的人当中,我未曾见过有胜过他的。他发言漫不经心:常常在法庭的长凳上、常常在穿衣时才去了解案情;随后,他更像诉讼当事人而非辩护人,一心渴望引出对手的某些话柄从而陷入争辩:他清楚自己的长处。没有什么比他更优美,没有什么比他更敏捷:文风古朴,措辞沉稳而不流俗,相貌和身姿也奇妙地契合演说家的威严。
Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret.3 Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuuabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.
但从所有这一切中可以得知,懒散的斯考鲁斯展现出的不是一个多么卓越的演说家,而是他荒废了一个多么卓越的演说家。他的大多数辩论都很糟糕,然而在所有的辩论中,都留存着某种伟大却被荒废之才华的痕迹。优秀的辩论极为罕见,即便有,也是那种你会归因于侥幸的辩论。长期、毋宁说是永久的懈怠将他引向了这种境地:他既不愿操心任何事,也不能操心任何事。他出版了七篇演说,后来根据元老院决议被焚毁。烈火待他倒是不薄;但流传下来的小册子却与他的声誉相冲突,确实比辩词本身松散得多;因为在辩词缺乏审慎之处,激情尚能弥补,而这些小册子激情更少,疏忽却不少。我们听过他作修辞演习,最近一次是为马尼乌斯·雷比达作演习,甚至达到了——这是最难得的——连他自己也不满意自己的程度。
De T. Labieno interrogatis? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.
你们询问提图斯·拉比埃努斯吗?他确实未向公众演练,但表现极为杰出。他不接纳公众,既因为这种习俗尚未引入,也因为他认为这是可耻且无谓的炫耀。因为他装出一副监察官般的严肃神态,尽管他内心并非如此:他是一位伟大的演说家,在挣脱了重重阻碍之后,他在众人与其说是自愿不如说是不得不承认的情况下,获得了才华的名声。极度的匮乏、极度的恶名、极度的怨恨伴随着他。然而,要取悦不情愿的人,口才必须极为宏大;当众人的青睐展现才华、青睐滋养才华之时,那能在重重障碍中爆发的力量该有多么巨大呢?没有任何人在将一切罪名加于其人之时,不同时对其才华给予极高评价。
Color orationis antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi uindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur. animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset.4 In hoc primum excogitata est noua poena: effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res noua et inusitata supplicium de studiis sumi.5
其色调属古风演说,活力属新潮演说,文采介于我们的时代与前一时代之间,以至于双方都可以将他归为己有。他的直言不讳如此过分,以致超出了“自由”的名称;由于他四处撕咬各个阶层和人物,因而被称为“狂犬病”。他的气魄在缺点之中依然宏大,并如其才华一般凶猛,以至于在如此伟大的和平中仍未放下庞培派的气概。针对他,人们首次构想出一种新的刑罚:由于政敌的作祟,最终导致他所有的书籍都被焚毁——对文学研习施加刑罚,实乃罕见而未曾听闻之事。
- 10.pr.1uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus
由 uelut 引导的将来分词 reducturus 表主观意图或虚拟目的(“仿佛要为自己召回”)。与格 mihi 是利益与格(为自己召回)。
- 10.pr.2sed in soceri ferrent
承接前文 in ipsius honorem laudarent 的省略句结构,属格 soceri 后省略了 honorem,并与前句共用宾语 illum;ferrent 意为“容忍、忍受”,整句意为“出于对其岳父的敬意而容忍他”。
- 10.pr.3non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret
由 sciri potest 引出的两个并列间接疑问句。quantum oratorem(多么卓越的演说家)作为 praestaret 和 desereret 的直接宾语,形成“展现了多么出色的演说家”与“荒废/抛弃了多么出色的演说家”之间的对照。
- 10.pr.5qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset
关系代词 qui 后接虚拟式过去完成时 posuisset,构成特征或原因关系从句,修饰前面的 animus,表明其狂暴气质的表现或原因(“在如此巨大的和平之中仍未放下庞培派的气概”)。
- 10.pr.5res noua et inusitata supplicium de studiis sumi
不定式宾格结构 supplicium ... sumi(对学问研习施加刑罚)与前置名词短语 res noua et inusitata(新奇而未曾闻见之事)构成同位语关系。短语 supplicium sumere de (+ 夺格) 意为“从……施行惩罚”。
