- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.pr.5-7.pr.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记叙了阿尔布基乌斯因盲目模仿和频繁变换风格而损害了文才,在法廷上因修辞手法被对手坐实而愤然退出演说,以及在学园中屡遭切斯提乌斯尖刻嘲讽的轶事。
memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere.1 nulla erat fiducia ingenii sui et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset nouum. Idiotismos est inter oratorias uirtutes res quae raro procedit: magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.
我记得他因对赫尔马戈拉斯的钦佩而目瞪口呆,因模仿他而日渐枯竭。他对自己的天分毫无自信,因此变动不居;于是,当他不断变换演说风格,时而求其单薄并紧扣赤裸的事实,时而求其粗砺有力而非文雅,时而简短工整,时而自视过高,时而自贬过甚,他戏弄了自己的天分,年老时的演说远不如年轻时;因为岁月对他的长进毫无益处,他的钻研总是从头开始。借用日常口语在演说的美德中是一桩罕有成效的事:因为这需要极大的适度与某种契机。他以各种方式运用这种美德:常常对他大有成效,也常常失利。然而,一种与缺陷如此临近的美德难以掌握,这并不足为奇。从来没有人比我们的加利奥表现得更得体。
Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.
早在少年时期进行辩论时,他就恰当而合宜地运用这种体裁;这更令我惊异,因为年少者不仅避开一切粗俗之物,也避开一切与粗俗相似之物。命运极少回应阿尔布基乌斯,但名声却始终回应:尽管听完后会后悔,人们却总乐意去听。他是一个郁郁不乐、忧心忡忡的辩论者,甚至在讲完之后也为自己的演说担忧:竟至于没有任何时刻是安心的。这种焦虑以及仅一种修辞手法的残酷结局,将他逐出了法庭。因为在一次百人法庭的审判中,当提到对方曾提出过宣誓条件时,他引入了这样一种修辞手法,借此将所有的罪名回掷给对方。
Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris cineres qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret;2 ille iurauit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit3 numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret.
“事由宣誓来解决,你赞同吗?”他说道,“宣誓吧,但我来给出誓词:指着你那尚未安葬的父亲的骨灰宣誓,指着你父亲的记忆宣誓。”他将这番通论发挥殆尽。讲完之后,对方的卢基乌斯·阿尔伦提乌斯站起来说道:“我们接受条件;他将宣誓。”阿尔布基乌斯大喊:“我没有提出条件;我说的是修辞手法。”阿尔伦提乌斯步步进逼。百人法官们因事务已至最后阶段而催促。阿尔布基乌斯大喊:“照这种逻辑,修辞手法就要从自然界中被剔除了。”阿尔伦提乌斯说:“那就剔除吧;没有它们我们也能活下去。”事情的最终结局是:百人法官宣布,如果对方宣誓,他们就判决阿尔布基乌斯的对手胜诉;那人宣誓了。阿尔布基乌斯无法忍受这种屈辱,发誓给自己立下一条惩戒:再也不在法庭上演说。因为他是一个极度正直的人,既不知如何施加侵害,也不知如何忍受侵害。
et solebat dicere: quid habeo quare in foro dicam,4 cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro? cum uolo dico, quamdiu uolo; assum utri uolo. et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.
他常常说道:“既然在家里听我讲演的人比在法庭上听任何人讲演的都多,我又何必在法庭上讲演呢?我想讲时就讲,想讲多久就讲多久;我愿为哪一方出庭就为哪一方出庭。”而且尽管他不承认,在辩论中修辞手法可以说出而无危险,这让他感到欣喜。然而,在修辞学派的众人之中,他也未能逃脱最尖刻之人切斯提乌斯的侮辱。当阿尔布基乌斯在某个辩论题中说道:“为什么杯子掉下会摔碎,海绵掉下却不摔碎?”切斯提乌斯便说:“明天到他那里去吧;他会向你们演说为什么鸫鸟会飞,葫芦不会飞。”
Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit controuersiam: quidam fratrem domi a patre damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controuersia dictas.
当阿尔布基乌斯在那个关于兄弟将因弑亲罪被判决的兄弟放在拆去船具的船上放逐的题目中说道“他把兄弟放进了木制的革囊”时,切斯提乌斯也打算讲同一题目,便这样陈述辩论题:“某人接收了在继母指控下被父亲在家中判罪的兄弟以施刑罚,遂将其放进了木制的革囊。”随之而来的是众人的哄堂大笑。但切斯提乌斯自己的演说也并不成功;因为他几乎没讲出什么好东西。当他不被学生们赞扬时,他说道:“难道没有人把这些人放进木制革囊,让他们到达不知在世间何处的、杯子会碎而海绵不碎的角落去吗?”我知道你们想要什么:想听格言,而不是玩笑。就这样吧:听听在这同一个辩论题中所讲的格言吧。
- 7.pr.5memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius arescere
动词 memini(记得)支配宾格不定式结构,以现在不定式 arescere(枯竭)表示亲身经历的记忆。宾格分词 stupentem(惊呆)是修饰省略的主语宾格(eum,即阿尔布基乌斯)的状语分词,介词短语 ad imitationem eius 修饰 arescere。
- 7.pr.7dare ipsos secundum aduersarium Albucii, si iuraret
在间接引语中,dare 是法律语境下的省略用法,相当于 sententiam dare(作出判决)或 litem dare(判决胜诉)。介词 secundum 搭配宾格意为“有利于……”或“站在……一方”。
- 7.pr.7iuratus calumniam sibi inposuit
分词 iuratus 具有主动意义(“起誓后”或“在誓言下”)。短语 calumniam sibi inposuit 是对法律术语 calumnia(诬告所受的惩罚)的隐喻性化用,意为他在起誓后给自己施加了一种禁令性惩戒。
- 7.pr.8quid habeo quare in foro dicam
短语 habeo quare 搭配虚拟式(dicam),构成“我有……的理由”之意;此处用于反问句中,意为“我有什么理由要在法庭上演说呢(=毫无理由)”。
