← 老塞内卡

论争集

§7.1.1-7.1.4

为免除兄弟革囊之刑而辩护的儿子

被父亲指控的儿子为自己未将兄弟装入革囊而是弃之于无武装船只的举动辩解,随后记录了波利奥的演说警句及哈特里乌斯对狂暴海景的生动描摹。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.1.1

​ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem seruare potuit mori iussus.1 Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente,2 quam quae uideris ipse nosse, indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an nouerca mandasset, ministerium an poenam esse uoluisset, uindictam an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.3

阿尔布基乌斯·西卢斯:关于兄弟,我既不敢审判,也不敢谈论:仅凭一个理由,我既向他致谢又向他祝贺,因为他在被下令处死时竟能拯救父亲。被如此巨大的风暴扰乱心绪,我既无法评估也无法辨清任何事。父亲,在命运的折磨下,我向你指明的罪名,将比你自己似乎知晓的还要多。你交给我的是松绑的兄弟还是捆绑着的兄弟,我不知道;就我的惊慌麻木而言,他甚至本可以逃脱;我也记不清究竟是父亲还是继母交托给我这样的差役,究竟是想把它当作职分还是刑罚,当作复仇还是弑亲。你命令将兄弟缝进革囊吗?我做不到,父亲。你不宽恕吗?还是你不相信?我敢断言,若是某个僭主对你说:“来,亲手把你的儿子缝进去”,就连你也做不到。在这桩差事中,你能运用你的双眼、运用你的双手吗?你能听见被装入其中的儿子的呻吟吗?如果你能,我害怕你断罪了一个无辜之人;如果你不能,对于兄弟对兄弟所无法做出的事,我已指派了父亲作为证人。

§7.1.2

​Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo, ut inter fratres.4 Vbi spes? in gubernaculo? nulla est. in remigio? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni foedere uitae communis abstractus, poenarum eius pars, non et nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.

你为何指责我免除了兄弟的刑罚,尽管我的企图已被命运击溃?兄弟未曾从我这里求得活命,也未曾求得逃跑:除了以不同于死在革囊中的方式受死之外,他一无所获。考虑到这是在兄弟之间,我的申辩理由颇为微弱。希望在哪里?在舵上吗?毫无希望。在划桨上吗?连这上面也没有。在同伴身上吗?没有找到沉船遇难者的同伴。在帆上吗?在前帆上吗?所有的属具都被截断了,毫无希望的支撑。我应当向父亲还是向兄弟辩解?关于你的儿子,我这样回答:只要被允许在祖先的土地上逗留,他就是公民;被抛入大海后,在流放和沉船之后,与共同生活的一切公约隔绝的他所做或所承受的一切,乃是他惩罚的一部分,决非邪恶的行径。但若是其他人抱怨,我将以你亲自作证,他并不是海盗。

§7.1.3

​Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.”

我剥夺了他对大地的视线,我剥夺了对光明的视线,我甚至剥夺了体面受死的机会;怜悯他的命运本身,除大海之外也未曾留给他任何东西。“我必须死,”他说道,“父亲命令了:我既不向你求情免死,你也不得不做你所受命之事。在愤怒的父亲与垂死的兄弟之间,承担起对你的孝悌所必须的决断吧:把我的鲜血归还父亲,免去我的革囊;我想死,但要经由你纯洁的手;我将把你的这桩孝悌之赐带到阴间:允许我借由兄弟,以不同于弑亲者的方式受死。”

§7.1.4

​Asini Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis etiam damnatum absoluendum.5 “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI. Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat, inquam, parricidam mare. intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque nauigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,

阿西尼乌斯·波利奥:请把公允之耳借给我:我将向你们呈上一位即便被定罪也应被宣告无罪的人。“兄弟活着,”他说道。我不信。“他救了我,”他说道。是你让我相信了。所发生之事的总结便是:在那个轻易相信弑亲之事的家中,我无法杀死兄弟,兄弟无法杀死父亲。“我和那块木板有何相干?我想一次死个痛快。”昆图斯·哈特里乌斯:闪电从四面八方的浓云中迸发,狂暴的风暴伴随着可怕的轰鸣掩盖了白昼:到处是大雨,万物在风暴中肆虐:“大海,”我说道,“正在等待弑亲者。”大海因突如其来的风暴而汹涌翻腾,即便对完备的船只而言也是可怖的。“我承认,我承认,”我说道,“命运女神啊,如果他是无辜的,我将兄弟托付给你。”我找到了一艘甚至被沉船遇难者弃置的船只,一块不祥的残片,对于即将航行的人来说是个凶兆,如果任何舵手看见了它,

语法注5 条
  1. 7.1.1mori iussus

    主格阳性单数完全被动分词,与 potuit 的主语(兄弟)一致,充当状语分词,表让步或伴随境况(“虽被命令受死”)。

  2. 7.1.1fortuna torquente

    现在主动分词构成的独立夺格,修饰主句 indicabo,表示伴随情境(“在命运折磨[我]之际”)。

  3. 7.1.1quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi

    语序倒装(hyperbaton):间接疑问从句 quid frater in fratrem non posset 置于句首,充当主句 patrem testem dedi(“我以父亲为证人”)的支配内容。

  4. 7.1.2ut inter fratres

    带有说明或限制性质的 ut 省略句,意为“就兄弟之间而言”或“在兄弟之间自然会有的那样”。

  5. 7.1.4dabo uobis etiam damnatum absoluendum

    动形词(未来被动分词)absoluendum 与动词 dabo 连用,作谓语性补足语表示目的或应然(“我将向你们呈上一位应予宣告无罪的已定罪之人”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.1.1-7.1.4