← 老塞内卡

论争集

§7.pr.1-7.pr.4

演说家阿尔布基乌斯·西卢斯的文风与缺陷

老塞涅卡回忆了演说家阿尔布基乌斯·西卢斯的演说风格,评述了他繁赘的论证、华丽文辞与粗俗词汇的混杂,以及因唯恐显得像个学究而产生的缺陷和盲目模仿。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.pr.1

​Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos differam, quamuis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiensue populo diceret, et ad secretas exercitationes non multi inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat.1 Alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. incipiebat enim sedens et si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiua in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum supererat. Cum populo diceret omnes uires suas aduocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia dicere non quidquid debet dici, sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligabat et quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.

你们每天都在阿尔布基乌斯的事情上催逼我:我不再拖延你们了,尽管我听他讲演并不频繁,因为他在一整年里只对公众讲演五六次,而能闯入他私下练习的人也不多,但这些人却为自己受到的优待感到后悔。当他委身于大众时是一个人,而当他满足于少数人时又是另一个人。因为他是坐着开讲的,若有时热忱将他推动,他才敢站起身来。他在演说中那种不合时宜的哲学议论,便无度无休止地漫延开来;他极少讲满一整篇辩论题:你既不能说这是一篇论点划分,也不能说这是一篇演说;作为演说,它欠缺太多;作为论点划分,它又多余太多。当他面向公众演说时,他调动起自己所有的力量,因而不知止歇。在他演说时号角常常吹响三次,因为在每一个辩论题中,他想说的不是一切应当说的,而是一切能说的。他的论证繁赘多于精妙:因为他将论据与论据连结在一起,仿佛没有任何东西是足够稳固的,便用其他证据来证实所有证据。

§7.pr.2

​erat et illud in argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam partem controuersiae, sed tamquam controuersiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos inplenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit.2 Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae quas optime Pollio Asinius albas uocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed uocales et splendidae.

在论证中还有这样一个缺点:他充实一个论题时,不是将其作为辩论题的一部分,而是将其作为辩论题本身。每一个论题都有其自身的命题、自身的展开、自身的离题、自身的激愤,以及自身的结语。因此他陈述一个辩论题,却讲出了好几个。那么怎样呢?难道不应当按照其固有的组成来充实每一个论题吗?何尝不可呢?但应作为附加部分,而不是作为主体。如果肢体与身体一样大,就没有任何肢体是灵便的。文辞的光彩,恐怕在其他任何人身上都不曾达到如此程度。这并非伟大的习得能力,而是修辞表达。因为他以迅捷而倾泻的流势演说,但事先做足了准备。正如那些更亲近了解他的人所断言的,他并不缺少即兴的能力,但他自己却认为自己缺乏。阿西尼乌斯·波利奥极为贴切地称他的格言为“白色的”,它们简单、坦白,不带有任何隐晦之物,也不带有任何意料之外之物,却响亮而华美。

§7.pr.3

​Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inicum quam manifesta praeparatio: apparet enim subesse nescio quid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio. Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat; numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis; itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non haesitare se in electione uerborum: cum rem animus occupauit, uerba ambiunt. Inde aequalitatem in illo mirari non licebat. splendidissimus erat: idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et puleium et lanternas et psilothrum et spongias; nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset.

他有效地打动情感,极妙地运用修辞手法,却惹人生疑地作铺垫。然而没有什么比明显的铺垫更不妥的了:因为这显然显得暗藏着某种不轨。因此必须运用克制,使之成为铺垫,而不是自白。他极为丰赡地充实通论。当你听他演说时,你不能抱怨拉丁语言的匮乏:流淌出如此多典雅的言辞;他从不为如何去说而焦虑,只为说什么而焦虑。只要是他所期望的程度,他就有充分的表达能力;因此,每当他想表明自己在选词上毫不犹豫时,他自己常常说道:“当心智掌握了事物,词句自会簇拥而来。”因此,人们无法赞美他身上的均衡一致。他是极其华丽的,但同一个人却谈论所有事物中最粗俗的东西:醋、薄荷、提灯、脱毛膏和海绵;他认为在演说中没有什么是不可以说出来的。

§7.pr.4

​erat autem illa causa: timebat ne scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat, incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi, sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem quam ipse erat,3 cum codicibus sedere;

然而这是有原因的:他害怕自己显得像个学究。在避免一种缺点时,他陷入了另一种缺点,没有看到自己文辞中那过度的光彩,掺入这些粗鄙之物后非但没有得到维护,反而受到了玷污;但这又是所有人的通病,宁愿为自己的缺点辩解,也不愿摆脱它们。因为阿尔布基乌斯所寻求的,不是如何不做学究,而是如何不显得像个学究。他没有从多余的喧嚣中削减任何东西;他引入这些粗俗的词语,是为了替其余的词辩护。对此,他身上还加上了判断的不坚定:无论他最近听到谁讲得得体,他就想去模仿谁。我记得他抛开所有的事务,带着手稿,坐在比他自己年轻得多的哲学家法比亚努斯身旁;

语法注3 条
  1. 7.pr.1quos tamen gratiae suae paenitebat

    非人称动词 paenitebat 句式,宾格 quos(参与练习的人)作逻辑主语,属格 gratiae suae 表示后悔的对象。gratia sua 在此处指代“给予他们的优待/恩惠(得以进入私下练习的特权)”,意为他们后悔获得了这一殊荣。

  2. 7.pr.2Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio fuerit

    带有间接疑问从句的赞叹表达。nescio an 在古典拉丁语习惯用法中倾向于肯定意义(“我不知道是否……/恐怕在其他人身上都不曾有”),全句意为“其文辞之光彩,恐怕在其他任何人身上都不曾达到如此程度”。

  3. 7.pr.4tanto iuueniorem quam ipse erat

    tanto 是表示程度差异的夺格(ablative of degree of difference),修饰比较级 iuueniorem,作为 Fabianum philosophum 的同位修饰语,意为“比他自己年轻得多的哲学家法比亚努斯”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.pr.1-7.pr.4