← 老塞内卡

论争集

§7.6.1-7.6.7

控诉将女儿嫁给奴隶的父亲

在僭主被推翻后,父亲将女儿嫁给了曾看守她的奴隶,代表儿子的辩论家们(塞斯提乌斯、富尔维乌斯、巴斯乌斯等)痛斥父亲的这一行为实属疯狂,等同于延续了僭主的暴政。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.6.1

​Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Habe nunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam seruum? Pater noster honestis parentibus natus — qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset, ​si tantum ingenuus fuisset? CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: “manumittamus seruum,” aiebat: “expectemus sororis nuptias.” Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos, adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus seruo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse1 ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogauero patrem, quod grauissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est respondebit:

如果操办这桩婚事的是僭主而不是父亲,我们倒还有所慰藉。如今你倒去尊敬他吧:把他当作陪嫁奴隶,任由他看守女主人吧!难道你们认为一个宁愿效仿僭主而不愿效仿奴隶的人是神智清醒的吗?我们的父亲出身名门——因为若非如此,假设他仅仅是个自由人,他又怎能配得上我们母亲的门第呢? 塞斯提乌斯·皮乌斯:妹妹,我祝你终生不育。当我说“让我们释放这个奴隶吧”时,他总说:“让我们等待妹妹出嫁吧。”难道为了让你生出高贵的孩子,妹妹,你非得去通奸不可吗?他使自己变得像个僭主,使女儿像被劫掠的女子,使被释奴隶像十字架上的死囚。主人准予奴隶的比僭主准予的还要多。操办这桩婚事的人,要么是疯子,要么是僭主。谁能相信这一点:女儿竟不得不祈祷僭主统治不要结束、父亲不要回来?如果我去问父亲,在僭主统治下最严重的罪行是什么,如果他神智清醒,他会回答:

§7.6.3

​quod dominae seruis conlocatae sunt. FVLVI Sparsi. Eligitur maritus quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est!2 Grauissima ipsi quoque seruo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit seruare uirginem. Blandi. Fecit etiam seruo iniuriam , cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manumissus est. O matrimonium omni adulterio turpius!

是女主人被配给了奴隶们。 富尔维乌斯·斯帕尔苏斯:入选为丈夫的,竟是一个神智清醒的父亲本会作为陪嫁送出的奴隶。你的女婿仅仅因这场婚礼就配得上十字架。多妙的女婿啊,在他身上最光彩的一点,莫过于他不在十字架受刑者之列!奴隶本人也遭到了极严重的侵害:他竟未被允许让自己的女主人保持贞洁。 布兰杜斯:他也侵害了奴隶,剥夺了他克己节制的荣耀。他是因自己的婚礼而获释的。啊,比任何通奸都更可耻的婚姻!

§7.6.4

​IVLI BASSI. Liberata republica quod me tristem uidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc uiuit tyrannus. Virginitatem quam sub tyranno seruauerat, perdidit sub patre. Dic, furcifer, cui sororem meam uirginem seruasti? dic, si placet, “mihi.” Non uitiauit, inquit, cum liceret illi. Itane nuptiis dignus est quia indignus est cruce? ex cella sua in dominae migrabit cubiculum, uel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam? CORNELI HISPANI.

尤利乌斯·巴斯乌斯:城邦虽已光复,见我满面悲容,诸位切莫惊异:对我们而言,僭主至今依然活着。她在僭主治下守住的贞洁,在父亲治下却丧失了。说吧,该死的恶奴,你把我的妹妹守为处女,究竟是留给谁的?请说吧,“留给我自己”。父亲说:“他在被允许的时候并未玷污她。”难道仅仅因为他不配上十字架,他就配得上成婚吗?他要从自己的奴仆小屋搬进女主人的寝室,还是女主人要从自己的寝室搬进奴仆小屋?

§7.6.5

​Melioris condicionis sunt uitiatae quam uirgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset.3 Quid? ille, inquit, filiam meam uirginem alteri seruauit. nunc maritus est, qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. Is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est. propositum est edictum, quod ne ferremus fugimus. nihil per totum publicae seruitutis spatium indignius uisum est, nihil dis hominibusque minus ferendum. itaque tyrannus post hoc occisus est. Desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt.

科尔内利乌斯·希斯帕努斯:遭玷污的女子境况反倒比处女更好;因为她们至少还有幸能够改嫁。弑僭主者啊,你为何领取了奖赏?如今依然有女人按照僭主的法令成婚。逃离僭主法令的人,如今却带着法令回来了。因父亲的发疯才造成了这件事,以致他无法指控僭主。“怎么?”他说,“那个人为别人保全了我女儿的处女之身。”如今他却成了丈夫,而在僭主统治下,他也充其量只能是个强暴者。那个本被定为陪嫁的人,却被留下来当了看护。那道我们为避免承受而逃亡的法令公布了;在公法奴役的整个时期,没有任何事显得比这更可耻,没有任何事对神明和人类而言更难容忍。因此,在这之后僭主被诛杀了。少女已许配;一切都按照僭主的法令办成了。

§7.6.6

​ALBVCI SILI. Egregius gener cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. Melius seruus custodiuit dominam quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam collocauit, quemadmodum iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus pater fuit, ne has uideret nuptias fugit. Parum putatis magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, seruos in crucem? Quomodo qui sic fugis, sic conlocas? honestius exul es quam socer. Si uoles inuenire generi tui propinquos, ad crucem eundum est.

阿尔布基乌斯·西卢斯:多么出色的女婿,他唯一的荣耀就是:与十字架上的死囚相比,他稍显规矩。奴隶看守女主人,比父亲看守女儿要尽职得多。慈爱的父亲把自己女儿嫁出去的方式,正如震怒的僭主把别人的女儿嫁出去一样。你的仇人们正在祈祷你抱上孙儿。当父亲神智清醒时,为了不目睹这场婚礼而逃走。把僭主逼向死亡、把父亲们逼向流亡、把奴隶们逼向十字架的这件事,难道你们认为还不足以作为发疯的重大证据吗?你当初那样逃走,如今又怎能这样把她嫁出去?做一个流亡者,远比做这样一个岳父更体面。如果你想找到女婿的亲族,就得去十字架那里找。

§7.6.7

​ARELLI FVSCI patris. Ex seruo gener, ex domina uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest, quam is status in libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute? fugimus ne seruiremus. Felicitatem nostram in calamitatem conuertit: aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre, quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Seruo libertatem dedit, filiae seruitutem. Seruo filiam dedit, innocentiam abstulit. Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat:4 tyrannum enim laudare debebat. Seruus noster non stultus tergus et caput suum deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiam nunc optabo mentem.

老阿雷利乌斯·福斯库斯:从奴隶变成了女婿,从女主人变成了妻子,从主人变成了岳父。谁会不认为这桩婚姻是僭主所为?我用僭主的罪名指控父亲,用父亲的罪名指控僭主。我对僭主还有什么可抱怨的?他与父亲一模一样。我对父亲又怎能不抱怨呢?他与僭主一模一样。最可怜的妹妹,在僭主治下你思念父亲,在父亲治下你却思念僭主。你在女儿身上强行施加的,乃是僭主仅仅曾准许的事情。父亲啊,如果你神智清醒,如今该轮到我们去流亡了。因为还有什么比在自由中落入连他人在奴役中都难以忍受的境地更悲惨的呢?我们当初逃亡是为了不当奴隶。他把我们的幸福变成了灾祸:因为与其他人一同忍受屈辱,要远远好过在众人都获得解放时唯独我们被抛回僭主统治之中。他给奴隶以自由,给女儿以奴役。他把女儿给了奴隶,夺走了〔他的〕清白。我不知他称赞奴隶的功绩究竟是何用意:因为他本来应当称赞僭主。我们的奴隶并不傻:比起眼前的享乐,他更看重自己的皮肉和脑袋。如果他说他是害怕犯下如此滔天大罪,我倒要称赞他,并祝愿他如今依然怀有这样的心思。

语法注4 条
  1. 7.6.2optandum filiae fuisse

    作 quis potest credere 的宾语从句(动词不定式连带宾格),由非人称使用的过去被动迂回形式(optandum fuisse)构成。与格 filiae 为施事与格,表示女儿本应当期盼此事。

  2. 7.6.3Egregium generum in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est!

    句首的 Egregium generum 是感叹宾格,带有强烈的讽刺意味。在关系从句内部,quod 引导一个表示事实的名词性从句,作比较级 gloriosius 之后 quam 的比较对象。

  3. 7.6.5Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset.

    hoc 为主语,dementia patris 可作表语或原因夺格。ut 从句表示结果(或作为解释 hoc 具体内容的名词性从句),说明“导致无法指控僭主这一结果的事实,乃是出于父亲的疯狂”。

  4. 7.6.7Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat

    quid sibi uelit 是由惯用表达 sibi velle(意指、意图)构成的间接疑问句。quod 从句是陈述既成事实的名词性从句,充当该间接疑问所指涉的主题:“我不知道他称赞奴隶的功劳这一事实到底意图何在”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.6.1-7.6.7