- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.5.11-7.5.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老塞涅卡记录了维尼基乌斯对有关孩童年龄或狗之天性的迂腐警句的嘲讽,批评了修辞学者生拉硬扯历史先例的通病,并列举了各位演说家围绕孩童证言所作的警句。
VINICIVS, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. SENIANVS in hac eadem controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut intellegat et nondum ad eos quibus fingat.1 Haec finitio, inquit, ridicula est: “nihil est puero teste certius, utique quinquenni;” puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum.2 Illud etiam uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio; nihil est autem inamabilius quam diligens stultitia.
维尼基乌斯是一位才智极其严谨的人,他既说不出蠢话,也忍受不了蠢话;他过去常常嘲笑塞尼亚努斯的这句警句,并引用沃提埃努斯·蒙塔努斯在一次演说中所说的类似言论。塞尼亚努斯在同一个辩题中曾说过:“没有比孩童更确凿的证人了,尤其是五岁的孩童;因为他已到了能理解的年龄,却还没到会编造谎言的年龄。”维尼基乌斯说:“这个定义太荒谬了:‘没有比孩童更确凿的证人,尤其是五岁的孩童’;不妨想想,难道四岁的孩童作证就不确凿,或者六岁就不确凿了吗?”他还极其优美地补充道:“你会以为,”他说,“这里有什么严肃的论述正在进行:这句警句里的一切都像是审慎之人的手笔——定义、例外;然而,没有什么比煞费苦心的愚蠢更让人厌恶的了。”
MONTANI VOTIENI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus. Erat autem non aequos ipsi Montano. accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scolasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, diceret: “delectauit me Vinici actio;” et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SVRDINVS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse? Grauis scolasticos morbus inuasit:3 exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.
他说沃提埃努斯·蒙塔努斯的警句与此相似,并加以嘲笑:“狗是不眠且警醒的动物,尤其是拴着铁链并做好防备的看门狗。”不过维尼基乌斯对蒙塔努斯本人并不友善;他曾受纳尔榜殖民地的请求,在凯撒面前指控过蒙塔努斯。但蒙塔努斯全副身心都是个修辞学者,以至于在被维尼基乌斯指控的当天,他就说:“维尼基乌斯的起诉辞令我很开心”;他还不断引用维尼基乌斯的警句。苏尔狄努斯风趣地对他说:“请问,你难道以为他是在为另一方作练习演说吗?”一种严重的病症侵袭了修辞学者们:一旦他们引用了先例,就想把它们硬套到辩题的某个主题上去。
Hoc quomodo aliquando faciendum est cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere, sic quomodo fecit in hac controuersia MVSA, qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, uenit ad filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia uocis inpedimenta perrupit, qui plus quam quinquennio tacuerat. quia quinquennis puer ponitur, putauit ubicunque nominatum esset quinquennium sententiam fieri, quia Latroni bene cesserat qui cum delusisset uulnus exiguum dixit: aspicite istam uix apparentem cicatricem: rogo uos, non putetis puerulum fecisse et ne puerulum quidem quinquennem?
正如在情理允许时有时应当这样做,同样,与素材较劲并从远处生拉硬扯则是极其愚蠢的,正如穆萨在此辩题中所做的那样。当他为儿子辩护、论述子女对父亲的孝爱这一通论时,扯到了克洛伊索斯的儿子,并说:“哑巴在父亲危难之时突破了声音的天然障碍,而他此前已沉默了五年以上。”正因为辩题设定了一个五岁的孩童,他就以为凡是提到“五年”的地方都能凑成警句;因为拉特罗曾成功运用过这一招,他在嘲讽那微小的伤口时说:“请看这道几乎看不出的疤痕:我问你们,难道你们不会以为是一个幼童弄出来的,而且甚至不是一个五岁的幼童〔弄出来的〕?”
GALLVS VIBIVS inprobam dixit sententiam, cum caedem describeret: occidit, inquit, maritum, nouercam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat suum. Valde enim puero CESTIVS aiebat parcendum; itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: procuratorene natus es? HERMAGORAS hunc sensum decentius posuit: kata\ to a)delfo h)\ mh/; Blandi sententia laudabatur, cum descripsisset a puero demonstratum procuratorem: digitum multa significantem!
维比乌斯·加卢斯在描述杀人场景时说了一句不道德的警句:“他杀了丈夫,”他说,“伤了继母,饶了孩子:直到那时他还以为是自己的骨肉。”因为塞斯提乌斯曾主张应当对孩子极力留情;因此他在称赞孩子的证言时说:“你是管事生的吗?”赫尔玛戈拉斯把这层意思表达得更为得体:“像兄弟呢,还是不像?”布兰杜斯的警句受到称赞,当时他描述了孩子指认管事的情景:“那根指头意味深长!”
EVCTEMON dixit: mhtruia/, xrhsto eu(=ron ma/rtura. w)= paidi/on eu)sebe/s! w)= paidi/on a)na/cion th=s mhtro\s, o(/lon de\ patro/s! MVRREDIVS mimico genere fatuam sententiam dixit, cum dixisset nouercam disputare contra filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet; pro amatore sanguini suo non parcit. NICOCRATES LACON aridus et exsuctus declamator dixit: tou= me i)di/ou ma/rturos e)fei/sato, tou= d' e)mou= katefro/nhsen. *(ermago/ras cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare: ou)k e)/stin h(me/teros.
欧克特蒙说:“继母啊,我找到了一个诚实的证人。啊,虔敬的孩子!啊,配不上母亲、却完全肖似父亲的孩子!”穆雷迪乌斯在提到继母反驳自己儿子的证言之后,以滑稽剧的风格说了一句愚蠢的警句:“她在做她常做的事;”他说,“为了情人,她连自己的骨肉都不放过。”拉科尼亚人尼科克拉特斯是一位枯燥干瘪的演说家,他说:“他饶过了自己的证人,却蔑视了我的证人。”赫尔玛戈拉斯在描述了那个要被交还给怀有敌意的继母和管事的男孩的悲惨境地之后,说管事已经在喊道:“这不是我们的孩子!”
- 7.5.11nam et ad eos peruenit annos ut intellegat et nondum ad eos quibus fingat
eos ... annos ut intellegat 中的 ut 从句表示结果或限制(“达到了能够理解的年龄”);后半句 nondum ad eos quibus fingat 中,先行词 eos(即 annos)被带特征虚拟式的关系从句(quibus fingat)所修饰,形成对仗结构。
- 7.5.11puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum
puta 为现在时命令式第二人称单数,作假设用法(“假定”、“比方说”),引出随后的条件从句 nec si ... nec si ...。sex annorum 为作表语用的性质属格,承前省略了 testis est。
- 7.5.12Grauis scolasticos morbus inuasit
语序存在倒置(hyperbaton):主语是 morbus,由同格形容词 grauis 修饰;scolasticos 是主句动词 inuasit 的直接宾语(宾格),意为“一种严重的疾病侵袭了修辞学者们”。
