← 老塞内卡

论争集

§7.6.8-7.6.12

关于女主人与被释奴隶婚姻的辩论

控方发言者们激烈抨击将女主人下嫁给被释奴隶的屈辱婚姻比僭主的暴政更恶劣,而辩方发言者则强调奴隶冒着生命危险保全贞洁的功绩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.6.8

​Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet conserua de cellulast eiecta.1 Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. O te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet? iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est. si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum, si possumus, parem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.2

别的女子都为自己寻得了体面的丈夫;这个女子得到的丈夫,却与那些女子在僭主统治下得到的一模一样。我的妹妹竟成了小侍女的情敌,为了让女主人出嫁,一个同为奴隶的女人竟被赶出了奴仆小屋!僭主身上最大的罪恶,莫过于你乐于效仿的这一桩。啊,妹妹,你何其不幸,这些事你竟没有在僭主治下承受!因为若是那样,你如今早已不必再受煎熬了。难道你认为这就是报偿:正因为他没有玷污女主人,他便可以任意玷污她了吗?然而按照你的说法,那人实则是侵害了你,因为他延误了与你的联姻!如果他当初没有迟疑,如今我们或许已经有了他生下的孙儿孙女了。如果可能,就让我们找一个门当户对的女婿;如果不行,至少也得是一个无需令人蒙羞的人,他得有亲族,有迎娶妻子的祖宗祭仪与内室,是一个能让我们接纳入家族的人,而不是一个必须从财产名册上抹去的人!

§7.6.9

​Porci Latronis. Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat seruum et quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper clementem futurum patrem? Felicissimi uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodiuit dominam a stupro, se a cruce? Cum infelice face ad dotalem suum noua nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori uirum eligerem. simpliciter fatebor: fastidiebam iam eas condiciones quae ante profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines erant. “Non uitiauit, inquit, sub tyrannide.” O nos felices, si ne nunc quidem!

波尔基乌斯·拉特罗:承受了一切的我们,逃离的正是这一幕。他召来奴隶,只因奴隶先前未曾招致十字架,便命令他去招致十字架!难道真的如此吗,该死的恶奴,你竟敢拥抱自己的女主人?你以为僭主会长生不死,还是以为父亲会永远宽仁?那些遭遇了僭主式劫掠的女子倒要显得最为幸运了。难道因为他使女主人免于受辱、使自己免于十字架,他就毫无疑问立下了恩德吗?当新娘伴着不祥的火把被送到自己的陪嫁奴隶面前时,平心而论,我不寒而栗,仿佛那道法令又重新颁布了一般。我先前一直在思忖为妹妹挑选怎样的丈夫。我坦白承认:我当时已经看不上逃亡前的那些求婚条件了;我常说:“在那个时候,别的姑娘也同样是处女。”父亲说:“他在僭主治下并未玷污她。”啊,倘若他甚至连如今都不曾玷污她,我们该多么幸福!

§7.6.10

​TRIARII. Age, hoc non est praemium, unum spectare omnium cruces? Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt.3 Vari Gemini. Eadem hora et libertum fecit et generum. hoc fecisti quod tyrannus non cogit nisi cum irascitur, seruos ne tunc quidem facit cum cogitur.4 Generum habes qualem? ut illi laudationem suam reddam, nempe frugi seruum. Seruis tuis pariturast fratres. Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno uitiata esset, solacium haberemus hoc: non tibi uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc tyrannicas nuptias uideo.

特里阿里乌斯:算了吧,唯独他一人看着其余所有人被钉上十字架,难道这还不算报偿吗?我确信,要是僭主有个女儿,他就绝不会写下那道法令。父亲宣告了一个节日,下令敞开祖先的肖像匣,而此时本是最该将它们遮盖起来的时候! 瓦里乌斯·格米努斯:在同一个时辰里,他既造就了一个被释奴隶,又造就了一个女婿。你做出了僭主唯有在暴怒时才会强迫做出的事,而奴隶即便在被强迫时也绝不会做出的事。你拥有一个怎样的女婿?为了给他恰如其分的赞誉,那便是一个“规矩的奴隶”!她将为你家中的奴隶们生下同父异母的兄弟。就事实陈述而言,僭主统治的罪恶固然苦涩,但我将要陈述在僭主统治之后发生的更令人悲痛之事。我曾深信不疑她会嫁给一位弑僭主者。如果她在僭主治下遭到了玷污,我们尚且有此慰藉:这并非降临于你一人之身。我认为僭主尚未被诛灭;我至今依然看到僭主式的婚礼!

§7.6.11

​MARVLLI. Nunc sciam an merito libertatem acceperis, si liber non merueris crucem. hoc quod obicio qui in pluribus fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra matrimonium est, cuius me puderet etiam si raptus esset. Quam miseros putatis, iudices, esse quibus duo quae miserrima sunt optanda fuerunt, tyrannus et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod se aliquando ista puella putauit indignum. VALLI Syriaci. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari debeamus sororem, quod aut rapta non sit aut nupserit. et tamen quid ille meruit quamdiu per dominum licuit innocentissimus seruus?

马鲁卢斯:如今我倒要知道,如果你作为自由人未曾招致十字架,你是否算当之无愧地获得了自由。那个曾对许多人犯下我如今指控你之罪行的人,已经被诛杀了。 P·维尼基乌斯:如今在我们家中有一桩婚事,即便这是一场强暴,我也会深感羞耻。审判官们,那些不得不祈求两件最悲惨之事——僭主与强暴者——降临的人,你们认为他们该有多么悲惨?对你的女婿而言只有一条推荐理由,那就是他曾经认为自己配不上那个姑娘。 瓦利乌斯·叙利亚库斯:审判官们,我们如今竟处于必须为了妹妹没有被强暴或已经出嫁而安慰她的境地。然而,那个在主人允许期间最为清白的奴隶,究竟配得上什么呢?

§7.6.12

​SEPVLLI BASSI. Nuptias clausa domo fecimus. in contubernium deducta serui domina est: ita iste dexteram sororis meae nisi dum manumittitur non contigit? Pollionis Asini. Inter nuptiales fescenninos in crucem generi nostri iocabantur Miserrimum egisse me diem memini quo seruire coepit respublica, miserrimum egisse me diem memini quo in exilium fugimus: inter hos dies sororis nuptias numero. Miserrima soror, fortasse uernularum tuorum nouerca es. Pater, uolo ducere uxorem: dic quam mihi ex ancillis despondeas. Contra. ALBVCI SILI. Seruauit dominam. si quis tyranno indicasset, solus in cruce pependisset.

塞普利乌斯·巴斯乌斯:我们关起家门办了婚礼。女主人被送进了奴隶的同居之所:难道那家伙除了在获释之时以外,当真未曾碰过我妹妹的右手吗? 阿西尼乌斯·波利奥:在婚礼的诙谑歌声中,人们拿我们女婿受十字架之刑开着玩笑。我记得,城邦开始沦为奴役的那一天,是我度过的最悲惨的一天;我记得,我们流亡逃亡的那一天,是我度过的最悲惨的一天:在这些日子之中,我也列入了妹妹的婚礼。最可怜的妹妹,你或许成了你自家小家生奴隶们的继母。父亲,我想娶妻:请告诉我,你打算把哪一个女奴许配给我。 反方(辩护方)。阿尔布基乌斯·西卢斯:他保护了女主人。如果有人向僭主告密,独自被吊在十字架上的便会是他。

语法注4 条
  1. 7.6.8ut domina nuberet conserua de cellulast eiecta

    cellulast 是 cellula est 的元音省音(prodelision)。此处的 conserua 指“女奴同伴(即奴隶先前的姘妇或伴侣)”,演说者以此辛辣讽刺社会身份的颠倒:为了迎娶高贵的女主人,奴隶原先的伴侣竟被赶出了奴仆小屋(cellula)。

  2. 7.6.8non quem ex censu deleamus

    与 quem adiungamus ad domum 构成对仗的关系从句。此处的 census 指财产申报登记册(奴隶作为主人财产登记在册);此处通过对比强调应当从外部迎纳女婿进入家族,而非释放自家奴隶为婿、从而将其(quem,作 deleamus 的宾语)从家族财产名册上抹去。

  3. 7.6.10cum maxime tegendae sunt

    cum maxime 是表示“正当……之时”或“恰恰在……之时”的习语。祖先蜡像(imagines)通常在家族光耀的节日敞开展示,演说者在此以反讽笔触指出,面对与奴隶成婚这等奇耻大辱,如今恰恰是最应当将其遮蔽起来的时候。

  4. 7.6.10seruos ne tunc quidem facit cum cogitur

    seruos 为古体主格单数(相当于 seruus)。主语由 tyrannus 转换为 seruos,构成对比:“这事僭主唯有在盛怒时才会强加,而奴隶即便被迫也绝不会去做”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:7.6.8-7.6.12