- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.3.10-2.3.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
继塞斯提乌斯、马鲁卢斯和布兰杜斯表达儿子的困境之后,拉特罗就针对父亲提起疯狂之诉的合法性作出了缜密的论点划分,并与法比亚努斯、波利奥等人就疯狂的法律界定以及学园修辞与法庭实务的分野展开探讨。
CESTI PII. Timeo mortem nec iam habeo cui peream. MARVLLI. Si tibi tam pertinax aduersus me odium est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic exorari te non posse. quid me incerta mortis expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque uelut admotam ceruicibus meis securem expauesco. si non inpetro ut uiuam, hoc certe inpetrem ne diu moriar. Non est quod putetis legem in numero dierum angustam fuisse: est lex illius diu mori. Responde, pater: si seruaturus es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. non possum metum sustinere ultra nec tormenta triginta diebus pati: et in me mihi aliquid licet. Blandi. Ita parum tibi contigit, quod solus periclitante filio non rogas?
塞斯提乌斯·皮乌斯:我畏惧死亡,却已没有可为之而死的人。 马鲁卢斯:如果您对我怀有如此执拗的仇恨,请大胆宣布您将要怎样做;请直说您不可能被说服。您为何要让我悬在对死亡的悬念之中?我焦灼不安,甚至在梦寐之中也惊恐不已,仿佛利斧已经架在我的脖颈上。如果我不能求得生机,至少请让我求得不必受漫长死亡的煎熬。你们没有理由认为法律在天数上是过于紧迫的:受漫长死亡的煎熬,正是那个人的法度。回答我,父亲:如果您要拯救儿子,时机早已过去了;如果您要杀了他,时机正是当下。我无法再忍受恐惧,也无法忍受整整三十天的折磨:对我自己,我尚有处置之权。 布兰杜斯:儿子身处危境,唯独您一人不去哀求,这对您来说难道还不够吗?
LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere est. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue arbitrium datum est: “an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?”1 etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit: “ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est.” deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod me non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit, cum adhuc an exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: est contra controuersiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.
拉特罗作了如下论点划分:强暴者在三十日内是否能对他人提起诉讼;正如处于拘禁中或狱中的人不能提诉一样。即使能对他人提诉,是否能对掌握其生杀裁决权的父亲提诉:“去控告一个不将其说服便意味着死路一条的人,对他来说难道是自由可行的吗?”即使能对父亲提诉,是否能以法律赋予父亲做某事的权力为由提诉:“因为照此逻辑,如果父亲必须要么被说服要么被控告,那么他就没有任何自主权了。”随后,如果他能提诉,他是否应当提诉。他论述了愤怒的诸种理由:因为他犯下了强暴,因为他先向别人哀求,因为他没有向我哀求,甚至还控告我。即使不被儿子说服构成了疯狂,当是否会被说服仍不确定时,难道就能因疯狂而被定罪吗?在此他论述了给予希望的父亲之情怀。他不赞同富斯库斯的做法,后者的表演略微过于直白:做出许诺是违背这场辩论题的前提的。尽管如此,辩者完全可以扮演一位良善却尚未被说服的父亲。
FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi2 nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione?
法比亚努斯提出了那个问题,并在其上逗留甚久:除非针对因病发狂之人,否则不能提起疯狂之诉;因为法律的制定正是为了使父亲应当被儿子医治,而非被儿子管辖。 拉特罗精妙地说,有些问题应当被归入既决事项之列,例如,勇士或诛暴君者是否应当得到其所要求的一切:既然已有裁决认定不应当,便再无人探讨这个问题,正如人们不再探讨父亲所命令的一切是否必须遵行一样。在这些问题之中,他认为也包括了这一点:是否只有因病发狂的父亲才应当被儿子控告疯狂;因为他说得很明白,根据法律,父亲的职责亦在审问之列,并且修辞学构拟出了某些辩题,在其中父亲无法被证实为疯子,却因过度不敬或丑恶情欲而不能被判无罪。“那么怎样呢?”他说,“我难道永远不用这个论点了吗?
utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere.3
当其他论点穷尽时,我便会用它。” 阿西尼乌斯·波利奥说,拉特罗剪除不当论点,看似像个法庭辩护士,但在任何事情上都未能比这更暴露他骨子里是个学园修辞家。“他放弃了,”波利奥说,“那个对父亲们而言始终最为有力的论点。我知道裁判官对任何人都不会因其是不公或不义的父亲而指定管财人,而只会因为他发狂;在法庭上申请指定管财人,正相当于在学园中提起疯狂之诉。”
- 2.3.11quem mortiferum est non exorasse
关系代名词 quem 指代在主句(an illi accusare eum liberum est)中充当不定式 accusare 宾语的先行词 eum,并在关系从句内部充当无人称结构 mortiferum est 的主语不定式 non exorasse 的宾语(“控告一个不将其说服便意味着死路一条的人”)。
- 2.3.12dementiae non posse agi
dementiae 是伴随控告、诉讼动词的罪名属格(genitivus criminis)。此处使用了 agere cum aliquo dementiae(“控告某人疯狂之罪”)的无人称被动语态(non posse agi),意为“不能提起疯狂之诉”。
- 2.3.13hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere
间接引语中“hoc... esse... quod...”的等置结构。指示词 hoc 指向对格不定式短语 curatorem petere in foro(“在法庭上申请管财人”),并在表语位置与由关系代词 quod 引导的 dementiae agere in scolastica(“在学园中提起疯狂之诉”)相并列等同。
