- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.3.6-2.3.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
代表父亲一方的修辞家们指责儿子缺乏诚意的哀求并借口时间紧迫反告其父,坚决主张在三十天内保持审慎裁决与愤怒的合法性;辩护一方则展现了儿子在获得岳父宽恕后却面临生父无情拒绝时的绝望与哀告。
IVNI GALLIONIS. “Rogo,” inquit. nunc, hic, sic? si uolebas rogare, admouisses1 propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus. testor deos, sic rogaturus fui2 puellae patrem. Quando inuitum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: “paenitet quod rapui, quod te priorem non rogaui;” cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! dura, anime, dura; here fortior eras. et multum habeo quod deliberem; diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. “Ergo,” inquit, “misereberis?” nihil promittam ante tricesimum diem. me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat.
尤尼乌斯·加利奥:“我请求,”他说。就在此时、此地、以这种方式吗?如果你真心想要哀求,你本应带来亲属、朋友、祖先的面具、眼泪以及深沉而反复的叹息。我对神明起誓,若由我向少女的父亲哀求,我必会这样做。唯有当你把勉强的面容低垂成哀求者的姿态,唯有当你说出:“我悔恨强暴了少女,悔恨没有先向您哀求”,唯有当你说出自己当初陷入疯狂时,我才会与朋友商议,与亲属商议,与你的母亲商议。可怜的我啊,我刚才差点就应允了!忍住,我的心灵,忍住;昨天你还要坚强得多。我有许多事情需要商议;各种各样的情感撕扯着我,我在被告与父亲之间备受煎熬:一边是不法侵害,一边是天性亲情。你急什么?除了我,你已经没有别人需要去哀求了。“那么,”他说,“您会怜悯我吗?”在第三十天之前我什么也不会承诺。可怜的我啊,我居然只能愤怒三十天!本需要更长的时间才对。
Audi a demente exempla huic crimini: denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit; nos dies XXX ferre non possumus? Deliberabo: lex nihil uult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam misericordis. Morere: non est hoc nocenti graue; ego nihil peccaui: propter te mori cupio. ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. “Quid ergo facturus es?” non pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti mecum deliberandum? unde tu scis qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. Nullum tempus uni uerbo angustum est. “Iam,” inquit, “angustum tempus est:” et tibi uacat accusare? VIBI RVFI. Quis unquam praeter me sic ignoscere iussus est? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” ita non putas me subducere quantum supersit? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” angustum erat, si duos rogare deberes. “Angustum tempus est,” exclamat, “nescio quando rogem.” ergo me priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger, quia pater3 tuus; id quod minimum est, propius habito. huc uidelicet illa pars legis pertinebat: “et suum patrem exoret.” P. Asprenatis. Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo si uis argumentum, dabo tibi: filius meus moriturus est et nondum testamentum meum mutaui. CORNELI HISPANI. Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic rogatus esset.
且听疯子为这桩罪行举出的先例:青年人在战火中老去了十年、二十年;难道我们连三十天都无法承受吗?我将商议:法律不希望任何事情轻率发生;“这是大事,”法律说:“去商议,去思考,花些时间。”你砸进了一个公民的家,正如你所说,甚至是一个慈悲之人的家。去死吧:这对有罪之人并非难事;我未犯下任何过错,却因你而渴望死去。别人犯下的罪过,我自己的家权,却要我来承担责任。“那么你究竟要怎样做?”在最后的一刻到来之前我绝不宣布。如果你更容易说服了他,你何必惊奇?宽宥伤害,要比赦免罪行容易得多。站出来吧,老人,正是你的慈悲使我显得残忍:难道你未曾想过应当同我商议吗?你怎么知道我有一个怎样的儿子?而我至今确实尚不知道你有一个怎样的女儿。说一个词,没有任何时间是紧迫的。“时间已经紧迫了,”他说:那你竟还有闲工夫控告? 维比乌斯·鲁福斯:除我之外,有谁曾被以这种方式命令去宽恕?“时间已经紧迫了,”他说。难道你以为我没有计算还剩下多少时间吗?“时间已经紧迫了,”他说。如果你必须哀求两个人,时间确实紧迫。“时间紧迫,”他喊道,“我不知道何时该去哀求。”那么你本应先向我哀求:我不是说因为我是你的父亲、更有资格被先哀求;哪怕依据最微不足道的理由,也是因为我住得更近。法律中“并且应当说服自己的父亲”这一条,显然正是关涉于此。 P·阿斯普雷纳斯:有人是这样说服别人的吗?有人是这样哀求免罪的吗?显然你现在是第一次哀求。我是个疯子:不仅如此,如果你想要证据,我给你:我的儿子就要死了,而我至今尚未修改我的遗嘱。 科尔内利乌斯·希斯帕努斯:诸多情感将我撕裂:我不得不为某些事抱怨,为某些事蒙羞,为某些事恐惧,并且仍要为这一切通盘商议。即便是那个人,无论人们说他多么容易被说服,如果有人以这种方式向他哀求,他也绝不会宽恕。
Pars altera. ARELLI FVSCI patris. Me miserum, pater! irae tuae detractum est nihil, tempori multum. infelicior sum quam si neutrum exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer, nisi superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: aliud quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam patris iudicio? misereor. Miserere, pater: scis quam breuis sit aduocatio mea. “Misereor,” inquit; uis uerum dicam quid dixerit? “patris tui.” unde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem?4
另一方。 老阿雷利乌斯·富斯库斯:可怜的我啊,父亲!您的怒火分毫未减,而时间却已流逝大半。我比两个人都未能说服还要不幸;在所有人都向我道贺之后,我却在畏惧死亡。最仁善的岳父啊,为了报答您饶恕我和我父亲的慈悲,除了祈求您女儿寿长,我还能为您祈求什么呢? 帕皮里乌斯·法比亚努斯:父亲,我无法隐瞒:我说服了他,完全是出于您的恩泽;确实,当他被说服时,他说了这话:“我的痛苦固然在劝我做出别样的抉择,但面对一个父亲的裁决,我又能如何呢?我心怀怜悯。”可怜可怜我吧,父亲:您知道我的求情时间是何等短暂。“我心怀怜悯,”他说;你想让我如实说出他说了什么吗?“怜悯你的父亲。”从这样一位父亲身边走来的我这可怜人,又怎会畏惧自己的亲生父亲呢?
- 2.3.6admouisses
在接在未完成过去时直陈式条件从句(si uolebas rogare)后的主句中,虚拟式过去完成时用于表达过去应当履行而未履行的义务(“本应带来”)。
- 2.3.6sic rogaturus fui
主动迂说法完成时直陈式(-urus fui)代替了虚拟式过去完成时(rogauissem),用以表示在非真实假设下过去本意图或注定采取的行动(“本会那样去哀求”)。
- 2.3.8pater
pater 为主格:在 quia pater tuus(“因为我是你的父亲”)中省略了 sum,pater tuus 作其表语。
- 2.3.9unde ego miser ab hoc patre ueniens timerem patrem ?
由 unde 引导的未完成过去时虚拟式(timerem),属于过去层面的商榷性/可能性虚拟式(deliberative/potential subjunctive),带有强烈的反问意味(“我怎会去畏惧自己的父亲呢?”)。
