- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.3.14-2.3.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
修辞学家们辩论了能否因父亲“尚未被说服”(将来的不作为)而对其提起疯狂之诉,并指出即使定罪父亲也无法免除强暴者的死罪,同时还对强暴者与受害者父亲之间的勾结嫌疑展开了论驳。
GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit1 ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, set quod exoraturus non es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo? ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non potes; utique triginta dies exorari possum, post triginta queri non potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.2
加利奥采用了前述的论点,并补充了这一条:对父亲提起疯狂之诉,是否只能基于他已做之事,而不能基于他将做之事。没有人会因为将要实施侵害而因侵害被控告,也不会因为将要通奸而因通奸被控告,甚至不会因为将要发狂而因发狂被控告。“然而你,”他说,“与我打官司并非因为你未能说服我,而是因为你将无法说服我。假定我今天被说服了:我便不是疯子。一个能用一句话治愈的人,看起来像是疯子吗?法律之所以给予三十天,是因为它判定有些人会更为顽固。即使不被儿子说服的人是疯子,难道在第二十天尚未被说服的人也是疯子吗?因此,你不能以我未被说服为由将我定罪;因为甚至在当下我仍能被说服。所以,若你想看清真相,你便不能以此罪名控告我;无论如何,在三十天之内我都可能被说服,而三十天之后你已无法抱怨:我若非没有罪名,便是没有告发者了。”
SILO POMPEIVS fecit quaestionem, qua GALLIO usus est, et adiecit: nihil acturum adulescentem, etiamsi damnauerit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem. Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia3 tractabat, non ut quaestionem; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem. “Nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio: non potes accusare; nihil enim tibi proderit, etiamsi damnaueris; morieris; lex enim si non exoraueris perire te uult; non exoras autem etiamsi damnas.” quare hoc non in quaestionis loco ponebat?
庞培·西罗提出了加利奥所用的论点,并补充道:即使年轻人判定了父亲有罪,他也将一无所获;因为他仍旧会丧命,法律除了让他说服父亲之外并未给予强暴者任何其他生路。拉特罗把所有这些都作为汇入某一整体论点的分支部分来处理,而非作为一个独立的论点;例如他说,这一点本身汇入了那个探讨强暴者在三十日之内能否控告父亲的论点之中。“因为当我说:‘你不能控告那个掌握你生杀大权的人,正如你不能传唤行政官到法庭受审,不能对你的裁判官下判决,正如士兵不能惩处自己的指挥官一样’时,我补充道:‘你不能控告他;因为即便你判定他有罪,对你亦无任何益处;你仍会死;因为法律要求,如果你未能说服他,你便得死;但即便你判定他有罪,你也没有说服他。’”为什么他不把这放在一个独立论点的位置上呢?
inbecillum putabat. adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihil intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem loco est manifestus demens. FVSCVS parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem, non posse cum patre agi eo nomine quod non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae etiamsi potes non debes. quid enim peccaui? non sum exoratus: nondum transiit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!
因为他认为它太软弱了。显而易见,法律不会向一个根本没有可说服对象的人强求去说服父亲。假定某人的父亲公然发狂到了毫无知觉的地步:法律难道会要求他被儿子说服吗?然而显而易见的疯子正处于同样的境地。富斯库斯认为这作为一个论点不够有力,但作为一个论据则足够有力;而至于那另一个论点——即不能以父亲并非已犯过错而是将犯过错为由对其提诉——他将其置于衡平的探讨中,说道:“即使你能对我提起疯狂之诉,你也不应当提诉。我究竟犯了什么过错?我尚未被说服:但期限尚未过去,甚至在当下我仍可被说服。我尚未构成罪责,却已然成为被告,这是何等的不公!”
Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem. GALLIO dixit: ingenuam uirginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS eandem suspicionem in omnia contulit: “exoraui,” inquit, “raptae patrem.” ita tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti? HISPANVS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. nisi demens sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIVS dixit: rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam uis uideri. tu exorasse te dicis, ego te exoratum puto. dic, quid tibi cum socero conuenit? RVFVS VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi conuenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non uis?
所有人都污蔑被强暴女子的父亲,仿佛他与强暴者相互勾结。加利奥说:“他强暴了一位自由身分的少女——如果他真的强暴了的话。”庞培·西罗将同样的怀疑倾注于一切细节:“他说:‘我说服了被强暴女子的父亲。’这么说来,既然她有一个容易被说服的父亲,你还强暴了她?”希斯帕努斯说:“一切都发生得太快了:此人迅速强暴,彼人迅速宽恕。除非我是疯子,否则必有可疑之处。”阿尔根塔利乌斯说:“她被强暴了,并且立刻被说服了;甚至我不知道是否是先被说服,然后才被强暴的。我希望你比你想要表现出来的更清白一些。你说你说服了他,我认为是你被说服了。说吧,你和你岳父之间达成了什么协议?”维比乌斯·鲁福斯说:“告诉我,你们达成了什么协议,他以多少价码向你许诺了这桩婚事?你不想说吗?”
- 2.3.14an agi cum patre dementiae possit
与非人称被动式 agi 连用的 dementiae 是罪名属格(genitivus criminis),意为“是否能以疯狂之罪名对父亲提起诉讼”。介词短语 cum patre 表示诉讼相对人(被告)。
- 2.3.14aut crimen non habeo aut accusatorem
简练的反诘对仗结构。从父亲的辩护立场出发,高度压缩了一个两难防辩:在三十天之内,因尚有被说服的可能,罪名(crimen)尚未成立;在三十天之后,儿子已按法律被处死,因而不再有告发者(accusatorem)存在。
- 2.3.15quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia
修辞学中论点(quaestio)层级结构的表达。membra 指构成整体的“分支、构件”,incurrentia(汇入、并入)表明拉特罗并未将这些作为独立的主要论点提出,而是将其作为下属要素,并入一个更为上位的统括性论点(即强暴者在三十日内是否有起诉权)中加以论述。
