← 老塞内卡

论争集

§2.1.6-2.1.11

财富的虚妄与法比亚努斯对奢靡的斥责

演说家们将富人的傲慢与贫父的美德相对比,援引历史例证阐述财富的虚妄与亲情的可贵;帕皮里乌斯·法比亚努斯则激烈抨击了将人类驱入内战与灾异的贪欲和奢靡。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.6

​de abdicatione? Ego in domum uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim? ego ornamenta uestra occupabo, ut me si illic quid commisero, nec uester nec meus recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt.

该谈论废黜吗?难道我要走进你们的家宅,仿佛是我驱逐了你们?难道我要攫取你们的荣耀地位,以致倘若我在那里犯了过错,无论是你们的父亲还是我的父亲都不会再接纳我?有什么是我必须否认或辩解的呢?极度狂乱的挥霍之祸、令人蒙羞的私情、奢靡的生活习气、沉溺于醉饮,你并未以此指责儿子。若你无法指责这些,至少从你朋友的札记中描摹出几条来吧:浸透异邦香油、饱受情欲创伤、为了取悦女子而迈着比女子更为柔靡的步态,以及其他属于病夫而非裁判官的特征。

§2.1.7

​Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis.1 etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus2 ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.

废黜是多言的:贫穷啊,若托你的福我得以清白无辜,我是多么爱你!我没有控告者;相反,可怜的我甚至拥有一位称赞者,而且是一个并非所有人都合其意的人——因为我宁可这样说,而不愿说所有人都不合其意的人。你的家并非由众多子嗣所支撑,也没有人群游荡在身侧,门槛之内没有众多的继承人,在失去我之后你也留不住任何人。不过,既然你亲眼见到诸神正与一位父亲的祈愿作对,即便果真如此,你本也不该将我送出。因为凡在遭受损失后仍有留存之人,对抗命运便更有保障;而我们便有一个例证:一个人是可能失去三个儿子的。请记住,那位在诸王之中最为富有的克罗伊索斯,被反绑双手押解而去。你,克拉苏,在搜捕出逃奴的武器之后成为罗马城首富,如今又如何呢?在帕提亚人那里,你甚至连一座坟墓都没有。

§2.1.8

† dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.

我略过那千百个在自身财富中崩覆的具名例证:我何须重提,你们多少次在那些例证中列入了你们的这座家宅——它用自身的财富毁掉了比自己更好的子嗣?我知道我们的先祖曾远离这一切;那位以清贫为美德的著名埃利乌斯·图贝罗远离了这一切;不肯接受萨姆奈特人礼物的法布里基乌斯远离了这一切;我们其余的父祖们也远离了这一切——当他们在犁旁赶着牲畜时,利克托官们将他们团团围住。起来吧,起来吧,最可怜的青年们,通过向我的父亲恳求,学会去向你们自己的父亲恳求吧。

§2.1.9

​Blandi. Tres genuit, quattuor abdicat. “Abdico,” inquit. apparet unde uenias. Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. quare respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet, laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.

布兰杜斯:他生了三个,废黜了四个。「我要废黜你,」他说。显然看出你来自何方。 维比乌斯·加卢斯:若有人听闻我被收养,便以为我已被废黜;若有人听闻我被废黜,便以为我已被收养。因此我回答:免得我夺去父亲的儿子,夺去儿子们的父亲。难道连如此切近的例证都未能使你悔改吗?废黜自己骨肉的人,反倒搜寻别人的子嗣。没有任何幸福是确凿无疑的:片刻之前我还在嫉妒富人的儿子们,方才他们却在嫉妒我。父亲在废黜我时称赞我,我在被废黜时称赞父亲;我们之间唯一的争辩便是:他认为我配得上富有的父亲,我却认为自己配得上我的父亲。

§2.1.10

​FABIANI PAPIRII. Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur; in illa tum multitudine cadauerum uel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem aduersus hominem in facinus coegit? — nam neque feris inter se bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus — quae tanta uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis, ​quaeue furiae in mutuum sanguinem egere? quod tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum? an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit?3 magna enimuero lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint.4 an ne quid uentri negetur libidinique, orbis seruitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est quod non diuitiae corruperint? primum si inde incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere, ut domus ad usum ac munimentum paratae sint nunc periculo, non praesidio: tanta altitudo aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.

帕皮里乌斯·法比亚努斯:看哪,整备停当的由同胞与宗亲组成的军队屡屡列阵厮杀,丘陵被战马与壮士填满,转瞬间整个地域便铺满了被屠戮者的尸骸;在当时那众多尸体或掠夺者之中,有人或许会这样发问:是什么缘由迫使人与人为敌、犯下滔天罪行?——因为猛兽之间尚无战事,即便有,同样的行径也不配发生于温和且最接近神圣的人类身上——究竟是什么巨大的愤怒裹挟着你们,既然你们同出一脉、血肉相连,又是什么复仇女神驱使你们自相残杀?究竟是何等巨大的灾祸,由命运或偶然强加于这个族类?难道为了给万民摆设盛宴、为了屋宇闪耀黄金,弑亲之罪便值得付出如此代价吗?的确是好大的排场啊,以致〔人们〕宁可作为弑亲者注视自己的餐桌与藻井,也不愿以无辜者的姿态仰望光明!难道为了不让肚腹与情欲受到任何匮乏,全天下的奴役便是应当求取的吗?这种如瘟疫般的财富究竟为了什么而被如此企求,若甚至不是为了将它留给子孙?归根结底,究竟有什么事物是财富尚未败坏的?首先,若你想从那里开始,不妨看看房屋本身:他们将房屋建造得如此宏大,以致本为实用与庇护而建的宅第,如今成了危险而非保障;建筑的高度如此惊人,街道的狭隘如此严重,以致既无御火之方,崩塌之际亦四顾无路可逃。

语法注4 条
  1. 2.1.7quom deos cum uotis patris uidisses certantis

    quom(即 cum)引导带虚拟式过去完成时 uidisses 的从句,表情况或原因(「既然你已见到」)。certantis 为现在分词的古式宾格复数形式(-is 代替 -es),修饰宾语 deos。

  2. 2.1.7pos terga uinctis manibus

    pos 为介词 post 的古式或异体写法。uinctis manibus 为独立夺格(「双手被绑」),介词短语 pos terga(「在背后」)限定了捆绑的空间位置。

  3. 2.1.11parricidium tanti fuit

    tanti 是与 fuit 连用的价值属格,在反问句中表达强烈的愤慨(「弑亲之罪难道值这么多吗 / 值得付出如此代价吗?」)。

  4. 2.1.11propter quae mensam et lacunaria sua parricidae potius quam lucem innocentes intueri maluerint

    由 propter quae 引导的表结果的关系从句。parricidae 与 innocentes 作为主语的谓语性同位语形成鲜明对照:「作为弑亲者(parricidae)凝视自己的餐桌与藻井,而不是作为无辜者(innocentes)仰望光明」。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.1.6-2.1.11