← 老塞内卡

论争集

§2.1.12-2.1.17

抨击豪宅营造与针对收养案的双方辩论

帕皮里乌斯·法比亚努斯抨击了豪宅营造与破坏自然的虚妄,随后多位辩论家围绕富父废黜亲子及穷家子抗拒被收养一案分别展开立论。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.12

​ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque in extruendis et decorandis domibus; nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, † hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt. In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit, † quam umetis seuere? in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?

为了疯狂奢靡的享乐,所有的石料被开采出来,各地的森林被尽数砍伐;在建造与装饰房屋时,人们使用青铜与铁,如今甚至使用黄金——这委实是为了让他们日夜在焦虑中畏惧倒塌与火灾,而火灾无论是人为纵于屋顶还是偶发,那些藻井与书房便成了城市的毁灭之源:因为在共同的危难之中,人们并不保卫自己的产业,反而争相抢夺他人之物,在他们自己的宅邸中,其他更为强大的主权被迫退让,而正当烈火熊熊之时,他们自己却从他人的废墟中掳走战利品。难道那些斑斓的石料被切割开来、以薄薄的表层覆盖墙壁,就是为了这样的下场吗?难道镶嵌画地面与流金屋顶,就是为了这个吗?

§2.1.13

​O pauperies, quam ignotum bonum es! Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur. uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque † eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit; non maria umquam ex colle uidisse lata aut hiberna, cum uentis penitus agitata sunt. quis enim tam prauis oblectare animum imitamentis possit, si uera cognouerit? Videlicet ut infantibus quae tangi conprehendique manibus aut sinu possunt nam magna non capit exigua mens; ex hoc littoribus quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris exaggerant sinus. alii fossis inducunt mare: adeo nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam aliena loco, aut terra aut mare mutata, aegris oblectamento sunt. et miraberis si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?

清贫啊,你是多么不为人知的善!不仅如此,他们甚至在萎靡的宅邸中、在阴影与烟尘中模仿山川与森林、绿地抑或江河湖海。我很难相信他们之中曾有人见过森林以及开阔的田原——那奔流的急水自峭壁倾泻而下,或注入平原时平静地穿流其间;也很难相信他们曾从山丘上眺望过辽阔的大海,或在狂风彻底掀翻巨浪时见过冬日的海面。因为若是见识过真正的自然,谁又能以此等拙劣的仿造品来取悦自己的心灵呢?这显然就像对幼童那样,只有能用双手触摸、抓取或拥入怀中的东西才能取悦他们;因为狭隘的心灵容纳不下宏大的事物。正因如此,巨型石堤也被运往海岸,通过在深海堆积泥土来填塞海湾。另一些人则通过开凿沟渠引海入陆:他们根本不懂得享受任何真实之物,而是反常地把错置的事物、改变形态的土地或海洋,作为病态之人的慰藉。既然如此,对于那些饱受对自然厌恶之苦的人来说,如今若连自己的子嗣都无法取悦他们,非得要别人的子嗣不可,你还会感到奇怪吗?

§2.1.14

​Hispani CORNELI. Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic, diues audiat. “Diuitem,” inquit, “esse te uolo.” O me abdicandum, si talem patrem relinquo!1 Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat diuitum incommoda, aiebat multos diuites accusatos; ego certe memini abdicatos. “Abdico” non est patris mei uerbum.

科尔内利乌斯·希斯帕努斯:在所有人之中,唯独我被废黜,只因我的父亲爱我,而外人觊觎我。他指控我什么呢?难道我贪恋娼妓?难道我欠下债务?说出来吧,让那富人听听。「我希望你,」他说,「成为富人。」若我抛弃这样一位父亲,啊,我真该被废黜!父亲曾向我赞美清贫,讲述富人的诸多不便,说许多富人都曾遭受告发;我确凿记得他们曾被废黜。「我要废黜」绝非我父亲的言辞。

§2.1.15

​Triarii. Quare abdicas? numquid dies noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre miserius? si boni, quid isto patre cruentius? Romani Hisponis. In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre, aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente diues, dicent omnes: quis est iste quem magna fortuna non decet? Haec est diuitis quarta abdicatio. SILONIS Pompei.

特里阿利乌斯:你为何废黜我?难道我将昼夜虚掷于丑恶的宴饮之中?难道我大部分时间都生活在妓院?若你不知当加何罪名,且去向朋友请教。若儿子们皆是恶徒,有什么比那位父亲更可怜?若皆是善人,有什么比那位父亲更残忍? 罗马努斯·希斯波:难道我要走进这样一座家宅——在那里要么是父亲屡屡发狂,要么是屡屡对父亲犯下过错?当我骤然以富人身份出现时,所有人都会说:那个配不上如此巨富的家伙是谁?这是富人的第四次废黜。 庞培乌斯·西洛:

§2.1.16

​Quantumcumque est, satis mihi est; unicus sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor. Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. utcumque tamen abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod ceteris abdicatis: “in tua potestate fuit; si paruisses patri, non perdidisses patrem;” etiamsi non abdicarer, perditurus fui.2

不论资财几何,对我而言已然足够;我是独子。我将勇敢地承受我的命运;这并非初次发生于我。我是独生子,如今却已被废黜。你希望我表现成什么样,我不得而知:表现为无辜?但我却被废黜;表现为有罪?但我却被收养。然而无论如何,被废黜终究更容易忍受:废黜只废黜了一人,收养却将废黜三人。人们无法对我说出对其他被废黜者所说的话:「这本在你的权柄之中;若你听从父亲,你本不至失去父亲」;因为纵使我未被废黜,我也注定要失去父亲。

§2.1.17

​Pars altera. Latronis Porci. Si nescirem quid mali esset pauperies, nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum imagines Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio miscuit; etiam abolita seculis nomina per successores nouos fulgent. sic illa patriciorum nobilitas fundamentis urbis † habet usque in haec tempora constitit. Adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum inopia per otium in angulis in diuitiarum conuictos strepit accusatosque insequitur neque quiescere sinit. sed nulla materia in rebus humanis uirtutes clarius ostendit: census senatorium gradum ascendit,3 census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit. Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos mauis sequi quam reducere. FVSCI ARELLI patris.

反方。波尔基乌斯·拉特罗:若我不知清贫是何等祸害,如今我也明白了:我的儿子竟然不惧怕废黜。法布里基乌斯家族的先祖肖像曾向梅特卢斯家族敞开;收养融合了埃米利乌斯与西庇阿的家族;即便是淹没百年的名号,也通过新的后继者重放光芒。贵族之显赫正是如此自建城之初一直延续至今。收养乃命运之良药。我并非不知道,有些人在闲暇的角落里因困窘而对着因财富而被定罪者狂吠,紧咬被指控者不放,不让他们安宁。但在人间诸事中,没有比财产更能彰显美德的媒介了:财产登上了元老院的阶梯,财产将罗马骑士与平民区分开来,财产在军营中提拔百夫长军衔,财产在广场上遴选审判官。我未能说服你吗?那么去投奔那些你宁可追随也不愿领回的人那里去吧。 老阿雷利乌斯·富斯库斯:

语法注3 条
  1. 2.1.14O me abdicandum, si talem patrem relinquo!

    带有动形容词的感叹宾格结构(me abdicandum),与感叹词 O 连用,表达自责或讥讽之情(“我真该被废黜!”)。条件从句 si talem patrem relinquo 使用现在时直陈式,生动地设想了若是抛弃这样一位父亲的假设情境。

  2. 2.1.16etiamsi non abdicarer, perditurus fui

    在反事实条件句的结论句中,使用主动迂回直陈式完成时(perditurus fui)代替过去完成时虚拟式。此构造型态强调了结果的必然性或既定性(“纵使我未被废黜,我也注定要失去他”)。

  3. 2.1.17census senatorium gradum ascendit

    动词 ascendit 在此处直接统领宾格 senatorium gradum,具有及物或使役性质的用法,或将财产调查(census)拟人化,指其满足并赋予了元老院的等级阶梯。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.1.12-2.1.17