← 老塞内卡

论争集

§2.1.1-2.1.5

拒为富人养子面临生父废黜的辩论

围绕着废黜三个亲生儿子的富人欲收养穷人之子、而穷人之子拒不受养且面临生父废黜威胁这一辩论论题,本节展现了法比亚努斯、维比乌斯·鲁富斯、塞斯提乌斯·皮乌斯与父阿雷利乌斯·富斯库斯等人的名篇警句。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.1

​Hancne meam esse fortunam?1 eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium: fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore2 uenalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.

这竟是我的命运吗?在同一时刻,我既被废黜,又被收养。显然,那座把你变成老人的家宅,容不下年轻的我。当我们贫穷时,曾有过较平静的岁月;在卡皮托利乌姆镀金之时,我们却打了内战。难道你把金银视作财富吗?那是命运的玩物,有时竟同它们的主人一起被变卖。富人哪,我正告你:即便我去,我也要尽力使自己被废黜——这在你的家中是再容易不过的事。纵使许多事发生得出人意料,我却从未想过竟然会出现这样的事:要么是我的父亲憎恨孩子,要么是富人渴望孩子。我不企求家产:幸福脆弱而易逝,媚人的命运其一切悦目的光彩皆伴随着危险;她往往无缘无故地施以爱抚,又毫无道理地予以遗弃。我曾见过大军的统帅孑然一身地逃亡;我曾见过为奔竞的门客队伍所遗弃的门庭,在身为没收财产买主的主人手下待售。我又何必提及那些自巨富之巅跌落至赤贫之人呢?哪怕你在同一座家宅中搜寻,许多例证也会涌上心头。

§2.1.2

​RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso.

维比乌斯·鲁富斯:哪怕是极不情愿地保有孩子的人,也认为应当拥有孩子。我曾邀他们入我寒伧的家舍;我既向他们许诺了我的房屋,难道还要夺走他们的家宅吗?我该怎么办?若我顺从,我将被废黜;若我不顺从,我也将被废黜。我爱我的父亲:这就是我的倔强。富人没有儿子:你要把我交出去吗?若富人召回了他自己的儿子:你还会接纳我吗?因此,我拒绝的不是被收养,而是被借出。

§2.1.3

​CESTI PII. Accipe uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an hic filium. “Abdico,” inquit. hoc pater uerus? quid ab eo qui adoptabit sperare possum? Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis superesse? quartum abdicat.

塞斯提乌斯·皮乌斯:你既然看重这一点,那就把一位难以取悦的富人当作我生活的见证人吧。你们想知道我为何不离弃父亲吗?因为他生了我,因为他养育了我,因为他废黜了我。我长久地猜疑:究竟是那个人在试探朋友,还是这个人在试探儿子。「我要废黜你,」他说。这是真正的父亲吗?从那个将要收养我的人身上,我又能指望什么?塞斯提乌斯·皮乌斯的叙述:富人承认并抚养了一个儿子:他并不满足;因为对富人而言一个儿子算得了什么?他抚养了三个;本可将其中一个过继出去:他却废黜了第一个、第二个、第三个。现在你们以为富人一无所有了吗?他在废黜第四个。

§2.1.4

​ARELLI FVSCI patris. Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis.

父阿雷利乌斯·富斯库斯:无论你是谁,金钱的贪婪看守者与无垠土地的耕耘者:当你攫取了诸多事物之后,你真能尽情享用这一切吗?你在寻求儿子:看哪,一群没有父亲的青年。吩咐你所愿的吧:只要无论身在何处我依然属于你,我便愿远航,愿从军。拥有富人所乞求之物的我们,难道是穷人吗?从何处能得来这样一位父亲?若非为了去爱,你便不会发怒。再者,你们在险恶的狂乱中所奔趋的那份家产,究竟是主人的乐事还是重担?你曾讲述千百个在自身财富中崩覆的例证,且在其中也列入了那个富人的家宅。你是理应废黜他们,还是无理废黜?若你是无理废黜,我便憎恨一位驱逐如此之多无辜者的父亲;若是理应废黜,我便憎恨一座使如此之多的人成为罪人的家宅。在富贵之家,我会做出不该做之事。在我们这里是节俭的事物,在他们那里却是卑贱。你毋宁是再次祈求儿子,而非收回他们。

§2.1.5

​Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem.3 Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauperiem quam patrem: utrique consueui. non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto.4 hoc solum omnium quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene?

万邦的征服者〔罗马〕人民至今仍在卡皮托利乌姆崇奉那座草屋,无人对他们如此伟大的福祉感到惊异;他们强大得理所应当:因为其始祖正是那个未曾离弃父亲的人。在你外出与归家时,我定会相随,且唯有在门槛前才与你分离:在公众场合,我仍将是你的儿子。我爱贫穷犹如爱我的父亲:我对二者皆已习以为常。我无法在富人之家扮演儿子的角色。若你变卖一个心爱的奴隶,你尚且要探听买主是否残忍。凭赫拉克勒斯起誓,只要有一个时辰能使盛怒的你满意,我认为这比任何家产都要贵重三倍。在所有事情中,唯独你竟渴望如此失去我这一点,我无论如何也无法释怀。被收养之后我当做什么?去称赞他的儿子们吗?

语法注4 条
  1. 2.1.1Hancne meam esse fortunam

    附带疑问小词 -ne 的感叹性质宾格加不定式结构(accusativus cum infinitivo),表达对荒谬处境的强烈愤慨与惊愕(「这竟是我的命运吗!」)。

  2. 2.1.1sub domino sectore

    由介词 sub 支配的夺格短语。sector 指在国家拍卖中批量拍得被没收财产以谋取转售暴利的投机买主,在此与 domino 构成同格(「在身为没收财产买主的主人手下」),描绘了显赫门户倾覆后产业沦于投机买手之手的凄凉景象。

  3. 2.1.5ab eius origine est qui non reliquit patrem

    关系代词 qui 的先行词为属格代词 eius,指代从燃烧的特洛伊城中背负老父安喀塞斯出逃的埃涅阿斯。此句与前文对卡皮托利乌姆草屋(casa Romuli)的指涉相呼应,表明罗马之所以强大,其根基正在于不弃其父的孝道(pietas)。

  4. 2.1.5ter pluris omni patrimonio puto

    pluris 为表价值的属格(genitive of value),受数词副词 ter 修饰(「三倍贵重」);omni patrimonio 则是作比较对象的夺格(ablative of comparison),整句意为「认为比任何家产都贵重三倍」。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.5