- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:2.1.18-2.1.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在富斯库斯代表父亲方的演说之后,修辞学家们(富斯库斯、庞培乌斯·西洛和拉特罗)围绕拒绝收养与废黜的合法性及道德义务展开论点划分(divisio),并阐述了各自的论证思路。
Facilius possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat seculi. Quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla,1 fictiles ubi fuerunt dii. facile est, ubi non noueris diuitias, esse pauperem. Quod uos liberis uestris optatis, ego meo impero.
我赞美清贫容易,忍受清贫却难。你何必对我谈起福基翁,谈起阿里斯提得斯?那是属于那个时代的清贫。你何必谈起法布里基乌斯们,谈起科伦卡尼乌斯们?那些不过是诸神还是陶塑之时的虚饰之例。在未曾见识过财富的时候,保持清贫是容易的。你们对自己的子女所期盼的,我却是在命令我的儿子去做。
Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil; FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit,2 recte tamen recusasse: et quod iure fit uerum est et quod sine iure quod quidem rationem habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: “sub arbitrio,” inquit, “patris es.” Si in hoc subicior patri, quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago ne desinam filius esse; atque idem ago, cum respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar? Si non licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.
论点划分。我不认为你们会探问这一争辩题是如何划分的,因为其中全无难处;然而富斯库斯是这样划分的:「我主张,那人有权收养;我主张,我有权拒绝收养;我主张,纵使无权拒绝,我的拒绝也是正当的:依法律所为者固然有效,未依法所为者只要合乎情理,亦属正当。」在谈及法律时,他说:「『你在父亲的自由裁量之下,』父亲说。若我因笃爱孝敬而在此事上顺从父亲,毫无疑问,这也是为了让我保持孝敬;证据就在眼前:我正是在回应一个要废黜我的人。那么我向他回应了什么呢?显然,我是在努力不让自己不再是儿子;而当我回应一个要解除父权的人时,我所努力的也是同一件事。就失去父亲而言,我是被驱逐还是被过继,究竟有何分别?若是不准拒绝,我便要问:你为何宁可废黜我,而不直接将我交出去?」在谈及道德义务时,他划分如下:「我主张,若无重大缘由,不应将儿子送去收养;由你送去收养更是万万不该;送给那人收养则绝不可行。」
SILO POMPEIVS sic diuisit: coepit a uetere et explosa quaestione, an in omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum, quo efficitur, ne pater sit; deinde quaesiit, an inuitus filius dari in adoptionem possit: si non potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus est: tamen ut possit, non cum contra uoluntatem patris, set cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit, an hic bene usus sit. Deinde officii partem tractauit et ita diuisit: turpem esse adoptionem, inutilem esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit: aliena bona inuadere et trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem esse, adoptanti inutilem esse, sibi inutilem esse. Cum patri inutilem diceret, tractauit quam graue esset filio carere unico, quanto grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret diuitem ipsum quoque qui tot haberet solacia filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum inutilem adoptionem diuiti diceret, sic tractauit:
庞培乌斯·西洛这样划分:他从一个古老且遭摒弃的问题开始——是否在一切事上都必须服从父亲;即使在一切事上都当服从,在那种导致他不再是父亲的事上是否仍不当服从;随后他探讨违背儿子的意愿能否将其送去收养:若不能,则儿子不能因行使了自己的自由裁量权而遭废黜;然而即便可以,也不是在他违背父亲意愿时、而是在他不当行使自由裁量权时才遭废黜。在此他补充探讨了这位儿子是否妥善行使了该权利。接着他处理了关于道德义务的部分,并作如下划分:收养是可耻的、无益的、危险的。在论及可耻时,他说:「侵占他人财产,暗中篡夺三个儿子的地位,剥夺孩子们与父亲和解的希望,这是何等残忍不仁!」在论及无益时,他说这对亲生父亲无益,对收养者无益,对自己亦无益。在论及对亲生父亲无益时,他论述了失去独子是何等沉重,失去一个外人垂涎的儿子更是何等沉重;而当提到连拥有如此多慰藉的富人自己都在寻求儿子时,他说:「对你而言,收养儿子绝非易事。」在论及收养对富人无益时,他这样论述:
futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet3 satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:
若不收养,富人本会重归自己的骨肉身边。在此处,他讲得似乎颇为精彩:「若你理解那位父亲的心思,他其实给了你一个与骨肉和解的信号:他说自己无法忍受孤独。」在论及收养对自己无益时,他赞美了清贫,痛斥了财富;他说自己可能被财富腐蚀,而财富甚至能腐蚀整支军队。在痛斥财富时,他说:「人们说那些富人有诸多恶习,但这一个最为严重:他们不爱自己的骨肉。任何人都没有理由认为自己足够坚定以抵御恶习:恶习单凭接触就能伤害经过之人。我害怕自己学会犯错。看啊,你学会废黜是何等神速!」他说,若被近距离审视,自己必会让富人不悦;对清贫的热爱本身就为他们所厌弃;他说,若让收养者不悦,自己定会被废黜:「我甚至都不能讨我亲生父亲的欢心。」他还补充道,在一座思念原本的主人们、全家奴仆都渴望驱逐外来继承人的宅邸中,收养对他而言将是凶险的。
Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus4 bono aduersus se animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem dicturum.
拉特罗提出了他几乎惯常设立的最后一个论题:即便他拒绝被富人收养做错了,然而如果他是出于对父亲的一片善意而为之,是否应当得到宽恕;其次,他是否确实是出于对父亲的善意而为之。在这一问题中,那位深爱父亲且将父亲置于财富之上的青年占据了有利局面;然而拉特罗断言,父亲绝不会认输承认这是出于对自己的善意所为,反而会指称这是儿子们联合起来对抗父亲的阴谋。
- 2.1.18pompae ista exempla
pompae 用作表示目的或结果的谓语性与格,系动词 sunt 被省略(即 pompae [sunt] ista exempla,「那些是用于炫耀/虚饰的例子」)。尽管在语法上亦可视为性质属格,但作为目的与格更能凸显其与实际生活的修辞对立。
- 2.1.19ut non licuerit
ut 搭配虚拟式现在完成时 licuerit 引导让步从句(「纵使并不被允许」)。它与后文的主句(recte tamen recusasse)中的 tamen 形成呼应,表示即便退一步承认对方在法律上的前提,结论依然成立。
- 2.1.21nec est quod quisquam se putet
non/nec est quod + 虚拟式是表示「没有理由……/不必……」的惯用句式。quod 用作表原因的副词性关系词或内在宾格,动词 putet 则为表特征的虚拟式(subjunctive of characteristic)。
- 2.1.22daturum manus
dare manus(字面意为「伸出双手」)是表示「投降、屈服、承认失败」的惯用语。此处作为受 negabat 支配的将来不定式短语的核心,指父亲绝不会认输而承认该行为是出于对自己的善意。
