← 老塞内卡

论争集

§10.pr.6-10.pr.10

焚书酷刑的批判与对浮夸修辞的谴责

作者痛斥焚毁著作这一针对才华的新型酷刑及其给拉比埃努斯等人带来的悲剧,随后批评了沉溺于怪诞浮夸修辞的演说家以及针对他们的机智反击。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.pr.6

​Bono hercules publico1 ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere?2 Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis it: conquiritis in uosmet ipsos noua quibus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem ​corporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.

凭赫拉克勒斯起誓,这转向惩罚才华的残酷手段是在西塞罗之后才被构想出来的,实乃公众之幸;因为如果三头统治者们甚至乐于对西塞罗的才华也施加公敌宣告,又将酿成怎样的后果呢?不朽的诸神诚然是人类迟缓而确凿的复仇者,他们将重大的前例掷回发明者的头上,并通过最公正的受罚轮替,每个人为他人的刑罚所构想的手段,往往由其自身的刑罚来赎偿。最丧失理智的人们啊,究竟是何等巨大的疯狂在驱使着你们?公认的残酷手段用作惩罚,难道显得还不够吗?你们竟然为自己搜寻毁灭自身的新手段;如果大自然已使某种事物免受一切苦痛,譬如才华与声名的记忆,你们却能找到如何将其拖拽回与肉体相同的祸患中去。对学业施加火炬,对学术的丰碑降下惩罚,这是何等巨大且对其他一切质料都不满足的凶残!感谢诸神,这些针对才华的刑罚始于才华已经绝迹的时代!那位曾对拉比埃努斯的著作提出此项提议的人,后来在他尚在人世时,其著作便被焚毁了;这已不再是一个恶劣的前例,因为这是他自己的前例。拉比埃努斯无法忍受这一奇耻大辱,也不愿苟活于自身才华之后,而是吩咐将自己抬入祖先的陵墓并就此封闭,想必是因为害怕那施加于其声名的烈火会被拒绝施予其肉体:他不仅终结了自己,甚至还将自己埋葬了。

§10.pr.8

​Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit? CASSI SEVERI, hominis Labieno inuisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto comburebantur: nunc me, inquit, uiuum uri oportet qui illos edidici. Monstrabo bellum uobis libellum quem a Gallione uestro petatis. recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum prouocantis.

我记得有一次当他朗诵史书时,他卷起了书卷的大部并说道:“我略过的这些内容,将在我死后被阅读。”那些连拉比埃努斯自己都感到畏惧的言论中,蕴含着何等巨大的自由言论啊!在拉比埃努斯的书籍根据元老院决议被焚毁之际,拉比埃努斯最为憎恨的卡西乌斯·塞维鲁的一句妙语流传开来:“如今,”他说,“将那些书熟记于心的我,应当被活活烧死。”我将向你们指出一本极好的小册子,你们可以向你们的加利奥索取。他为梅凯纳斯的巴梯鲁斯辩护,朗诵了一篇对拉比埃努斯的答辩,在其中你们将赞赏一位敢于挑衅那獠牙进行撕咬的青年的气概。

§10.pr.9

​Nuncautem,puto,iam nihil solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in † cultum uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus. quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus.”

然而现在,我想你们以往已听不到任何东西了——尽管我的梅拉可能会皱起眉头——他虽有极高的才华,却毫无健全的心智:一切都被推向了极度的浮夸,以至于不仅超出了理智,更超出了自然常理。因为谁能容忍一个人把水管说成“向天空倒下雨水”,把芳香喷洒说成“芬芳的暴雨”,把对绿植的修剪说成“被雕镂的森林”,把绘画说成“拔地而起的丛林”呢?或者,当你们带我去他那里时,我记得他关于猝死所说的那番话,谁又能容忍呢:“凡是飞翔的鸟雀,凡是游动的游鱼,凡是奔跑的野兽,都葬于我们的腹中。现在去探究我们为何猝死吧:我们是靠诸种死亡而活着。”

§10.pr.10

​Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri?3 nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.”4 Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.

那么,即便他当时已被释为自由人,难道不该从他的皮肉上向我们作出补偿吗?我也不是那些用严苛准则规整一切的极为严厉的评判者:我认为应当对才华宽免许多过失;但应当宽免的是缺点,而不是怪物般的荒谬言行。然而,若有任何说得尚可容忍之辞,即使看似不多,我也不会隐匿:你们可以加以补充。奥斯库斯讲得并不拙劣,但他却害了自己;因为当他渴望无一句话不使用修辞技巧时,他的演说便不是富于文采,而是变得畸形。因此修辞学家帕卡图斯早晨在马西利亚遇见他时,便颇为风趣地用一种修辞技巧向他问候道:“我本可以,”他说,“说:你好,奥斯库斯。”他本人远离雄辩,天生擅长将侮辱烙印在所有人的才华之上;没有任何人未被他盖上无法摆脱的印记。

语法注4 条
  1. 10.pr.6Bono hercules publico

    中性名词 bonum 的与格或夺格,此处充当伴随情状或利害的夺格,构成习语表达,意为“为了公众的利益/幸而”。

  2. 10.pr.6quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere?

    在非真实条件句的归结从句中,使用了主动迂回动词的直陈式完成时(futurum fuit)代替虚拟式过去完成时(fuisset),强调了事情几乎就要发生或其作为必然结局的性质。

  3. 10.pr.10debuit de corio eius nobis satisfieri?

    非人称被动不定词(satisfieri)与情态动词 debuit 结合的构拟,套用了“de corio alicuius satisfieri”(从某人的皮肉上作出赔偿,暗指鞭笞奴隶)的俗语。这与前面的 etiamsi iam manumissus erat(即便他已被释放为自由人)相呼应,表明被评论者出身被释奴。

  4. 10.pr.10poteram, inquit, dicere, aue Osce

    在直接引语中使用了直陈式未完成过去时 poteram,表示未能实现的可能性(“我本可以说:你好,奥斯库斯”,暗示“而非采用繁复的修辞”)。这是拉丁语中表示能力、义务的动词在直陈式过去时态下替代虚拟式非真实表达的标准惯用法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.pr.6-10.pr.10