← 老塞内卡

论争集

§10.pr.11-10.pr.16

四大演说家与西罗及图里努斯父子

塞涅卡记述了帕卡图斯对诸位演说家的讽评,确立了顶尖四大演说家,并评述了加维乌斯·西罗与克洛狄乌斯·图里努斯父子在行省展现的才华、风格与谨慎自持。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.pr.11

​Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed arido; ille Sparso dixit scolam communem cum rhetore quodam habenti: tu potes controuersiam intellegere qui non intellegis te laterem lauare? SPARSVS autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret.

帕卡图斯通过将第一个音节换成希腊语,给精细而枯燥的演说家帕西埃努斯起了一个下流的绰号。他对与某位修辞学家共同执教的斯帕尔苏斯说:“你连自己在洗砖头(白费力气)都弄不明白,又怎能理解辩论题呢?”然而斯帕尔苏斯演说虽激烈,却很生硬。他曾以模仿拉特罗为准绳,然而除了在讲述完全相同的话语时,他从未与拉特罗相似。

§10.pr.12

​utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae.1 nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.

他用的是自己的词句,拉特罗的思想。他与巴苏斯曾有竞争,你们也听过此人的演说,他是一位雄辩者,但人们会希望剥除他所刻意追求的尖刻以及对法庭辩论姿态的做作模仿。没有什么比一个学校演说家去模仿自己不甚了解的广场法庭更为不得体的了。因此我喜爱卡皮托,关于波皮利乌斯的那篇演说便出自他手,且被误归于可怜的拉特罗名下:他是地道的学校派演说家,而在他发挥出色的演说中,除了第一四人组(特特拉德)之外,他应当优先于任何人。

§10.pr.13

​primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur conponite: ego uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.2

你们问我把谁定为第一四人组?那就是拉特罗、富斯库斯、阿尔布基乌斯和加利奥。每当这些人交锋时,荣耀本会归于拉特罗,胜利的棕榈枝则会归于加利奥;其余的人你们尽可按自己的看法排列:我已经把全权交给了你们。且让这些名望稍逊者退到一旁:帕特尔努斯、莫德拉图斯、法比乌斯,以及所有既非闻名遐迩亦非默默无闻的人。既然我已经为了使你们心满意足而倾尽所能,便请允许我也从怀中引荐几位你们不曾相识的人,他们之所以未能声名远扬,并非缺乏才华,而是缺少舞台。

§10.pr.14

​Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem.” at cum patrem familiae praeferret, oratorem subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.

加维乌斯·西罗演说得极好,恺撒·奥古斯都在塔拉科殖民市多次听他辩护诉讼之后,给予了他极高的评价;因为他说:“我从未听过比他更有口才的家长。”但在奥古斯都推崇其“家长”身份时,却淡化了其“演说家”的称号:他认为隐藏才华也是雄辩之术的一部分。克洛狄乌斯·图里努斯以往也热心于演说,其子与你们情同手足;这位青年本可具备极高超的雄辩术,若非他宁愿施展已有的能力,而不愿去争取所能达到的极致。

§10.pr.15

​sed Turrinus pater multum uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros, asperos: eos non posse nisi actione probari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse se suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici, sed auferre.

但父亲图里努斯追随阿波罗多洛斯派,将该派规条视为演说的最高法则,从而极大地削弱了自己的力量;然而即便没有技艺,他仍保留着足以展现强劲实力的力量。他所讲出的警句激昂、隐蔽且有所针对。他在论点润色问题上从不停止与拉特罗争辩。拉特罗从不习惯在宴席上或在他无法进行演说的时间里进行辩论。拉特罗说,某些润色手法初看生硬粗糙,只能通过演说实践来验证。因此他声称,除非展现全貌,否则无法取悦任何人;他熟知自己的力量,并凭借对力量的自信,敢于涉足他人畏惧的险绝境地;他在许多事情上不是去说服法官,而是以势夺人。

§10.pr.16

​TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem.3 Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.

相反,图里努斯除了稳妥之法外概不认可;这并非因为他软弱,而是因为他谨慎。没有人比他更周密地陈述案情,没有人比他准备得更充分以作答辩;因此,他在西班牙行省所享有的首屈一指的财富与尊严,都归功于其雄辩。他诚然出身于极显赫的父亲,其祖父曾接待过神君尤利乌斯;但他重振了被内战削弱的显赫家族的实力,并将其提升至崇高尊严,以至于如果说他有所欠缺,你们当知那只是缺少舞台而已。因此他的儿子,也就是我的儿子——因为我从未将他与你们区分开来——在演说中也承袭了父亲的严谨,并借此故意抑制了自己才华的力量。他在生活方式上也遵循着这一点;若不是安于温和微薄之物,这位青年本可跻身巅峰,因此他理应得到命运对其如此谦抑之愿望的眷顾。当我转述他们的警句——那些与最著名的名家警句平分秋色或更胜一筹的思想时,你们就会明白,我写下他们的名字并非出于偏爱,而是基于确凿的判断。

语法注3 条
  1. 10.pr.12cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae

    uelles 为第二人称单数的潜势虚拟语气(“人们/你会希望”)。demptam 是完成时被动分词阴性单数宾格,与 uelles 的宾语 amaritudinem(并延伸至 simulationem)保持性数格一致,作补足语(demptam [esse] uelles),意为“人们会希望从他身上剥除其刻意追求的尖刻与做作姿态”。

  2. 10.pr.13quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus

    quibus 是与 defuit 连用的利害与格代词。quo minus 引出紧随在含有否定意义的阻碍/匮乏动词(non defuit)之后的从句,意为“并非缺少才华以致他们无法获得名声”。主语 ingenium 与 locus 形成对比,意指欠缺的不是天资,而是舞台(即罗马等核心施展之地)。

  3. 10.pr.16dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem

    dignus 后接关系从句特征虚拟语气(praestet)的经典句式。cuius 为关系代词属格,修饰 cupiditatibus(“其谦抑的愿望”)。praestare fidem 为习惯表达,意为“守信/践约”,整句表明这位青年值得命运对其如此节制的企图心予以眷顾成全。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.pr.11-10.pr.16