- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.4.6-10.4.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
数位辩论家控诉被告摧残弃儿肢体强令行乞牟利的残酷行径,描绘了父亲们生怕拒绝自己骨肉而不得不向所有人施舍的痛苦心理,随后辩方开始阐述其抗辩论点。
deme huic oculos, illi manus.” ARELLI FVSCI patris. “Praecidatur, inquit, lingua: genus est rogandi rogare non posse.”1 Miseremini horum omnium, iudices, quorum misereri etiam singulorum soletis. CESTI PII. Vt hanc causam susciperem ne ab eis quidem rogatus sum pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccauit aliud quam quod natus est? CLODI TVRRINI patris. Age, si quis agnouerit suum, petes alimenta tamquam alueris? non est quod timeas,2 nemo agnoscet. O miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis uindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus quod tibi daturi sunt?3 Et quod indignissimum est, cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit.
把这个人的眼睛剥夺,把那个人的双手剥夺。’老阿雷利乌斯·富斯库斯:‘把舌头割掉,’他说,‘无法乞求本身就是一种乞求。’审判官们,请怜悯所有这些人吧,你们平时甚至连他们单独一人都会予以怜悯。切斯提乌斯·庇乌斯:我接下这个案子,甚至并未受到我所为其辩护之人的请求;因为这些可怜人除了施舍,还懂得请求什么呢?那个不幸的孩子除了出生之外,又犯了什么罪呢?老克洛迪乌斯·图里努斯:来吧,要是有人认领了自己的孩子,难道你要像抚养过他一样索要抚养费吗?你没有什么可害怕的,没人会认领。啊,要是有人把施舍给了自己的骨肉,那是多么悲惨!要是拒绝,又是多么悲惨!难道你以为我们会拒绝为这些人复仇吗?我们甚至连他们将要交给你的钱财都不曾拒绝给他们。而最令人愤慨的是:他虽然如此残忍,却靠着公众的慈悲度日。
Venite miseri et hodie primum uobis rogate. MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alimenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. “Cur tu tam exiguum refers? † uitus est equas poterat ut non rogares, ut non acciperes?4 spiritum tibi non relinquerem, nisi crudelior futurus essem relinquendo. tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum uideri.” GAVI SILONIS. “Tu,” inquit, “in illa uicinia mendicabis, tu ad illud limen accedes;” et crudelis miseris parentum domos monstrat. “Hic non facile stipem impetrat: etiamnum aliquid illi detrahatur.”
来吧,可怜的人们,今天第一次为了你们自己乞求吧。门托:可怜的人们在自己父母的家宅周围徘徊,也许有人从父亲那里连一口粮也讨不到。健全的奴隶给谁带来的收益都不及这般多。‘你为什么只带回这么少?[难道有什么借口能让你不去乞讨、不去接受吗?]若不是留下你的性命会更加残忍,我绝不会留你一条活命。你每日的进账没有达到要求。显然你在人们眼里还不够可怜。’加维乌斯·西罗:‘你,’他说,‘去那个街区乞讨,你去靠近那个门槛;’残忍的他把父母的家宅指给可怜人们。‘这家伙不容易讨到施舍:再从他身上割去点什么吧。’
IVNI GALLIONIS. “Serua oculos ut uideat quem roget; serua manus ut habeat quibus stipem accipiat.” Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia; feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. a patre fortasse aliquis acceptam stipem portat ad deos. FVLVI SPARSI. Scio, iudices, uariis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium peterent; ego omnibus ceteros inpellentibus causis uaco: quae enim gloria est in tam sordido reo? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant qui se alere non possunt?
尤尼乌斯·加利奥:‘留着眼睛,好让他看清向谁乞讨;留着双手,好让他有东西接受施舍。’凶兆直冲婚礼,不祥的占卜降临公祭;尤其在节日、庄严且专为欢乐而设的日子里,这些半死不活的人群四处游荡。也许有人正把从父亲那里得来的施舍带去献给诸神。富尔维乌斯·斯帕尔苏斯:审判官们,我知道每个人通常因各种各样的原因被驱使去控告:从被定罪者身上谋求荣耀的野心驱使了某些人,仇恨和嫌隙拖出了另一些人;我毫不怀疑曾有人是为了赏金;而我全无促使其他人行动的那些动机:因为在如此卑劣的被告身上能有什么荣耀?能有什么嫌隙,不会让人连结下它都觉得羞耻?或者能有什么赏金,既然养活这厮的正是那些连自己都养不活的人?
Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit.
他可不是不懂得乞求的人;他甚至习惯于传授乞求。我不知道该祈求你们怀有怎样的情感:如果你们更倾向于仁慈,我将向你们展示被告的罪行;如果更倾向于严厉,我将展示被告本人。这厮是我们靠公帑养活的。无法向你索取同态复仇:你拥有的肢体根本没有你所欠的那么多。据说母狼面对被遗弃的婴儿,忘却了野性,温和地献出乳房,仿佛对待自己的幼崽。母狼对婴儿尚且如此;让我们来指望一个人吧!罗马啊,我向你庆贺,因为你的奠基者们没有落入人的手中。
Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? “Proxima,” inquit, “die hic plurimum retulit: faciendus est huic similis alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat.”5 O miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! ecce nescio quis: meus, inquit, filius si uiueret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo? alius: potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum. quid si incidit? omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet ne suo neget. Pars altera. ARELLI FVSCI. “Debilitasti,” inquit. plus illis patres nocuerant. LATRO sic diuisit: an laesa sit respublica.
那么,你在盘算着公众慈悲的时候,怎能如此残忍?‘前几天,’他说,‘这个人带回得最多:必须照他的样子再造一个;这个人带回得够多了:照这个榜样让另一个人也变得悲惨吧。现在去吧,’他说,‘去为我谋取糊口的粮。你,’他说,‘没有眼睛的人,靠眼睛乞求;你,’他说,‘失去了双手的人,靠双手乞求;你,靠你拖着的那些残废肢体乞求;让每个人都靠自己所没有的东西去招揽。’啊,如此乞求的人何其悲惨,如此被乞求的人更为悲惨!看哪,不知谁说道:‘我的儿子要是活着,也许就和这个人一样;难道我正走过自己的骨肉吗?’另一个人说:‘我的孩子可能落到了同一个主人手里;要是真落到了呢?’所有人都把施舍堆给所有人,每个人都唯恐拒绝了自己的骨肉。另一方。阿雷利乌斯·富斯库斯:‘你致人残废,’他说。父亲们对他们的伤害更深。拉特罗这样划分论点:国家是否受到了损害。
- 10.4.6genus est rogandi rogare non posse
动名词属格 rogandi(“乞求的”)作名词 genus 的定语,不定式短语 rogare non posse(“无法乞求”)作主语,genus 为表语名词。这是一个修辞性的悖论表达:“根本无法言语或乞求本身,反倒成了一种强有力的行乞形态”。
- 10.4.6non est quod timeas
non est quod 后接虚拟式(timeas),为表示“没有理由/根据做……”的习惯结构(特征关系从句)。此处带有强烈的反讽意味:父亲们因害怕认领被残害的孩子而保持沉默,因此被告根本无须害怕惹祸上身。
- 10.4.6Ita nos istis uindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus quod tibi daturi sunt?
主句中动词 putas 带宾格不定式结构(nos... negaturos [esse])。与格代词 istis(受害乞儿)由关系代词 quibus 承接。从句中的 ne id quidem(施舍的金钱)受 quod tibi daturi sunt(他们将要交纳给你的财物)所限定。整句构成一个反诘句:我们连他们转交于你的微薄财物都不曾拒绝,又怎会拒绝给予他们司法的复仇与昭雪?
- 10.4.7† uitus est equas poterat ut non rogares, ut non acciperes ?
写本流传中受损的疑难文本(crux)。校勘者曾提出多种修正假说(如 uiuitis? ecquis poterat 等)。从上下文语境来看,其论证骨架是奴隶主对乞丐的愤怒质问:到底能有什么借口,竟能让你不去乞讨、不去接受施舍?紧随的两个 ut 结果从句(ut non rogares, ut non acciperes)体现了这种责问的内容。
- 10.4.10per ea quisque quae non habet ambiat
主语 quisque 支配表祈使/命令的虚拟式现在时 ambiat(“去招揽/乞求”)。介词短语 per ea(“通过那些事物”)中的先行词 ea 由关系从句 quae non habet(“其所不拥有的东西”)限定。这句话概括了恶霸那令人发指的逻辑:每个人都要拿自己所缺失的器官作为博取同情与乞讨的手段。
