- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.4.11-10.4.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
拉特罗等修辞学家梳理了被告方的辩护要点,逐层审视国家是否受损、责任是否在父母、被告行为的合法性以及弃婴的法律地位。
primum, inquit, crimen constare oportet, deinde hunc reum quaeri. An laesa sit respublica non solet argumentis probari; manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus., si uectigalia deminuta: hoc damnum quod tu obicis, quis uidebat? Dic mihi: quando rempublicam laesit? cum unum expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum non tamen reipublicae laesae tenetur,1 sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis numerus efficiat ut laesa uideatur respublica. duo debilitantur, nondum respublica laesa est.. Potuerunt, inquit, duces fieri. potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit et infelices mendicare coegit. Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam. Ego non laudari reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.
他说,首先必须确立罪名存在,然后才应追究此人作为被告。国家是否受损通常不是靠推论来证明的;国家的损失立刻显而易见——若是城墙被拆毁,若是舰队被焚毁,若是军队覆没,若是税收减少:你所指控的这笔损失,又有谁看见了呢?告诉我:他何时损害了国家?是在他致残一个弃婴的时候吗?然而,即便杀害了一人,也不会被控危害国家罪,而是被控杀人罪;即便杀害两人,即便数人,也是如此:告诉我,需要达到多少人数,才能算作国家受到了损害。两人致残,国家尚未受损。‘他们本可以成为将领,’对方说。他们也本可以成为亵渎圣物者和杀人犯,他们也本可以死掉。‘然而,为了自己的钱财毁掉婴儿、强迫不幸者乞讨的人,做出的是残忍之事。’强迫青年从剑的角斗士总管也做出此等事,却未被判危害国家罪;强迫不情愿的女子遭受凌辱的老鸨也是如此,却未损害国家。我并不渴望被告受到赞美,而是渴望他被判无罪;当他谋求公职时,这桩事自会对他不利。一个人可以既不是品行端正之人,又在所控罪名上是无辜的被告。
Deinde: an si laesa sit respublica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, uitam reddidit.2 Contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta uiuendi detrahis. Deinde: an teneatur reipublicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege permittitur. si domum meam dirui, numquid dicis me rempublicam laedere? et poteras describere quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici. si in agris meis arbusta succidere uelim3 Deinde: an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit, expositi in nullo numero sunt; serui sunt; educatori uisum est. Denique si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt: reipublicae quidem laesae non potest agi eorum nomine qui extra rempublicam sunt. non potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest.
其次:即使国家受损,是否是因这个人而受损。‘不是因我,’他说,‘而是因遗弃他们的父母。’这个残忍的人,纵使夺去了他们许多东西,却把生命还给了他们。对方反驳道:‘他们是逐个遗弃,你却是将所有人致残;他们夺去的是希望,你夺去的却是生存的工具。’其次:如果他做了法律允许他做的事,是否应被追究危害国家罪。‘任何受到法律允许的事,’他说,‘都不能依照法律被定罪。要是我拆毁自己的房屋,难道你会说我损害了国家吗?你尽可以描绘那些延续到我们记忆中的祖辈墙垣以敌人的方式被推倒,是何等不近人情;要是我打算砍伐我自己田地上的树木……’其次:他做这件事是否属于不被允许。‘是被允许的,’他说,‘弃婴算不上任何数目;他们是奴隶;养育者认为合适。’最后,即使不被允许,他们也享有法律救济:每个人都可以单独提起同态复仇之诉,可以提起侵害之诉;但绝不能以身在国家之外的人的名义提起危害国家之诉。凡是无法为其中每个人单独提起诉讼的,就不能为所有人整体提起诉讼。
Scio quosdam putare quaestionem esse: an possit a priuato homine laedi respublica; SPARSVM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit et illam recipiet: an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur: an respublica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae dicit: ne potuit quidem laedi a priuato, a paupere, ab aegro, ab absenti. GALLIO fecit et illam quaestionem: an in expositis laedi possit respublica. non potest, inquit, respublica laedi nisi in aliqua sui parte; haec nulla reipublicae pars est; non in censu illos inuenies, non in testamentis. Sed haec quoque in illam incurrit: an respublica laesa sit; dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat.
我知道有人认为论点在于:国家是否能被平民所损害;我确实记得斯帕尔苏斯曾这样作过演说。但如果有人采纳这个论点,他也会采纳那一论点:是否能被妇女、老人或穷人所损害;这些从未被审查过,然而人们却常常这样说;正如在探讨‘国家是否受损’这一论点时,被告在证明国家未受损的论据中屡次说道:‘国家根本不可能被一个平民、穷人、病人或不在场者所损害。’加利奥也提出了那个论点:在弃婴身上国家是否能受损。‘国家唯有在其自身某一部分上才能受损,’他说,‘这些人根本不是国家的任何一部分;你在户口调查中找不到他们,在遗嘱中也找不到他们。’但这一点也归并到了那个问题中:国家是否受损;因为人们会说:‘国家在它所未曾拥有的那些人身上,根本不可能受损。’
- 10.4.11reipublicae laesae tenetur
reipublicae laesae 是伴随诉讼与判罪动词(tenetur, damnatur)表示罪名或指控的属格(罪名属格),意为“被追究危害国家罪”。
- 10.4.12ut multum illis abstulerit, uitam reddidit
ut 接虚拟式完成时(abstulerit)构成让步从句(“即使/纵使他夺去了他们许多东西”),与主句动词 reddidit 相对照,体现辩护方的让步性立论。
- 10.4.13si in agris meis arbusta succidere uelim
该条件句承接前文拆毁私宅的设例(si domum meam dirui...),但在未接出归结从句(主句)的情况下便直接切入下一论点(Deinde: an hoc non licuerit...),体现了修辞纲要(divisio)精简记录中特有的破格(anacoluthon)或句意中断。
