← 老塞内卡

论争集

§10.4.1-10.4.5

谴责摧残弃儿迫其乞讨者的控诉演说

演说家们激烈谴责被告摧残弃儿肢体、迫使其乞讨牟利的罪行。他们生动描绘了受害儿童的残缺与父母的苦痛,并驳斥了被告自辩将弃儿从死亡中救出的说法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.4.1

​PORCI LATRONIS. Aestimate quale sit scelus istius, in quo laesi patres ne liberos suos aut agnoscant aut recipiant etiam confessas iniurias tacent.1 Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. mendicares nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Cassi Severi.

波尔基乌斯·拉特罗:请评估这厮犯下的是何等罪行,在此罪行中,受害的父亲们为了不承认也不领回自己的孩子,甚至对已被证实受害的冤情也保持沉默。残忍对这厮来说成了一种收入来源,而正因除他之外我们大家都是仁慈的,情况便愈发如此。若非你制造了这么多乞丐,你自己本该乞讨。这个恶徒造成了这样一种反常的世态:对被遗弃者而言,没有什么比被捡起更悲惨的了;对父母而言,没有什么比相认更悲惨的了。卡西乌斯·塞维鲁:

§10.4.2

​Hinc caeci innitentes baculis uagantur, hinc trunca brachia circumferunt, huic conuulsi pedum articuli i? sunt et torti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis pedibus cruribusque femina contudit: aliter in quemque saeuiens ossifragus iste alterius brachia amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme extundit tuber et risum crudelitate captat. Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captiuos tuos. Volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium. Sua quoique calamitas tanquam ars adsignatur: huic recta membra sunt, et si nemo moratur naturae proceritas emicabit: ita frangatur ut humo se adleuare non possit, sed pedum crurumque resolutis uertebris reptet; huic extirpentur radicitus. huic speciosa facies est: potest formonsus mendicus esse; reliqua membra inutilia sint, ut fortunae iniquitas in beneficia sua saeuientis magis hominum animos percellat. sic sine satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat.

在这一边,盲人拄着拐杖蹒跚漫游;在那一边,他们展示着残缺的臂膀;这个人的脚关节被扯断、脚踝被扭曲;那个人的小腿被捣碎;另一个人的脚和小腿虽完好无损,大腿却被击碎了:那个折骨者对每个人施以不同的残暴,切断一人的手臂,废掉另一人的臂力,扭曲一人,打断另一人的腰脊,将又一人残损的肩胛骨捶打成畸形的驼峰,用残忍来博取笑声。来吧,带出你那半死不活、颤抖、残疾、失明、缺肢、饥饿的家眷;让我们看看你的俘虏。凭赫拉克勒斯起誓,我真想见识一下你那洞穴,那制造人类灾难的作坊,那剥光婴儿的屠场。每个人的灾难都如同一门手艺般被指派给他们:“这个人的肢体匀称,若无人阻碍,天生的高大身材必将显现:那就把他打断,让他无法从地上立起身来,只能靠脚和小腿脱臼的关节爬行;这个人的手足要连根拔除。这个人的面容俊美:他可以成为一个漂亮的乞丐;让其余的肢体报废吧,好让肆虐于自身恩赐的命运之不公,更加震撼人们的心灵。”就这样,这个没有卫士的暴君分配着人类的苦难。

§10.4.3

​VIBI GALLI. Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur, ut unum uentrem impleant, et — o nouom monstrum — integer alitur, debiles alunt. ALBVCI SILI. “Perissent,” inquit. ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? “Perissent,” inquit. interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si aliquis ex istis futurus est uir fortis? futurus est tyrannicida? quid si sacerdos? nec, puto, incredibilia in hac fortuna loquor; certe ex hac turba origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert.2 TRIARI. “Perissent,” inquit.

维比乌斯·加卢斯:请看看这些不幸者残废的肢体,它们因不知名的溃烂而消损;那个人的双手被砍去,那个人的双眼被剜出,那个人的双脚被打断。你们为何战栗?这厮就是这样施舍怜悯的。折断如此多的肢体,只为填饱一个肚肠;而且——啊,前所未有的怪物——健全者被供养,残疾者在供养他。阿尔布基乌斯·西卢斯:“他们本该死去的,”他说。难道他们如今活着,不比原本将要死去更为悲惨吗?“他们本该死去的,”他说。去问问父亲们宁愿选择哪一种吧。“剜出那个人的眼睛,”他说,“砍掉那个人的双手。”要是这些人中有谁原本注定成为勇士呢?注定成为诛暴君者呢?要是注定成为祭司呢?而且我认为,在这样的命运中我说的并不是不可置信的事;毫无疑问,罗马民族的起源正是从这样的人群中诞生的。这位卓绝的抚养人,记在残忍名下的进账,远多于记在怜悯名下的开支。特里阿利乌斯:“他们本该死去的,”他说。

§10.4.4

​Puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu debilis: conatur et corruit. surge tu mute: sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu caece: sed ad quorum eas genua nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum quod istum reum non uides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.3

我想,你已体验到我们并非残忍之人;然而,当向这些人施舍钱币时,我们中没有一个人不曾为他们祈求死亡。“站起来,你这个残疾人”——他努力尝试却瘫倒在地。“站起来,你这个哑巴”——但为何要唤起你呢?你又不能祈求。“站起来,你这个盲人”——但你不知道该走向谁的膝前。啊,在所有的残疾人中,在这次审判之前,因看不到那个主人,你是最幸福的;而在这次审判中,因看不到这个被告,你却是最不幸的!连野兽都曾哺育过被遗弃的婴儿,而野兽若是仅仅走过不顾,便已足够温和了。

§10.4.5

​CORNELI HISPANI. Ergo si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet? Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum. IVLI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite quae miserabilior est. liceat uidere mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? uis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. “Adiciamus aliquid ad quaestum:

科尔内利乌斯·希斯帕努斯:那么,若是在那个时代出现了这个刽子手,罗马岂不是就没有其建城者了吗?我担心这反倒有利于被告:因为没有人愿意让这些人中的任何一个被看作是自己的。尤利乌斯·巴苏斯:请审视双方,去救助那更值得怜悯的一方。准许看看你的雇工吧:这个人是瞎子,这个人是残疾,这个人是哑巴。你连死都不允许他们死吗?你希望审判官们以你的方式、照你的榜样对你仁慈吗?阿尔根塔里乌斯:他们的哀求处处都能听到,唯独在他们自己的诉讼中归于沉寂。“让我们在收益上再添一笔:——

语法注3 条
  1. 10.4.1ne liberos suos aut agnoscant aut recipiant etiam confessas iniurias tacent

    目的从句 ne... recipiant 置于主句宾语 etiam confessas iniurias 与动词 tacent 之前。此处表明受害的父亲们甚至对确凿的侵害保持沉默的动机,在于恐惧不得不相认并领回已成残废的骨肉。

  2. 10.4.3plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert

    罗马簿记与会计术语 acceptum referre(记入贷方/收入)与 expensum referre(记入借方/支出)的比喻用法。演说家借此讽刺这位自诩的抚养人,其账簿上因残忍虐待所获得的收入,远多于出于怜悯所支出的抚育费用。

  3. 10.4.4satis futurae mites si praeterissent

    在与表示过去反事实条件(虚拟语气过去完成时 si praeterissent)相呼应的归结从句中,未来分词 futurae 省略了系动词(相当于 futurae fuissent/erant),用以表达“假若野兽仅仅径直走过,本就已算足够温和”的反事实推论。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:10.4.1-10.4.5