- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.7.6-1.7.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
雄辩家们继续从儿子的立场谴责父亲索要断手的残酷行径;随后转入父亲一方的辩护,展现了一位因家破人亡而绝望的老父,哀求分得一口粮食免于饿死或被赐予速死。
BLANDVS. Hic qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancipat! Quid ais, pirata filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec pirata uenditor est? Romani Hisponis. “Pater piratis salutem:” hanc eripis filio.1 “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus.” obstipuerunt piratae et cum dimitterent dixerunt: “indica patri tuo non omnia piratas uendere.” MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi, uerum confitendum: uobis remissae sunt. exhibeo, respublica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te perlatae sunt. fac quod uoles. illud unum rogo, si peccauerunt, cuilibet uinciendas trade: si isti trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.
布兰杜斯。这个连谋生之道都没有的人,竟以何等高昂的代价变卖你们的诛暴君者!你有何话说,儿子的海盗,海盗们的师傅,那连海盗都不作贩卖者的残酷之物的买主?罗马努斯·希斯波。“父亲向海盗致安:”你把这平安从儿子身上夺去。“我愿出双倍:”何须如此?我本可以更便宜地获释。“只要你们剁下他的手。”海盗们惊愕不已,在放我走时说道:“告诉你父亲,海盗并不是什么都卖的。”门托。法官们,此前我一直仿佛是在为我自己的双手辩护,但必须承认实情:它们是被送还给你们的。城邦啊,我将海盗的留存物移交于你:属于你的这双手已平安送达你处。任凭你意处置吧。我只祈求这一件事:若是它们犯了过错,把它们交给任何你想交的人去捆绑吧;但若是交给了那个人,他便会像解开它们那样去捆绑:他会将其剁下。
ALFI FLAVI. Adhuc qualem optem patrem nescio. diuitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum manibus meis expedit. “Duplam dabo, ut manus praecidatis.” filium minus crudelem habuisti. MARVLLI. Vt adlata est epistola, coeperunt iam me piratae soluere; ut recitata dupla in epistola pecunia est, “hic est;” inquam, “pater quem uobis laudaueram.” TRIARII. Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe in me nil inpendisti.
阿尔菲乌斯·弗拉乌斯。至今我仍不知该期盼怎样的父亲。富有的?他残害肢体。匮乏的?他加以拘禁。两者皆不利于我的双手。“若是你们剁下手,我愿出双倍。”你曾有过一个不那么残忍的儿子。马鲁鲁斯。信函一送达,海盗们便已开始为我松绑;信中双倍的金钱一被念出,“这正是,”我说道,“我向你们称赞过的父亲。”特里阿利乌斯。你那资助暴君、造就通奸者的家产究竟在何处?究竟在何处?确实,你在我身上分文未花。
Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem.2 Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.
另一方。尤利乌斯·巴苏斯。即便是我的胜诉也将是不幸的:如果我败诉,我将死于饥饿;如果我胜诉,我所换得的也仅仅是不致饿死。我娶了一位过于能生育的妻子:法官们,她为我生下了不知该如何形容的三个怪物,以种种方式在彼此之间并对我狂暴肆虐:一个能压迫祖国,一个能侮辱兄弟,另一个能残害父亲。法官们,我向我所有的同胞公民作证呼告:我们曾一同沦为奴隶,没有人比我一人更深切地体会过暴政。我活着就是最大的证据:如果你们曾认为我是暴君的一丘之貉,你们绝不会饶恕我。正当他们自相争斗之际,城邦获胜了。剩下的两个,因不能施虐于我们,便在彼此之间施行暴政。那家伙有个不知打哪儿来的妻子,是他在要塞里结识的。如果我能绑住你,在你动身之时我就已将你绑下了。
Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: tua mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas quam ego te alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. ustus es? subice ignes et semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse, manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit uulnere mori; adulter uno ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. ne tu quidem apud piratas famem timuisti. neminem tyrannus sic torsit.
赡养父亲并不需要你耗费巨资:把你的口粮分我一份便可。我不指望你像我抚育你那样好地供养我;我不指望你宽恕我:凡你所遭受的,凡你所惧怕的,我都甘愿承受:索要皮鞭吧,撕裂我的皱纹吧。你被火灼伤了吗?施加烈火吧,既然无法熄灭,就把这半死不活的、仅为了自取其辱而残喘的面孔烧尽吧。如果这还不够,就做你说连海盗都未曾做过的事吧:剁掉我的双手。我向你呈上它们:正是这双手曾任意胡写乱涂。你的剑在哪里?拔出来吧。暴君得以死于创伤;通奸者在一击之下便迅速毙命:我作为父亲,向你乞求同等的命运作为恩惠。即便你在海盗那里也未曾惧怕过饥饿。暴君也未曾这般折磨过任何人。
PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine, ego in omnium meorum solitudine;3 tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. Blandi. Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit. VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te legem meam transfero:
波尔基乌斯·拉特罗。儿子啊,除了饥饿我别无他求免除;然而你若当真铁石心肠,我便祈求这桩恩惠:让我要么如通奸者般死去,要么如暴君般死去。在那段时日,两人的境遇是相等的:你被捆绑着,我因年迈动弹不得而与被捆绑之人无异;你身处孤寂,我身处痛失所有亲眷的孤苦之中;你见不到阳光,我甚至憎恶阳光。我们之间唯一的区别就在于:你甚至从海盗那里得到了食物。布兰杜斯。我求情并非为了通奸者,而是为了家门,免得他弑杀兄弟、玷污诛暴君者、玷污生父。当我向他哀求并以这双手从中阻拦时,他几乎将我的手也剁下。这句警句被拉特罗嘲弄为幼稚可笑:“他如此深谋远虑,不过是为了显得他留下了自己家族中的某人没有杀害罢了。”维比乌斯·鲁福斯。写信的确实是这双手:我呈上了;剁掉它们,然后赡养我吧。庞培乌斯·西罗。“子女当赡养父母,否则拘禁之。”我将我的法条移转到你身上:
- 1.7.6“Pater piratis salutem:” hanc eripis filio.
指示代名词 hanc 指向前文书信程式中的问候语 salutem,在此构成修辞双关。salutem 在书信习惯用语中本义为“问候”,但在与 eripis filio 连用时转为 salus 的核心本义“平安、拯救、存活”,形成了父亲向海盗致以问候却剥夺儿子生路的讽刺性对比。
- 1.7.8alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem
在由关系代词 qui 引导、修饰先行词 alium 的特征从句中,未完成过去虚拟式 posset 仅在首句显现,而在后续两个并列句中承前省略(alium qui [posset] fratrem uiolare, alium qui [posset] patrem [uiolare])。末句与 patrem 搭配的不定式(uiolare 或同义加害动词)同样在文脉中被承前省略。
- 1.7.10in omnium meorum solitudine
omnium meorum 是物主形容词 meus 的实质化复数属格(“我所有的亲人”)。依附于 solitudo,它在此处并不表示单纯的所有,而是作为原因属格或宾格性属格,意为“因失去所有亲族而陷入的孤独与丧亲之痛”,与儿子身处囚禁中的孤立状态(tu in solitudine)构成修辞对照。
