← 老塞内卡

论争集

§1.7.1-1.7.5

被斩断双手的儿子拒养生父的辩论

修辞学者们罗列了诛暴君之子的多番激烈论辩:面对曾要求海盗以斩断其双手为条件换取双倍赎金的父亲,失手归来的儿子断然拒绝了以贫困为由索求赡养的生父。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.7.1

​Da mihi epistolam esurientis istius. “Manus,” inquit, “praecidantur.” in quamcumque corporis partem potius saeuitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid peto tyrannicida?1 talem me dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna queri possim: en eum qui manus meas * * * confugit. “Si praecideritis,” inquit, “manus.” Si irasceris, scribe potius: si occideritis. Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne quas manus piratae soluerunt, iudices alligent.

把那个挨饿之人的信拿给我。“把手,”他说,“剁下来。”残暴宁可倾泻在肉体的任何其他部位:其余的肢体属于我,双手却属于城邦。我作为诛暴君者难道在企求什么特权吗?按照你们从海盗那里接收我时的样子放我离去吧。对于命运,我没有什么可抱怨的:看那……我的双手……逃来寻求庇护的人。“如果你们剁下他的手,”他说。如果你愤怒,不如写道:如果你们杀死他。作为诛暴君者,我只求与暴君同样的结局。海盗们解开的双手,我并不惧怕法官们会将它捆绑。

§1.7.2

​Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. O felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui!2 “Genui, inquit, educaui:” nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rempublicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. Magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite nouam captiui uocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris te tyrannicidae patrem; ​pro adultero filio rogasti. Quaerite nunc quomodo tyranni fiant. CESTI PII. Cedo mihi epistolas patris. quaeris unde habeam, cum mihi nullas miseris? “Duplam dabo pecuniam:” apparet, pro unico filio rogat. “Duplam pecuniam dabo:” unam summam pro filio, alteram pro tyrannicida. “Si manus praecideritis:” hoc ne in adulteros quidem licet. “Non habui pecuniam.” sed rogare illos potes et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum — certe parum est si dixero non redemisti.3 alere non possum, perdidi manus. non credis? epistolas lege. Duplam pecuniam dabas, auaris dabas, piratis dabas: sic excusabant piratae ipsi, mihi cum praeciderent manus: “pater iussit,” aiebant: “magnum facinus est, sed magno licet.”

在命运于陆地和海洋、在私事和公事上堆积在我身上的一切灾难中——暴君、通奸者与海盗——我所经历的最残酷之物莫过于父亲:暴君畏惧我的双手,却未曾将其斩断;婚姻受到的侮辱未曾从我肉体上夺走任何东西;海盗们仿佛靠着我的恩惠而存活,竟无偿地怜悯了我:我只有这一个冷酷无情的仇敌。国家何其有幸,消灭了仇敌之后,我未曾赶在刺杀暴君之前扬帆出海!“我生了你,”他说,“抚养了你:”诚然,这恩惠你也曾施予暴君和通奸者。若是你无法靠自己赎回这双手,就向城邦申诉吧。通奸者带着双手下葬,暴君带着双手被抛尸。在滔天罪行面前,自然的法则已荡然无存:你不再是父亲,正如他们不再是兄弟。听听一个俘虏前所未有的声音吧:如果我的父亲一无所有,我便是安全的。无论你有什么,都送去充当赎回儿子的赎金吧;你没有什么可惧怕的:当你宣称自己是诛暴君者之父时,绝不会缺少粮食供养;你曾为通奸的儿子求情。现在你们去探寻暴君是如何养成的吧。塞斯提乌斯·皮乌斯。把父亲的书信交给我。你既然未曾给我寄过一封,如今却问我从何处得来?“我愿出双倍的价钱:”显而易见,他这是在为唯一的儿子求情。“我愿出双倍的价钱:”一份给儿子,另一份给诛暴君者。“如果你们剁下他的手:”即便对待通奸者,这也是不被允许的。“我当时没有钱。”但你可以向他们祈求,并且大胆地祈求:我遇上的是仁慈的海盗。为何我不赡养?因为对你被俘的儿子——若是我仅说你没有赎回,这必定是不够的。我无法赡养,我失去了双手。你不信吗?去读书信吧。你曾愿出双倍的钱,给贪婪之徒,给海盗:海盗们在砍下我双手时,正是如此辩解的:“是父亲命令的,”他们说,“这是极大的恶行,但为了重金却可行之。”

§1.7.4

“Egens sum,” inquit: mentiris. cedo mihi patris mei censum. “Quid ergo? ales pauperem?” dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam, et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. “Qui non aluit,” inquit, “patrem, adligetur:” plus de manibus meis timui.4 CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. “Duplam pecuniam dabo.” Quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes? etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi duplam poposcissent. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.

“我很贫穷,”他说:你在撒谎。把我父亲的财产清单拿来。“那么又如何?你难道会赡养一个穷人吗?”一旦被宣告无罪,或许在你求我时我会应允:现在我不作任何交易。到了如今你还在索要我的双手吗?否认那封信是你的吧,这样你就有了论据,去说:我向来也惯于为通奸者求情。“凡不赡养父亲者,”法条说,“当予拘禁:”对我这双手,我曾惧怕过更甚之事。科尔内利乌斯·希斯帕努斯。父亲曾向我要求过什么,我全然不知:我把因公共复仇而沾满鲜血的利剑刺入了私门暴君的胸膛。俘获我的海盗所做的不过是将我捆绑。“我愿出双倍的价钱。”什么?你承诺的比索要的还要多?你从何处获得如此雄厚的家财?直到如今你说话时还仿佛身处暴君的金库之中吗?兄弟玷污了我的妻子,那是连暴君都不曾凌辱过的。当海盗定下赎金时,我欣喜万分,因为富有的父亲即便面对双倍索求也能如数奉上。他们将我带着双手送回城邦,带着书信送回父亲身边。庞培乌斯·西罗。

§1.7.5

​Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem perueniant. “Egeo,” inquit. sic subito? Quod ex toto emi non debet duplo emit. ARELLI FVSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere queritur iste, cum manus meas uidit. Quid mirum si non putauerunt turpe piratae accipere mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si sancte uixi, si innocenter, effice ut iste manus meas qui odit desideret. Tarde mihi epistola solui uidebatur. Hoc prorsus fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.

我商定了赎金,给父亲写了信。你们当中凡为自己的诛暴君者悬心的人,我确信,都曾焦急地祈求这封信能送到父亲手中。“我匮乏了,”他说。竟如此突然?本全然不该买下的东西,他却以双倍的价格买下。老阿雷利乌斯·富斯库斯。我在那些对我双手毫无亏欠的人面前赢得了诉求。那个人唯有在见到我的双手时,才第一次哀诉自己匮乏。海盗们认为接受父亲奉上的报酬并非可耻之事,这又有何奇怪?降临吧,孝道;若我生平圣洁无辜,就让那个憎恨我双手的人渴求它们吧。在我看来,书信解封得太慢了。在这个充满我们罪恶的时代里,唯独缺少这出离奇的故事:竟然有人被海盗解救,却被生父捆绑。

语法注4 条
  1. 1.7.1Numquid peto tyrannicida?

    小词 numquid 引导预料得到否定回答的修辞性疑问句。tyrannicida 并非呼格,而是作为与主语(“我”)同格的主格主语补足语,意为“作为诛暴君者的我难道在索求什么吗?”

  2. 1.7.2O felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui!

    感叹宾格 O felicem rempublicam 之后接由连词 quod 引导的从句,用以说明感叹的原由。sublato inimico 为夺格独立结构(“在仇敌被除掉之后”),指明若在刺杀暴君前便出海被俘,国家将无法得救。

  3. 1.7.3certe parum est si dixero non redemisti

    评价性谓语 parum est(“……是不足够的”)后接带有将来完成时条件句 si dixero(“若是我说……”)。构成了修辞上的低调陈述:若仅指责父亲未赎买自己,尚不足以道出其下令断手的滔天罪责。

  4. 1.7.4Qui non aluit, inquit, patrem, adligetur: plus de manibus meis timui.

    Qui non aluit... adligetur 引用了法律条文(关系代名词 qui 的先行词在句中被省略)。冒号后的 plus de manibus meis timui 中,比较级 plus 意指比单纯被拘禁(adligetur)更为严酷的截肢命运,形成语意上的对比讽刺。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.7.1-1.7.5