- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.7.11-1.7.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
辩论家们梳理了本案关于赡养法适用范围及致海盗信意图的论点区分(divisio),继而展示了为父亲一方所立的辩解色彩(color),即出于对儿子弑兄之罪的正当愤怒。
licet alliges, sed alas.1 Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit, quod filium a piratis non redemit. hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi filii manus uoluit; nouissime: an praecidi uoluerit. Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere. sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecauerit? quid si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem uentum est in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotare: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit. quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent.2 nostri hoc genus quaestionis submouerunt.
你可以拘禁我,但当赡养我。论点区分。他们大体采用了如下区分:法律是否不考虑父亲或儿子的情状,而是凡父亲皆当由儿子赡养(有辩论家说,这条法律是为恶父订立的,善父纵无法律亦得受赡养);如果并非所有父亲都当受赡养,那么这位父亲是否当受赡养。拉特罗将此问题区分为以下几点:鉴于他未从海盗处赎回儿子,他是否当受赡养(在此处他探讨了他究竟是无力赎回,还是不愿赎回);其次,即便他曾希望儿子的双手被剁下,他是否当受赡养;最后,他是否真曾希望其被剁下。罗马尼乌斯·希斯波单独设立了一个近乎纯粹法律性质的问题:未曾赎回儿子的人,是否便不得向儿子索取赡养。但正如加利奥所言,这两个问题都包含此点:首先是在探究凡父亲是否皆当受赡养的在先问题中——因为人们会问:若有人致盲儿子当如何?若有人不曾赎回儿子当如何?——而当进入探究这位父亲是否当受赡养的第二问题时,除了他不曾赎回儿子、除了他曾许以双倍赎金以便将其双手剁下之外,便再无可陈述其不当受赡养的理由了。关于希腊人那不当的论点,在此类争鸣案中提上一两句便足够了:父亲是否能对诛暴君者适用此项法律。说得仿佛那双手是神圣而公有的,连海盗都自认对其不得妄为似的。我们的辩论家们摒弃了这一类论点。
SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;
庞培乌斯·西罗在主张这位父亲不当受赡养时,不仅使用了其他人所用的论据(即他不曾赎回儿子且希望儿子的手被剁下),而且从私理转向了公理;因为他说,一个对城邦有害的人不当受赡养,此人曾有一暴君之子,却未曾诛杀他,在他死后思念他,并企图为他复仇;他断言此人追究诛暴君者绝无其他缘由,唯有〔对〕公共自由〔的仇恨〕,并描绘了这样一个不虔不义、嗜血之人的品性:因为无法通过子女行暴,便借助海盗来施行暴政。为了能更无拘束地说出这些话,他为儿子指派了一名辩护人。西罗演说时,在此段中受到赞誉的是:他开始论及暴君之父不当受赡养,在众人赞同之下理当令其饿死;当他反复强调他是暴君之父后,便补充道:“有胆量你就要求这一点对你有益吧:你还是诛暴君者的父亲呢!”布兰杜斯在次日演说时将这一立意化作了讽刺,在指责他是暴君之父后补充道:“诸位切莫嫌弃他;他还有可补充辩解之词:
habet quod adponat: et adulteri pater est. Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. “Iratus,” inquit, “ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet te morbo quodam aduersus tuos furere.” et seruauit hunc actionis tenorem: “iratus fui hodieque irascor nec queror.” nec se demisit in preces aut rogauit, sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistolae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent quam non mitterem: itaque nec praeciderunt; et si sperassent, utique praecidissent. sed apparuit illas epistolas irascentis esse, non promittentis. In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum: "kai\ ku/se xei=ras deina/s, a)ndrofo/nous, ai(/ oi(pole/as kta/non ui(=as." SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est.
他也是通奸者的父亲。”关于为父亲一方所立的辩解色彩,各人引入了不同的策略。夫斯库斯承认自己曾对其发怒,因为他在父亲眼前弑杀了兄弟,并极力强调此点,指出没有任何暴君、任何海盗曾做出这等事。“我之所以发怒,”他说道,“正是因为你以此罪行玷污了诛暴君之举;显然你因某种疯病而对亲族狂暴肆虐。”并且他始终维持着这种辩护基调:“我曾发怒,今日依然发怒,且不作怨尤。”他既不降格乞怜,也不哀求,而是行使为父之权。为了辩解那封信的残忍,他补充道:“我写信给海盗并非出于剁掉你双手的意图,而是为了斥责你在父亲眼前沾染了手足鲜血的双手。况且我是安然写下的;因为我深知海盗除非拿到我根本不会寄去的钱,否则绝不会动手:所以他们也未曾剁下;若他们抱有期望,定然早已剁下了。但这封信显系发怒者所写,而非许诺者所写。”在结语中,他描绘了从那双不久前还亲眼目睹其弑杀兄弟的手中接受赡养将是何等悲惨,并引用了荷马适用于普里阿摩斯的诗句(他曾说其师诵出此句时博得了极大的赞叹):“并亲吻了那双可怕的、屠戮男儿的手,正是它们杀死了他的众多儿子。”庞培乌斯·西罗本人亦承认了怒气。
- 1.7.11licet alliges, sed alas
非人称动词 licet 用作让步连词,引导虚拟式 alliges(“你可以拘禁”),并与由 sed 连接的表示命令或要求的独立虚拟式 alas(“但当赡养”)构成让步与对照结构。
- 1.7.12quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent
此句为 quasi 引导的“宾格加不定式”结构(主语宾格 manus,谓语 esse),引述并展开说明前述 Graecorum improbam quaestionem(希腊人不当的问题设置)所包含的前提。其后关系从句中的动词 putent 使用虚拟式,表示论辩者的主观设想与主张。
