- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.7.15-1.7.18
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
庞培乌斯·西罗、塞斯提乌斯、拉特罗与阿尔布基乌斯等辩论家就父亲致信海贼要求剁去儿子双手一事,提出了暴怒、计谋、疯狂及抄写员失误等多种辩护色彩与名句。
aiebat enim, non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam FVSCVS;1 transeundas aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod inuito se nauigasset cum uideret senem orbum iam paene egentem. iam tum illum fugisse ne aleret; et ad preces patrem deduxit et rogauit in epilogo filium. Et SPARSVM hoc colore declamasse memini, hominem inter scolasticos sanum, inter sanos scolasticum. CESTIVS alio colore longe usus est; dixit non iram fuisse illam patris, sed calliditatem: “non habebam,” inquit, “unde redimerem. quem rogarem pecuniam in tam auara ciuitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed auaros. uolui efficere et ut desperarent non illum redimi et propter hoc superuacuum futurum dimitterent.2 an prudenter cogitauerim nescio; interim feliciter cogitaui: post epistulas illas quas accusat dimissus est.” Latro totum se ab istis remouit coloribus et aduocauit uires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo uidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. Hic color illius uiribus adprobandus est; quanta enim ui opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat?
因为他说,若是否认曾发怒,便不会有人相信,但他并未提出与夫斯库斯相同的动怒缘由;他说,那儿子引以为荣的嫌隙应当略过不提。他提出的缘由是:他被唯一的儿子遗弃,且儿子见老人痛失诸子、已近乎赤贫,却仍违背其意愿扬帆出海;彼时儿子便已逃跑,以免予以赡养。在结语中,他使父亲屈尊乞怜,向儿子哀求。我记得斯帕尔苏斯亦曾用这种辩解色彩演说——此人在修辞学徒中算明理之人,在明理人中却算修辞学徒。 塞斯提乌斯则采用了一种截然不同的色彩;他说父亲的那种举动并非出于愤怒,而是出于机巧:“我当时没有钱财,”他说道,“去将他赎回。在如此贪婪的城邦中,连儿子都不赡养父亲,我又向谁去求取钱财呢?我使了一条计策:我深知海盗并非残忍,而是贪财。我意欲造成这样一种效果:使他们对赎回他感到绝望,并因此将这个沦为累赘的人释放。我思虑得是否周全,我不知道;无论如何我思虑得颇有成效:在他所控告的那些信件之后,他被释放了。” 拉特罗完全摆脱了那些色彩,以贯穿全篇演说的磅礴气势调动起自身的雄辩力量,令众人震惊骇然;因为他使用了如下的色彩:“我不知自己写了什么。我的心智早已崩溃。自打我见到一个儿子盘踞卫城,另一个行奸通奸,第三个犯下弑亲之罪,自打我被垂死儿子的鲜血溅染,自打我孤身一人、痛失诸子、风烛残年地被遗弃,我便憎恨我的亲族。”这种色彩理当为其力量所赞许;因为一个人要通过自我指责来使自己显得惹人怜悯,需要多么巨大的力量啊!
ALBVCIVS omnes colores miscuit et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec uoluit narrare. a propositione coepit: alimenta pater a filio petiit; deinde cum ad defendendum uenit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est. Hic philosophumenon locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus euerterentur; deinde anthypophoran sumpsit: mentiris; ille uero iratus fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse. Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupare arcem fratrem suum ignorasset, aut dissimulasset; uoluit ita tyrannicidio quoque eius commendationem detrahere. deinde ad illum colorem rediit Cestianum: “sed puto illum consilio fecisse quae fecit. quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisse? nihil dicit; flet, mori uult, sed non fame.” In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem quem cani das, patri non das? GLYCON egregie dixit: e)leh/sate au)to, o(\s kinduneu/ei pate/ra qre/yai. GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scolae quoque successor, uocis obtusae sed pugnacissimae, cui Baros scurra rem uenustissimam dixit: centum raucorum uocem habes. Hic putauit se uarium colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictaui: “duplam dabo, si manus non praecideritis.” librario una syllaba excidit “non” et scripsit “si praecideritis.” digna res quae uoce illa diceretur.3 ARTEMON dixit: filo/tekne pa/ter, kai\ soi\ timwrei=n a)poknei= ti/s; ADAEVS dixit: ei)/domen taxu/ploun ska/fos. kai/ TIS tw=n nautw=n e)n tou/tw| tw=| ska/fei path/r e)stin; NICETES dixit: dipla= dw/sw, a) a)pokrou/shte ta\s xei)ras. e)zh/toun oi(peiratai/: mh/ ti e)tura/nnhsas;
阿尔布基乌斯混合了所有色彩,且为了行文自由,他为父亲指派了一名辩护人,而不愿进行事实陈述。他从论题陈述开始:“父亲向儿子请求赡养”;随后,当谈到为“若剁去双手便给付双倍赎金”的信件内容辩护时,他首先使用了拉特罗式的色彩:“我作此回答,”他说道,“他不知自己做了什么,他因诸般灾祸被逼至疯狂。”在此他引入了一段哲学层面的托波斯,论述心灵如何因重大灾祸而崩溃;接着他设立了假想反驳:“你撒谎;他实际上就是愤怒了。”“你逼我,”他说道,“说出他对你动怒乃是理所应当。”他穷尽了所有细节;在其他指控之余,他责难儿子竟然不知其兄弟占据卫城,抑或是故意隐瞒;他意图以此削减其诛暴君之功的受赞度。随后他又回到了塞斯提乌斯的那种色彩:“但我认为他是依计行事的。那么究竟如何?这个人究竟在说什么?为何要写那封信?他什么也没说;他在哭泣,他求死,但并非因饥饿而死。”在这场演说中,阿尔布基乌斯说出了一句在赞叹者与嘲笑者之间评价不一的名句:“你给狗的面包,难道不给父亲吗?” 格利孔说得极其精妙:“怜悯他吧,他面临着赡养父亲的危险。” 加尔戈尼乌斯曾是布特奥的门徒,后来亦继承了其学馆,嗓音低沉粗钝却极好争辩,滑稽伶人巴罗斯曾对他说过一句极其俏皮的话:“你有一副百名沙哑者合唱的嗓子。”此人自以为替父亲想出了一个新奇的色彩:“我是这样口授的,”他说道,“‘若你们不剁掉他的手,我给付双倍。’抄写员漏掉了一个‘不’字,写成了‘若你们剁掉’。”这等内容真配得上用那副嗓子说出来! 阿尔特蒙说道:“爱子的父亲啊,难道有人竟连为你复仇都犹豫不决吗?” 阿达埃乌斯说道:“我们见到了一艘快船。而这艘船上的水手之中难道有谁是父亲吗?” 尼凯特斯说道:“‘若你们打断他的双手,我给付双倍。’海盗们查问道:‘你莫非当过僭主吗?’”
- 1.7.15sed irae causam non dixit quam FVSCVS
quam 之前省略了比较的相关词(如 eandem 或 aliam),即“sed irae causam non [eandem] dixit quam Fuscus [dixit]”(他并未提出与夫斯库斯相同的动怒缘由)。这与后文说明他认为应当跳过儿子引以为荣的嫌隙相吻合。
- 1.7.16uolui efficere et ut desperarent non illum redimi et propter hoc superuacuum futurum dimitterent
动词 efficere 支配由 et... et... 连接的两个 ut 引导的结果/目的从句(ut desperarent 与 [ut] dimitterent)。desperarent 所带的宾语从句 non illum redimi(宾格加不定式结构)意为“断念于他会被赎回”。其意图是让海盗放弃索取赎金的希望,从而将这个徒耗口粮的累赘释放。
- 1.7.18digna res quae uoce illa diceretur
形容词 dignus 搭配关系代词 quae 引导的虚拟式从句(diceretur,未完成过去时被动态),构成“配得上/值得……”的特征或结果从句。塞涅卡借此讽刺加尔戈尼乌斯提出的拙劣借口(抄写员漏抄了 non)正与其粗哑刺耳的嗓音相称。
