- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.3.1-1.3.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
控方演说家们主张,那名因不贞之罪被从塔尔佩亚岩推下却侥幸生还的女子,其存活绝非清白无辜的证明,而是刑罚尚未完成的体现,必须顺应神意与法律将其再次推下巨岩。
Hoc expectastis, ut capite demisso uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret? id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat.1 constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata. et deiecta est. dubitari potest quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est?2 Patrocinium suum uocat pereundi infelicitatem. quid tibi, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? “Inuocaui,” inquit, “deos.” statuta in illo saxo deos nominasti, et miraris, si te iterum deici uolunt?
你们难道预料到这一点:她会因羞耻而垂下头,在被推下之前自己跳下去吗?因为唯一欠缺的就是——她在岩石上表现得比在圣所中更为庄重!她停住脚步,环视聚集的众人,对最神圣的神明,仿佛在祭坛之间亵渎得还不够似的,竟在为其复仇的刑罚本身之中开始加以亵渎:这是这名被定罪女子的第二次不贞。她被定罪,因她不贞;她被推下,因她被定罪;她必须被再次追索,因她既不贞,又被定罪,且已被推下。难道还能怀疑她应当被不断推下,直到她被推下的目的得以实现吗?她将死里逃生的不幸称为自己的辩护。放肆的女人啊,除了祈求你即便被推下两次也不致丧命之外,我还能为你祈求什么呢?她难道要来照看罗马帝国的保证吗——纵使未因通奸,也必定因刽子手之手而受了玷污?“我呼求了诸神,”她说。立在那块岩石上,你呼喊了诸神之名,若他们希望你再次被推下,你难道还感到奇怪吗?
si nihil aliud, loco incestarum stetisti. CESTI PII narratio. Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probaui damnata est. quid postea accessit quod illam uirginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio?3 ampliatur a iudicibus in poenam? Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit.4 Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut iterum absoluaris? Aut tu sacerdotium uiolasti, aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. lata est sententia; pronuntiatum est; damnata es: interrogo de hoc loco, mulier, responde mihi:
即便没有别的事,你也站在了不贞之妇的位置上。切斯提乌斯·皮乌斯的陈述。我该怎么办?我是否要阐明她何时通奸、与谁通奸、有哪些同谋?正因为我证明了这些,她才被定罪。此后又增添了什么能使她成为处女的事实呢?是她卧于狱中吗?是她被带往岩石吗?还是她从那里被掷下?她说自己是无辜的,因为她未能死去。难道法律意在让关于不洁女祭司的审理在法庭中进行,而关于法官的审理却要在行刑中进行吗?法官们难道要为了施加刑罚而休庭复审吗?她要求:既然诉讼针对刑罚而言不够稳固,那么刑罚针对诉讼而言就应当是稳固的。既然法律规定了你应当如何死去,难道你认为它没有规定你应当死去吗?女人啊,难道我们要恳求你,让你再次被宣告无罪吗?要么是你亵渎了女祭司之职,要么是这些人亵渎了一名女祭司。若诸神如此迟缓才来援救自己的女祭司,那便是你把诸神想得太坏了。判决已下达;判词已宣读;你已被定罪:关于此地我向你发问,女人,回答我: 神明存在吗?
sunt dii? ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur: quid times propitios deos? “Erat,” inquit, “praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus.” dicebam tibi: incestam lex mori uoluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: electus potissimum locus, ut damnati saepius deiciantur. FVLVII Sparsi. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est.
老阿雷利乌斯·富斯库斯。让我们再试一次:既然诸神眷顾,你为何恐惧?“那里,”她说,“是一处险峻之地,是一幅深不见底的凄惨景象。”我早就对你说过:法律意在让不贞之妇死去。那座巨岩壁立直插深谷,密布的巉岩使其更显险峻,这些岩石要么击碎身躯,要么重新更猛烈地推撞;突起的峭壁令两侧森然可怖:特意挑选这处地点,正是为了让被定罪者遭受反复坠击。富尔维乌斯·斯帕尔苏斯。上界之神将她推下,下界幽冥未将她接纳,为了惩罚她,必须把岩石增筑得更高。
IVLII BASSI. Nihil putaueram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa cruce Vestam nominauerat: at enim ab ipso supplicio in templum usque reuoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiliuit? huc potius ueni ubi damnatur, quam illo ubi absoluitur. ALBVCII SILI. Si quis adhuc dubitabat de deiecta, ueniat et sibi ipse credat. haec inpudentia uirginis est? In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. “Quare ergo si incesta sum uiuo?” nescio; hoc unum scio: nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas ut id saxum absoluat quod tantum damnatas accipit. ARGENTARII narratio.
尤利乌斯·巴苏斯。我本以为那女人的放肆已无以复加,因她竟在那受刑之处呼唤维斯塔之名;然而她从行刑之处一路滚回神殿,以自身的触碰玷污了仅次于诸神的最神圣之物;对于一个除重回岩石之外依礼法绝不许回往别处的女人,她跳回神殿难道不是更不合体统吗?宁可来到这里,在这里她被定罪;而不要去往那里,在那里她被宣告无罪。阿尔布基乌斯·西卢斯。若至今还有人对那被推下的女人存有疑虑,就让他亲自前来看个分明。这种无耻是处女所有的吗?在这座如此繁盛的城邦里,当处女多得充溢、当显贵之女如此众多之时,她竟要求你们撇开这些人,偏要从幽冥深处掘出一位女祭司。“那么,若我不贞,为何我还活着?”〔她说。〕我不知道;我唯独知道这一点:既不可能发生之事绝不会发生,而可能发生之事绝非神异征兆。绝不容许发生这等亵圣之事:唯独接纳定罪之妇的那块岩石,竟然做出了无罪的裁决。阿尔根塔里乌斯的陈述。
Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probauero? nempe ut de saxo deicienda uideatur: iam uisa est. Non imitabor istius inpudentiam, ut repetendo iudicium quod factum est inprobasse uidear. quod exigebatur probaui; quod iudicastis exequor. Cornelii Hispani. Deos deasque inuoco, quos priore iudicio non frustra inuocaui, ut incesta quam tardissime pereat. “Inuocaui,” inquit, “numina.” Quid inuocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte quantum sacerdos peccauerit, quae nec absolui potuit nec mori. Aut tu sacerdotium uiolasti, aut nos sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire non posse. Romani Hisponis.
法官们,我几乎要开始叙述被告是一个怎样的女人了;然而,即便我证明了她是不贞的,我又能达成什么呢?无非是让她显得应当从岩石上推下——而她早已被视为理应如此了。我不会效仿那女人的无耻,通过重开审判而显得不赞同已做出的裁决。被要求之事我已证明;你们所判决之事我正予以执行。科尔内利乌斯·希斯帕努斯。我呼求诸位神明与女神——在先前的审判中我呼求他们并未落空——好让这不贞之妇尽可能迟缓地死去。“我呼求了神灵,”她说。女人,你呼求什么呢?若你是无辜的,神明便不存在。看这位女祭司犯下了何等重罪:她既不能被赦免,也不能死去。要么是你亵渎了女祭司之职,要么是我们亵渎了一名女祭司。若你以为只要死不了就足以胜任女祭司之职,那你就错了。罗马努斯·希斯波。
Ab Tarpeio ad Vestam, cuius uittam carnifex rupit; a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est. inter superos inferosque iactata in nouam poenam reuixisti. Pompei SILONIS narratio. Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer uerbis. Incesta saxo deiciatur. lege damnata est: habetis iudicium. deiecta est: habetis exemplum. Vibii Galli narratio. Breuis expositio rerum est: aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi: permittitis iam abire accusatori? recedamus ad absolutionem tuam. ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Sero innocentiam damnata concupisti, uitam deiecta.
从塔尔佩亚岩到维斯塔那里,〔去的是〕头带已被刽子手扯碎的〔女人〕;从神殿到岩石,从岩石到神殿:这就是贞洁的女祭司在刑罚与誓愿之间的奔走往返。在天地与幽冥之间辗转颠簸,你为了遭受新的刑罚而重新复活。庞培乌斯·西罗的陈述。法官们,就事实陈述而言,我绝不会犯下用言辞延误不朽诸神复仇的过错。让不贞之妇从岩石上推下去吧。她依律被定罪:你们已有判决。她已被推下:你们已有先例。维比乌斯·加卢斯的陈述。事实的呈报极为简短:我以不贞罪控告了对方女子,追诉了她,定罪了她,将她交给了刽子手:你们现在允许原告退庭了吗?让我们回到你被赦免的论题上。诸神难道宁愿赦免一个被定罪的妇人,也不愿赦免一名女祭司吗?被定罪之后才渴求清白,被推下之后才渴求生命,为时已晚矣。
- 1.3.1id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat.
短语 id deerat ut... 是一种反讽表达(“唯一欠缺的就是……”),表示强烈的否定含义,意即“她在岩石上表现得比在圣所中更庄重,这绝无可能/纯属荒谬”。ut 从句在此充当结果或实质性名词从句。
- 1.3.1dubitari potest quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est?
无人称被动式 dubitari potest(“难道可以被怀疑吗?”)后接表示怀疑的否定结构常用的连词 quin + 虚拟式(sit)。usque eo... donec 是“一直到……为止”的关联结构,其中 propter quod(“她因此被推下的目的/缘由”)包含先行词,构成 donec 从句的主语成分。
- 1.3.2ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio?
quaeri 是受 uoluit 支配的无人称被动不定式(“法律难道意在进行审理吗?”)。介词短语 de sacerdote inpura 与 de iudicibus 构成鲜明对照(antithesis),意指对不洁女祭司的审理在法庭进行,而对法官(判决)的审理反倒要在行刑过程中进行。
- 1.3.2Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit.
主动词 Postulat 统领一个由 ut 引导的名词从句,内部嵌套了一个让步性的 cum 从句(cum... non fuerit)。contra poenam causa tuta 与 contra causam tuta poena 构成精妙的交错对照(chiasmus),突出了被告立论的荒谬性:其案由在刑罚面前未能保全,如今反而要求刑罚在案由面前获得保全。
