- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.2.20-1.2.23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在引述庞培乌斯·西罗与特里阿利乌斯为少女辩护的陈述后,文本讨论了控方在立论中应保持的分寸,批评了粗俗与淫猥的言辞以及源自希腊演说家的低俗恶习。
SILO POMPEIVS hac figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam seruitus cogere: seruiit et barbaris et piratis, inuiolata apud illos mansit. potest aliquam corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam matronarum multum in libidine magisterium: pudica permanebit. licet illam ponatis in lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adorauit: nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat.1 Multum potest ad flectendum quoque pudici animi propositum hostis, gladius: non succumbet, immo si opus fuerit pudicitiam uindicabit. incredibilem uideor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis populi beneficium polluere temptantem gladio repulit. Fuit qui illam accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse uobis dubitatio, quae uentura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.2
庞培乌斯·西罗以如下构思进行了陈述:“我向你们许诺这样一位女祭司,任何境遇都无法使她沦于不贞。奴役能够强迫某些女子:她既服侍过蛮族,也服侍过海盗,在他们当中却始终未遭侵害。堕入恶德之时代的邪恶风气,以及贵妇们在情欲方面强有力的熏染,能够败坏某些女子:她却将长久保持贞洁。即便你们将她置于妓院之中:即便经由此处,她也得以保全未经玷污的贞操。她身处可耻而丑恶之地;皮条客迫她卖淫,民众却对她肃然起敬:没有一个人为守护她的贞操所作的贡献,不多于他为侵犯贞操所带来的金钱。敌人与刀剑在动摇贞洁之心的决意方面亦能发挥巨大威力:她绝不屈服,甚而若有必要,她将捍卫贞操。我在这位少女身上所许诺的,难道显得不可置信吗?她早已践行了这一点:她用剑击退了企图玷污仁慈民众之善举的青年。曾有人指控她犯有杀人罪:她已被宣告无罪。为了让你们不再存有任何疑虑,即这位即将担任女祭司之职者是否清纯、是否完好无瑕:判决早已做出。”
TRIARIVS dixit: negabat se puella fecisse; negabat illum suis cecidisse manibus: altior, inquit, humana uisa est circa me species eminere et puellares lacertos supra uirile robur attollere. quicunque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo uoluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis: uobis pudicitiam dedicat quibus debet. Alterius partis color nihil habet difficultatis: adparet ex sententiis quas praeposui. dicendum est in puellam uehementer, non sordide nec obscene. Sordide, ut BASSVS IVLIVS qui dixit: “extra portam hanc uirginem” et: “ostende istam aeruginosam manum;” VIBIVS RVFVS qui dixit: “redolet adhuc fuliginem fornicis.” Obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor qui dixit: “unde scimus, an cum uenientibus pro uirginitate alio libidinis genere deciderit?”
特里阿利乌斯说:少女一直否认是自己下的手;她一直否认那个男子是倒在自己手中的。「一个超越人类形貌的身影,」她说,「似乎耸立在我周围,将少女的臂膀抬升至凌驾于男子的力量之上。不论你们是谁,渴望贞操带着奇迹从那臭名昭著之地重见光明的不朽诸神啊,你们并非向一个不知感恩的少女施以援手:她将贞操奉献给你们,因为这是她欠你们的。」另一方的立论基调毫无困难之处:从我先前罗列的那些名言中已清晰可见。对这名少女应当进行激烈的驳斥,但既不可粗俗,亦不可淫猥。粗俗之论,如尤利乌斯·巴苏斯所言:“将这名处女押到城门之外”,以及:“伸出你那双沾满铜锈的手”;又如维比乌斯·鲁福斯所言:“她身上至今仍散发着妓院烟尘的气味”。淫猥之论,正如修辞学家穆雷狄乌斯所言:“我们如何得知,她是否以另一种形式的情欲与前来的客人们达成妥协,以此换取处女之身?”
Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa quae egit cum uiro malae tractationis, quod uirgo esset, et damnauit; postea petiit sacerdotium. Nouimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem, uicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum SCAVRVS, non tantum disertissimus homo sed uenustissimus, qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire Passurus erat. statim Ouidianum illud: “inepta loci,” et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem uitium aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.
我记得某位曾任大法官者在就一场争辩进行演练时,曾说过此类主旨的言辞——那场争辩关涉一名因自己仍是处女而以虐待罪起诉丈夫并使其获罪、随后竞求女祭司之职的女子。他说:“我们深知那些丈夫的禁欲:即便他们将初夜免除了怯懦的处女,却依然在邻近的部位嬉戏。”斯考鲁斯当时正在听他演说——斯考鲁斯不仅是一位极善辞令之人,而且极富机智,绝不容许任何人的愚行不受惩戒地蒙混过关。他随即引用了奥维德的那句诗文:“场地不合宜”,那名发言者顿时语塞气馁,未再多言。斯考鲁斯说,这种恶习是从希腊演说家那里承袭而来的,那些人对自己无所不准许,也无所不予以达成。
HYBREAS, inquit, cum diceret controuersiam de illo qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta inquisitio: e)gw\ d' e)sko/phs' a) pro/teron to a)/ndra ei) gege/nnhtai/ tis h)\ prose/rraptai. GRANDAVS, Asianus aeque declamator, cum diceret in eadem controuersia, num ideo occidi ut adulteros non paterentur? dixit: ei) de\ fhla/rrena moixo e)/labon; In hac controuersia de sacerdote non minus obscene dixit MVRREDIVS: fortasse dum repellit libidinem, manibus excepit. Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere.3 VIBIVS RVFVS uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse: ista sacerdos quantum militi abstulit!
他说:“许布雷阿斯在就那个擒获并杀死同性恋女子的男人的争辩进行演说时,开始描摹丈夫的心情,而在这种心情中不应当要求进行不体面的盘诘:‘但我是否该事先察验那个男人,看究竟是天生如此,还是缝接上去的?’同为阿西亚派演说家的格兰达乌斯在同一场争辩中,当论及是否为了不容忍通奸者而将其杀死时,说道:‘倘若我抓获的是一个假充男人的通奸者呢?’在关于女祭司的这场争辩中,穆雷狄乌斯的言论同样淫猥:‘或许她在击退情欲之时,用双手接纳了它。’人们必须远远避开一切言辞与主旨上的淫猥。有些事情,宁可承担损害诉讼的代价而保持沉默,也胜过伤害羞耻之心而直言不讳。维比乌斯·鲁福斯使用日常语言,似乎说得并不差:‘那位女祭司从士兵身上夺走了何其之多!’”
- 1.2.20nemo non plus ad seruandam pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat
双重否定 nemo non(“每个人都……”)后接 plus ... quam quod(“多于……之物”)。ad seruandam pudicitiam 与后半句省略被修饰词的 ad uiolandam [pudicitiam] 均为表示目的的动形容词结构,形成一种修辞对照,意指每位来客因感动而为守护其贞操所捐赠的金钱,超过了他起初为买春侵犯贞操所带的金钱。
- 1.2.20ne qua posset esse uobis dubitatio... iam iudicatum est
由 ne 引导且接不定代词 qua(= aliqua)的否定目的从句(或交代前提的预防从句),直接修饰主句 iam iudicatum est(“为了让你们不再存有任何疑虑……判决早已做出”)。这是演说者借助既判力(res judicata)以杜绝听众对少女是否纯洁再起争议的修辞策略。
- 1.2.23quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere
采用 satius est [A] quam [B](“与其[B],不如[A]更好”)的比较句式。不定词 tacere 与 dicere 构成对举,各自伴随的代价分别由 causae detrimento(方式/伴随情况夺格,“以损害诉讼为代价”)与 uerecundiae(不利益与格,或补足 detrimento 后的属格,“以伤害羞耻心为代价”)对称呈现。
