- 底本
- Seneca the Elder. Annaei Senecae Oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores. Kiessling, Adolf Gottlieb, editor. Leipzig: Teubner, 1872.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.3.7-1.3.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记录了女祭司辩护方演说家的言论,随后梳理了本案的争点划分与立论色彩,并记载了塞斯提乌斯对年轻瓦卢斯等人的严厉批评。
Ex altera parte. FVLVI Sparsi. Damnata deiecta est: absoluta descendit. ARELLI FVSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere.1 CESTI PII. Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam.2 Cornelii Hispani. Descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos rogare nisi deos. MARVLLI. Mirandum est si oppressa est uirgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogauit etiam deos? Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:
辩护方。富尔维乌斯·斯帕尔苏斯。“被定罪的女子被推下;被宣告无罪的女子走下。”老阿雷利乌斯·富斯库斯。“你会以为这少女是被徐徐放下,而非坠落。”塞斯提乌斯·皮乌斯。“她没有任何权贵奥援:她一直生活在神殿中;因此她只呼求神明。若非等待神明的裁决,法律不会把女祭司一直拖延到岩石之处。”科尔内利乌斯·希斯帕努斯。他描绘了即便对安全俯视之人也显得骇人听闻的绝壁高度,并补充道:“刽子手也是一边后退一边推搡的。她的一举一动全不像个被告;清白总是桀骜不驯的;女祭司认为除了向神明之外向任何人乞求都是可耻的。”马鲁卢斯。“没有权势依凭的处女遭此压抑,难道值得奇怪吗?她曾向谁的膝前屈手祈求过呢?一个甚至向神明求告都迟缓的人,又曾向谁恳求过宽恕呢?”论点划分(divisio)。
utrum lex de incesta tantum sit, uel quae deiciatur nec pereat; an etiam damnata, si innocens post damnationem adparuit, deici debeat. an haec innocens sit; an haec deorum adiutorio seruata sit; CESTIVS et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii inmortales rerum humanarum curam agant; etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum agunt, an huius egerint. Improbabat ALBVCIVM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset, sed tamquam problemata filosofumena. FVSCVS ARELLIVS pater sic diuisit: utrum incestae poena sit deici, an perire. utrum prouidentia deorum, an casu seruata sit; si uoluntate superorum seruata est, an in hoc ut crudelius periret.
拉特罗将此案划分为以下诸问题:法律是仅仅关乎不贞之妇,还是也关乎被推下而未死之人;即便被定罪之妇在定罪之后显出清白,是否仍当被推下;此女是否清白;她是否因神明的襄助而获救。塞斯提乌斯又在最后一个问题下附加上这些问题:不朽的诸神是否照管人间事务;即使照管,是否照管个体之人;若照管个体之人,是否照管了此女。他批评了阿尔布基乌斯,因后者未将这些视作切入议题的附属环节,而是当作哲学题目来处理。老阿雷利乌斯·富斯库斯则作如下划分:对不贞之妇的惩罚究竟是被推下,还是死去;她究竟是因神明的护佑还是出于偶然获救;若是依上界神明的旨意获救,是否为了让她更残酷地死去。
Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam;3 itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.
这种立论色彩(color)大体与我前面所引的警句交织在一起;不过我仍将表明塞斯提乌斯的看法。针对女祭司,有人说:对她怀有敌意的诸神似乎是为了让她遭受更长时间的折磨而保全了她。塞斯提乌斯则说,他宁可让人觉得这是偶然所致,也不愿归于神明意志;因为我们一旦承认神明介入了此事,女祭司乃是从刑罚中得救、而非为了受刑而得救这一事实就会变得更加显明;因此他不赞成特里阿利乌斯的那句话:“你以为刑罚对你赦免了吗?你只是被休庭复审了。”他说:“在法官面前通例进行的休庭复审本身——警句中的用词正是从中借取的——并不属于定罪之人,而属于存疑之人。”
Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS, tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt dii immortales publici uoti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt? nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat, patri maledixit.
当时还是日耳曼尼库斯的乘龙快婿、身穿未成年人紫边托加袍的昆克提利乌斯·瓦卢斯曾在塞斯提乌斯面前就此一论题作过演说。他在描绘了旁观者因刑罚如此迅速从眼前消失而产生的义愤之后说道:“不朽的诸神垂听了公祭祈愿的呼求:为了不让这不贞之妇迅速度过刑罚,他们将她召回。”塞斯提乌斯对这句议论讲了许多侮辱之语:“按你这么说,”他说,“就像他们召回四马战车那样吗?因为你先前也用过这个比喻,因这女人也是从起跑栏(监狱)中出来的。”在说了许多话之后,他最终加了一句我们众人都予以谴责的话:“正因这种怠忽,你父亲才丧失了整支军队。”他在斥责儿子的同时,咒骂了父亲。
Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo peccare coepit, cadere condidicit.” SILO POMPEIVS hunc colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere. HISPANVS dixit: ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIVS cum indignantium uoces descripsisset adiecit: quid? non potes bis mori? MARVLLVS dixit: constitit in saxo, inuocauit deos; publica indignatio exorta est: audet ista nominare deos, audet hoc loco? quid autem habet iam quod illos roget, nisi bonam mortem? Diocles CARYSTIVS dixit: kai\ a(/pac kai\ deu/teron kai\ tri/ton kai\ me/xri a) ou(= pe/sh|s e)f' o(\ be/blhsai.
埃提乌斯·帕斯托尔在已贵为元老时曾在塞斯提乌斯面前就此论题演说,并认为这种色彩最为绝妙:“因药物作用,肉体变得如此坚硬,以致能将岩石弹开。”塞斯提乌斯狠狠斥责了他,并说道:“难道这就是我邀请门生前去听别人演说的理由吗?无论是运动员还是痨病患者,给我的恶心感都是一样的。”此外他还抨击了当时在此论题中说过“比岩石更坚硬”的阿尔布基乌斯,并严厉批评了说过“来自岩石底下的处女”的尤利乌斯·巴苏斯。我记得老尤尼乌斯·奥托曾提出过一个愚蠢的色彩,考虑到他出版过《色彩之书》,这就更加难以容忍了。他说:“或许她为受刑作了准备,自从开始犯罪起,她就彻底学会了该如何坠落。”庞培乌斯·西罗尝试了这一色彩,他说:“对被定罪的女祭司也保留着某种礼貌顾忌:我们羞于从被定罪女子的衣袍上剥去任何东西。”希斯帕努斯说:“在岩石上呼喊了神明之名后,你难道就以为能够只受一次刑罚便了事吗?”特里阿利乌斯在描绘了义愤之人的声音后补充道:“怎么?难道你就不能死两次吗?”马鲁卢斯说:“她伫立在岩石上,呼求神明;公众的义愤爆发了:‘那女人竟敢直呼神名,竟敢在此地呼喊?然而此时除了善终之外,她还有什么能向他们乞求呢?’”喀律斯托斯的狄奥克利斯说:“一次,两次,三次,直到你坠落达成你被掷下的目的。”
- 1.3.7Putares puellam demitti, non cadere.
Putares 是不定第二人称单数的未完成过去时虚拟式,表示过去时间段的潜在可能性或反事实推测(“人们/你本会以为”)。后接以 puellam 为主语、demitti 和 cadere 为动词的不定式宾语结构。
- 1.3.7Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam.
主句(differret)与条件从句(expectaret)均采用未完成过去时虚拟式,构成反事实条件句,表达与现状相反的推论:“若非在等待神明的裁决,法律本不会将女祭司延宕至绝壁岩石之处”。
- 1.3.9manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam
此处对比了夺格 poena(分离夺格,“从刑罚中免除/得救”)与介词短语 in poenam(表示目的,“为了受罚”)。塞斯提乌斯借此论证:一旦承认神明干预,女祭司被神明解救乃是脱离刑罚,而非留待承受刑罚。
