← 老塞内卡

论争集

§1.2.15-1.2.19

诸修辞学家关于贞洁与清纯的法律界定之辩

塞斯提乌斯、西罗、希斯波等修辞学家就“贞洁”与“清纯”的法律界定及其资格展开辩驳,而福斯库斯与阿尔布基乌斯则主张神意庇佑其贞操并为杀人情节进行辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.2.15

​CESTIVS etiam altius petiit et obiecit, quod tam uilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut quoties possumus de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: “casta e castis.” lex, inquit, “e castis” cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert, sed ad omnes quibus conuersata est uirgo;1 non enim adicit “e castis parentibus,” sed “e castis” cum dicit, uult illos a quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc uerbo multa. e castis cum dicit intellego e castis penatibus, tu ex incestis uenis; intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis uenis. quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit “pura e puris.”

塞斯提乌斯甚至追溯到更早的环节提出指责,非难她对家人而言竟如此无足轻重,以至于未被赎回。庞培乌斯·西罗遵循那条指示我们尽可能就法律的每个字句引发争论的准则,提出了那个问题:“贞洁者所生之贞洁女子”。他说,法律在说“出自贞洁者”时,指的不仅是父母,而是处女与之交往过的所有人;因为法律并未补充说“出自贞洁的父母”,而是在说“出自贞洁者”时,要求处女所来自的那些人必须是贞洁的。他说:“在这个词下我领会到诸多含义:当它说出自贞洁者时,我领会为出自贞洁的家庭神明,而你来自不贞的神明;我领会为出自贞洁的教养,而你来自最淫猥的教养。因为你究竟学到了什么?”以及在此处能够言说的一切言辞。他在“清纯者所生之清纯女子”这一部分也做了同样的阐发。

§1.2.16

​Hispo ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate negauit puram esse, non ad caedem hoc referens, sed ad corpus; tractauit impuram esse quae osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit. ALBVCIVS figura diuisit controuersiam; dixit enim: putemus tres sacerdotium petere: unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem occidit: omnibus nego: et sic causam contra singulas egit. FVSCVS ARELLIVS sic diuisit: probabo indignam sacerdotio primum, etiamsi pudica sit; deinde, quia nescimus an pudica sit; nouissime, quia non sit pudica.

罗马纽斯·希斯波以控方特有的好斗性断言她并非清纯,他并未将此归结于杀戮,而是归结于肉体;他论述道,凡将亲吻给予不纯者、与不纯者共同进餐的女子皆为不纯。阿尔布基乌斯用比喻性的构思对争议进行了划分;他说:“假定有三名女子竞求女祭司之职:一人曾被俘虏,第二人曾卖淫,第三人曾杀人:我对她们所有人皆予拒绝”;他遂以此方式分别针对每个人进行论辩。阿雷利乌斯·福斯库斯如此划分:“我将证明她不配享有女祭司之职,首先,即便她是贞洁的;其次,因为我们不知她是否贞洁;最后,因为她并非贞洁。”

§1.2.17

​FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: uoluerunt di immortales in hac puella uires suas ostendere, ut appareret quam nulla uis humana diuinae resisteret: nil magis putauerunt posse miraculo esse quam in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam. Latro dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior. MARVLLVS cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse, altius quiddam superbiusque uoltu ipso praeferente, hanc adiecit sententiam quam solebat mirari Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate sane omnes tanquam ad prostitutam uenisse, dum tanquam a sacerdote discesserint.

福斯库斯为这名少女提出了如下立论基调:“不朽的诸神意欲在这名少女身上展现自身的力量,以便显明没有任何人力能够抗拒神力;他们认为没有什么比俘虏身上的自由、娼妓身上的贞操、杀人犯身上的无辜更能成为奇迹了。”拉特罗说:“曾有被俘之女比她更为幸运,但绝无一人比她更为勇敢。”马鲁鲁斯在描绘了少女的威严极为崇高、其容貌本身便流露出某种更为高贵昂然的气度之后,补充了拉特罗惯常赞赏、甚至按拉特罗自己的话说深为激赏的这句名言:“尽管宣称所有人都是如同奔向娼妓一般前来的吧,只要他们离去时是如同离开女祭司一般。”

§1.2.18

​ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed uideret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: “non est quod audeas laedere pudicitiam quam homines seruant, dii expectant.” et in perniciem ruenti suam “en,” inquit, “arma quae nescis tenere pro pudicitia,” et raptum gladium in pectus piratae sui intorsit. Hoc factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.2

阿尔布基乌斯说:“来了一个心性凶暴蛮横之人,我相信是诸神亲自驱使他,好让他不去侵犯这位未来女祭司的贞操,而是目睹此贞操。她事先警告他从神圣的肉体上缩回双手:‘你绝无理由胆敢伤害人类守护、诸神企盼的贞操。’而对扑向自身毁灭的那人,她说:‘看啊,这便是你不知如何为贞操而执掌的兵刃’,随即将夺来的宝剑刺入了属于她的海盗的胸膛。”她的这一壮举不致湮没无闻,正是同样的不朽诸神关照的结果:竟找到了一个控告者在广场上为她的贞操出庭作证。没有人相信一个男子会被女子所杀、一个青年会被少女所杀、一个武装之人会被手无寸铁之人所杀:这件事情显得过于伟大,以至于无法令人相信其未藉不朽诸神的襄助而得以成就。

§1.2.19

​CESTIVS timuit se in narrationem demittere, sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, felicitatem. quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix, reditus. Etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse illam captiuam, lenoni postea seruisse, causam nouissime dixisse: inter tot pericula non seruassent illam dii nisi sibi seruaturi fuissent.3 ARGENTARIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat ream: aiebat occisum esse intra uerba,4 antequam uim adferret.

塞斯提乌斯唯恐让自己陷入叙述的细枝末节,遂如此匆匆掠过:他说在未来的女祭司身上,应当尤为看重以下几点:贞操、无辜、福运。她何等贞洁,士兵已予表明;她何等无辜,法官已予表明;她何等有福,归来已予表明。“即便那些人非难她曾为俘虏、随后侍奉皮条客、最后在法庭受审,我们也拥有由神明亲自赋予女祭司的某种优先认可:在如此之多的危险之中,若非神明意欲为自己保全她,他们绝不会保全她。”阿尔根塔利乌斯在陈述中提及了那一点:控告者在此事上对被告施压最烈,他声称死者是在言语交涉之时、尚未施加暴力之前被杀的。

语法注4 条
  1. 1.2.15quibus conuersata est uirgo

    quibus 在形态上可为与格或夺格;此处与表示交往、往来的异相动词 conversari 连用,作表示交往对象的结合与格,或不带前置词 cum 的伴随夺格,相当于古典标准构词法中的 cum quibus。

  2. 1.2.18maior res uidebatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta

    比较级 maior 后接 quam ut + 虚拟式(posset)表示程度与结果的惯用句型,意为“过于重大以至于无法相信是……”。credi 的逻辑主语是 res,gesta 则是与 res 性数格一致的谓语性分词,构成“被相信是在没有神明助佑下成就”的被动不定式结构。

  3. 1.2.19non seruassent illam dii nisi sibi seruaturi fuissent

    在过去与事实相反的条件句中(主句为主动态过去完成时虚拟式 seruassent),条件从句(nisi 从句)采用了由将来主动态分词 seruaturi 与过去完成时虚拟式 fuissent 结合的迂回变化式。这在非真实条件句的框架下,表达了从过去某一时点来看“本打算/注定要为自己保全”的意图或宿命性。

  4. 1.2.19intra uerba

    介词 intra 与名词 uerba 结合表示时间或程度界限,意为“尚在言语范围之内”,即指在诉诸实际暴力之前、仅处于言辞交涉或争执的阶段。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.2.15-1.2.19