← 老塞内卡

论争集

§1.2.10-1.2.14

妓馆经历与女祭司资格及拉特罗的论点划分

阿斯普雷纳斯与加里奥论证,身处妓院的女子无论如何自辩贞洁,都无法满足女祭司的严苛标准;随后拉特罗将争议划分为法律禁止(贞洁与清纯)及职位适格性等论点进行裁析。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.2.10

​Proclama ingenuam esse te; quid expectas cum in lupanar ueneris? iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conseruarum osculis inquinatur, inter ebriorum conuiuarum iocos iactatur, modo in puerilem, modo in muliebrem habitum conposita: istinc ne patri quidem redimenda es. Nulla satis pudica est de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem, etiamsi sacerdoti seruisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis; haec enim testium summa est. Castigationem pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Conuenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem nouam. illud certe fateberis, pudicitia tua precaria est: tot intrauerunt cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii: et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo.

宣告你是自由民之身吧;既然已经来到了妓院,你还在指望什么?如今所有的神殿都已对你关闭。她被同侪女奴的亲吻玷污,在醉酒宾客的戏谑中被摆弄,时而装扮成少年模样,时而装扮成妇人模样:从那等地方,你即便由父亲也不该被赎回。凡是身受审查的女子,皆不足称贞洁。即使你曾侍奉过某位女祭司,我也不会选你为女祭司。我们的女祭司是个处女——我们信凭谁的话?妓女、皮条客、海盗;因为这便是证人的全部。倘若一位女祭司从妓院中将你赎回,她便当受大祭司的惩戒。好色之徒的整个人群聚集起来,奔向新来的娼妓。这一点你终归不得不承认:你的贞洁是不可靠的。如此之多的角斗士、如此之多的年轻人、如此之多的酒徒进入过你的隔间:难道在士兵之前的所有人当真都是手无寸铁的吗?我说她卖淫过;她却说自己甚至曾乞讨过。我竟要把我女祭司的贞洁归功于一个刽子手。

§1.2.11

​IVNII GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit;1 inquirit in maiores, in corpus, in uitam: uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in illis myoparonis angustiis spatiata es: uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem. Sic istam seruauerunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent uendituri sic istam seruauit leno, ut cogeretur stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in eo loco uiuere, in quo etiamsi non patiaris stuprum uideas.

尤尼乌斯·加里奥如是说。法律是严苛挑剔的:对于女祭司之职,它只接纳不仅具有完好圣洁、且具有完好福运的女子;它审查先祖、肉体与生平:且看你如何能满足如此严苛的法律。你被海盗俘虏,在奴隶之中、杀人犯之中在那轻快快艇的逼仄空间里徘徊:我们将看清敌人的凶暴、野蛮人的淫欲、主人的放纵敢于对你施加何等行径。法官诸公,我确信,当诸位听到野蛮人的这般残暴时,诸位是偏袒她的,希望她能尽早改换奴役。海盗保护她,正如那些将要卖给皮条客的人所做的那样;皮条客保护她,以至于她被迫站在那一列队中,在同一餐桌上进食,生活在那等即使未受凌辱也必须目睹凌辱的地方。

§1.2.12

​Aliquis fortasse inuentus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt? seruauit te leno quam prostituturus erat in libidinem populi? istam sic leno, tamquam nos castam e castis? “Omnes,” inquit, “exoraui.” Si quis dubitabat an meretrix esset, audiat quam blanda sit. haesisti in conplexu, osculo pacta es, ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti.2 Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti? eum dico: “uim passa es,” “occidi,” inquit, cum dico: “hominem occidisti,” “inferebat,” inquit, “uim mihi.” sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit. Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

或许曾有人因为你哀求这件事情本身而受到刺激。然而皮条客自己宽免了你吗?难道我们不知晓那些在此类营生中尤以采撷未经玷污的处女性为乐的人吗?将要让你卖淫以供民众淫乐的皮条客保护了你吗?皮条客以这种方式保护了她,就仿佛我们当视她为贞洁之中的贞洁之女一样?“我求准了所有人,”她说。若有人怀疑她是否曾为娼妓,且听听她是多么谄媚善言。你依偎在怀抱中,用亲吻达成协议;纵使你极为侥幸,你也是为了贞操而以不贞的方式哀求。对于一个潜藏在自己罪行内部的女人,我该如何应对?当我说“你遭遇了强暴”,她说“我杀了他”;当我说“你杀了一个人”,她说“他欲对我施加强暴”。我们的女祭司用杀人来辩护凌辱,又用凌辱来辩护杀人。分题论证。拉特罗将论题分为以下诸问题:

§1.2.13

​an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, an sacerdotio idonea sit. An lege prohibeatur in haec duo diuisit: an casta sit, an pura sit. An casta sit in haec diuisit: utrum castitas tantum ad uirginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam. Puto enim uirginem quidem esse te, sed contrectatam osculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum uiris tamen uolutatam; an es casta talis qualis uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque incestam?3 Etiamsi ad uirginitatem tantum refertur castitas, an haec uirgo sit.

依照法律她是否不能成为女祭司;即使法律并不妨碍她,她是否适合担任女祭司之职。关于是否受法律禁止,他分为以下两点:她是否贞洁,她是否清纯。关于她是否贞洁,他分为以下诸点:贞洁究竟仅指处女性,抑或指戒绝一切可耻与淫猥之事。因为我认为你固然是处女,却被所有人的亲吻抚摸过;即便未及奸污,终究与男人们翻滚在一起;你是否是这般贞洁,正如法律意图使即便不贞的母亲也对其造成损害的〔女子〕所能显得的那样?即使贞洁仅指处女性,此女是否为处女。

§1.2.14

​Aiebat APOLLODOREIS quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controuersiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc uirginem esse, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat: denique etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse uirginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest an uirgo sit. An pura sit in haec diuisit: an etiamsi merito occiderit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem innocentem uti corpore prostituto uolentem. Absoluta est: ostendit non puram se esse, sed tutam. An idonea sit in tractationes quas quisque uult diuidit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut ueniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, ut occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.

他曾说,阿波罗多罗斯学派固然主张论题的前提应当固定而不可动摇,但在此处,这一争辩与此种怀疑并不冲突;因为题目中并未预设她仍是处女,且有诸多理由让人相信她并非处女。他还补充道:总而言之,即使我未能使法官们相信她不是处女,我也终将促使他们认为,一个是否为处女尚存疑问的女子不配享有女祭司之职。关于她是否清纯,他分为以下诸点:即使她理所当然地杀死了那人,她是否终因沾染杀人之污而不复清纯;其次,她是否理所当然地杀死了一个意欲使用卖淫之躯的无辜之人。她被宣判无罪:这表明的不是她清纯,而是她安全免罪。关于她是否合适,他分为人人自愿发挥的诸般论述:一个遭遇如此不幸以至于被俘、被卖、尤被卖给皮条客、被迫卖淫、被迫杀人并在法庭受审的女子,究竟是否合适。

语法注3 条
  1. 1.2.11ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit

    admittit 的直接宾语(如 mulieres)被省略,由 non ullas nisi(除……之外概不,即仅……)修饰。integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis 为性质属格(genitivus qualitatis),用以修饰省略的候选人资格(“不仅具备完好圣洁、且具备完好福运的女子”)。

  2. 1.2.12ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti

    ut felicissima fueris 最好理解为由 ut 引导的让步从句,搭配完成时虚拟式(“纵使你极为侥幸”),修饰主句 pro pudicitia inpudice rogasti。虽理论上也可尝试看作结果从句,但让步用法最契合前文所述即使得遂所愿亦是凭借可耻手段的论辩逻辑。

  3. 1.2.13cui lex nocere uult matrem quoque incestam

    关系代词 cui 为指代女祭司候选人的与格,受 nocere 支配。宾格主语 matrem quoque incestam 与不定式 nocere 共同构成从属于 uult 的带宾格的不定式结构(“法律意图使即便不贞的母亲也对其造成损害/不利”)。这体现了祭司资格法中对母系血统纯洁性的严苛要求。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.2.10-1.2.14