- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.9-2.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老普林尼论述了月亮的诸多位相变化、较快的运转轨道以及最接近大地的特性,随后解释了日食与月食的光学及几何机制以及大地圆锥形阴影的成因。
Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab natura repertum, lunae.1 multiformis haec ambigua torsit ingenia contemplantium et proximum ignorare sidus maxime indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua —quae mensis exitu latet, tum laborare non creditur—, iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aquilonem elata, nunc in austros deiecta. quae.singula in ea deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque humani ingeni peste sanguinem et caedes condere annalibus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris. proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX, ut dictum est, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt, magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum,2 quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspici, quia, ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat; in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra iusta vi; maculas enim non aliud esse quam terrae raptas cum umore sordes.
然而,超越所有人惊叹的乃是最下层的星体,它对大地最为亲近,由自然所创作为黑暗的补救,即月亮之星。这颗千变万化的星体困扰着观察者们游移不定的才智,他们对不了解最近的星体尤为愤慨:它始终处于渐盈或渐亏之中,其面貌有时弯曲如角,有时平分对半,有时拱曲为圆形,布满斑点却又骤然发出明亮的光芒,圆满时体形巨大而随后又骤然消失,有时彻夜长明,有时迟迟升起而在白天的一部分时间里辅助太阳的光芒,发生亏蚀却仍在亏蚀中可见(而当它在月末隐藏时,则不被认为在受苦亏折),此外忽低忽高,甚至这种变化也非只有一种方式,而是有时接近天穹,有时紧挨群山,时而升向北风之境,时而降入南风之地。人类之中最早发现它每一个个别现象的是恩底弥翁;由于这个原因,关于其爱情的传说流传至今。对于那些凭借辛劳与关怀在这光明中为我们揭示光明的人,我们着实不知感恩;借着人类心智的一种奇特灾病,人们竟乐于在编年史中记载流血与杀戮,以使对这世界本身茫然无知的人能够了解人类的罪恶。因此,月亮最接近天轴,因而轨道最小,在二十七天又三分之一天的时间里完成的行程空间,与正如前文所述、最高的土星耗费三十年所走过的空间相同。随后,它在与太阳相会时至多停留两天,便从第三十天黎明起再次走向相同的盈亏循环;我甚至认为它是天穹中一切可被深知之事物的导师:即一年应当划分为十二个月的跨度,因为它追上回归始点的太阳正好有这么多次;它与其余星体一样,受到太阳光芒的主导,既然它完全凭借从太阳借来的光芒发光,正如我们在水面的反射中观察到跳跃的光影一样;因此,它以较为柔和且不完备的力量,仅仅溶解甚至增加水分,而这些水分乃是太阳光线所耗尽的。它以不均匀的光芒被观察到,是因为唯有在正相对立时它才是圆满的,在其余的日子里,它向大地展示自身的多少,取决于它本身从太阳接受了多少;在相会时确实无法看见,因为它转身将所吸纳的全部光芒反照回接受光芒的源头。而诸星宿无疑是由大地的水汽所滋养的,因为在半圆时月亮从未被观察到有斑点,显然是因为此时尚未具备汲取超过恰当分量的力量;因为斑点不是别的,正是随水汽被卷走的大地污垢。
defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere.3 quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat. spatio quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus.4 ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium congruente siderum motu.
此外,它自身的亏蚀以及太阳的亏蚀——这在对自然的整个观照中乃是最为奇妙且如兆象般的事物——乃是天体大小与阴影的指征。 因为显然的是,太阳因月亮的介入而被遮蔽,而月亮因大地的阻挡而被掩盖,彼此互致亏损,月亮以自身的阻隔从大地夺去太阳的光线,而大地也从月亮夺去这同样的太阳光线。当月亮潜入其下时,骤然的黑暗便笼罩而来,反过来藉着大地的阴影,月亮的光芒被削弱。夜晚不是别的,正是大地的阴影,而阴影的形状类似于圆锥和倒转的陀螺,因为它是以尖端侵入且不超过月亮的高度,因为没有其他星体以同样的方式被掩蔽,且这种形状总是终结于尖端。阴影确因空间而消散,鸟类极高的飞翔即是明证。因此,对它们〔阴影〕而言,空气的尽头与以太的开端即是边界。月亮之上一切纯洁,充满白昼的光明。然而诸星宿在夜间为我们所辨识,正如从黑暗中辨识其余光亮一样,并且基于这些原因,月亮在夜间发生亏蚀。但是,由于黄道的倾斜以及正如前文所述月亮多处游移的曲折运动,且由于星体的运动并不总在度的微小细分上吻合,这两种亏蚀既非定期发生,也非每月皆有。
- 2.9lunae
说明性属格(同位语属格),用以指明句首主语 novissimum sidus(最下层的星体),置于一系列修饰短语的末尾,起到修辞上的强调效果。
- 2.9in XII mensium spatia oportere dividi annum
由前文的 magistra(导师)引出的一系列宾格加不定式结构(间接引语)的起点,列举了月亮在天文现象中所揭示的各种原理。
- 2.10defectus autem suos et solis... magnitudinum umbraeque indices exsistere
不带显式引介动词的宾格加不定式结构,承接前文关于自然观察的论述语境,陈述月食与日食作为天体大小和阴影之证据这一论断。
- 2.10indicio sunt volucrum praealti volatus
名词 indicio 为表示功能或结果的述语性与格(相当于双与格句式的一种)。主语是第四变格法主格复数 volatus,意为“鸟类极高的飞翔充当了证据”。
