← 老普林尼

自然史

§2.11-2.12

天体的大小与日月食原理的发现者

老普林尼通过阴影几何学与日蚀、月蚀的现象论证了太阳、大地与月亮的相对体量,并高度赞扬了加卢斯、泰勒斯与喜帕恰斯等人以天文理性驱除迷信恐惧的崇高功绩。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11

Haec ratio mortales animos subducit in caelum ac velut inde contemplantibus1 trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus intervallo. Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. namque cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna: palam fit, ut nulla amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae.2 id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit? exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in parte. tanta magnitudo est.

这种推论将凡人的心智引向天空,并仿佛向从那里进行观照的人们揭示了自然界三个最大部分的体量。确实,如果大地大于月亮,太阳便绝不可能因月亮的介入而对大地完全丧失。通过这两者,太阳广阔无垠的第三个事实将被揭示,以至于无需凭借肉眼的论据和心智的推测去探究其体量:它必然是极其巨大的,因为它使沿着地界延伸任意英里的树木之阴影以相等的间隔投下,宛如处在整个空间的中央;又因为在分点时对于生活在南方区域的所有人而言太阳同时位于头顶正上方;同样因为对于生活在夏至圈周围的人来说,正午时阴影投向北方,而日出时投向西方,这些现象若非太阳远大于大地,是绝不可能发生的;加之它在升起时其宽度超越了伊达山,在左右两侧宽广地包容之,尤其是两者相隔着如此巨大的距离。 月亮的亏蚀以毋庸置疑的推论昭示了其〔太阳的〕大小,正如〔太阳〕自身亏蚀时昭示了大地的微小一样。因为阴影的形状有三种,且人们公认:如果投射阴影的实体与光源等大,阴影便以圆柱形态投射且无尽头;如果实体大于光源,阴影呈直立陀螺形,以至于其底部最为狭窄且同样长度无限;如果实体小于光源,则呈现出收束于顶端尖锐末端的圆锥形状,而当月亮亏蚀时所见到的正是这种阴影:由此显而易见,以至于不再留下任何怀疑,大地的体量已被太阳超越。这甚至由自然本身的无声迹象所证明:否则太阳为何会按照一年的划分周期在冬至时退去,抑或以夜晚的昏暗来使大地休养生息呢?若非如此,它无疑会焚毁大地,且即便如此,在某些地方它也仍在灼烤。其体量乃是如此巨大。

§2.12

Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani genesis in vulgum extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim, mox et composito volumine. apud Graecos autem investigavit primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis conditae anno CLXX. post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos praececinit Hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut alio modo quam consiliorum naturae particeps. viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente —quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis—aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante —quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit —: macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis! quis enim haec cernens et statos siderum (quoniam ita appellate placuit) labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat? Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.

而将两种亏蚀的原理最先公之于罗马大众的,乃是苏尔皮基乌斯·加卢斯——他后来与M. 马尔凯卢斯共同担任执政官,但当时身为军政官,在保卢斯击败珀尔修斯王的前一日,他使军队免除了焦虑,被主帅带入集会预告月蚀,随后还撰写了一卷著作。而在希腊人中,最先探究此事的乃是米利都的泰勒斯,他在第四十八届奥林匹亚周期的第四年预告了日蚀,该日蚀发生在阿吕亚特斯王统治时期、建城后第一百七十年。在他们之后,喜帕恰斯预言了这两颗星体六百年间的运行,囊括了各民族的月份、日子与时辰,以及各地的地理方位和民众的视野,由时代作证,他宛如自然谋划的参与者一样。这些卓越非凡且超脱凡俗之人,探明了如此伟大的神圣天体的法则,从而解救了人类悲惨的心灵,那心灵曾在此类亏蚀中畏惧天体的罪恶或某种死亡——显而易见,诗人斯忒西霍罗斯与品达的高贵言辞在日蚀时也曾陷入这种恐惧——抑或在月亮受蚀时凡人指责巫术,并为此以杂乱的喧闹声相助——阿泰奈的主帅尼西阿斯正是因不明原因陷于这种惊恐,不敢率舰队驶出港口,从而摧毁了他们的国力——:愿你们的智慧永享荣耀,你们这些上天的解读者与通达自然者,征服了神明与凡人的论据发现者!因为有谁在目睹这些现象以及诸星宿规则的劳苦(既然人们喜欢这样称呼)之后,会不就〔人类〕生而必死一事宽恕自身的宿命呢? 现在,我将简短而分条缕析地涉及关于这些事物的公认事实,仅在极为必要的地方扼要给出理由;因为如此详尽的论证并不属于本著作的体例,而且无法提出所有事物的成因,其令人惊叹的程度并不亚于某些事物的成因确凿无疑。

语法注3 条
  1. 2.11velut inde contemplantibus

    contemplantibus 为依附于 detegit 的关涉与格(dative of reference),省略了先行代词(如 eis),意为“仿佛向从那里进行观照的人们[揭示其体量]”。

  2. 2.11superari magnitudinem terrae

    此为从属于 palam fit 的“宾格加不定式”结构(AcI)。承接前文关于圆锥形阴影(meta)唯有在发光体大于遮挡物时才会形成的论述,被动不定式 superari 的施动者(太阳)在语境中是不言而喻的,意即“大地的体量[被太阳]所超越”。

  3. 2.12viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente —quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis—aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante —quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit —: macte ingenio este

    这是一个长大的呼告与赞叹周期句。其语法核心为 viri ingentes ... macte ingenio este(“伟人啊……愿你们的智慧永享荣耀!”)。其间插入了独立夺格结构(lege deprehensa 与 mente iam soluta),以及修饰 mente 的分词短语 pavente 和以 mortalitate 为主语的独立夺格(arguente mortalitate ... auxiliante),内部更嵌套了两个由关系代词引出的破折号插入句(quo in metu..., quo pavore...),分别列举了诗歌(斯忒西霍罗斯、品达)与历史(尼西阿斯于叙拉古)的事例。

    未在正文中定位

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.11-2.12