← 老普林尼

自然史

§2.8

驳斥占星迷信与诸行星的运行及性质

老普林尼驳斥了将个体星辰与凡人命运相关联的通俗迷信,提及黄道带的天文学发现,进而详述了土星、木星、火星、太阳、金星与水星等行星的相对轨道层次、运行周期及其天文与气象特征。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.8

Hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera, quae adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quaeque homine orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant. non tanta caelo societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus accidere. ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis,1 potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum quoque caeli ratio in terrae mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus non dilatis.2 obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus Olympiade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo Atlas. Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter caelum terrasque tractentur. summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae principia regredi certum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo agere cursum, id est laevum, illo semper in dextra praecipiti.3 et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed fundatur4 adverso siderum verbere discretus et digestus. Saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri. deinde solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut observatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies adici superque quartam partem diei. quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum ratio solis itineri congruat. Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque cognominibus aemulum solis ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans, contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve lunae reddens. quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter XLII, qui fuit urbis Romae annus CXLII. iam magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim Iunonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere. huius natura cuncta generantur in terris. namque in alterutro exortu genitali rore conspergens non terrae modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timaeo placet. Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis, inferiore circulo fertur VIIII diebus ociore ambitu, modo ante solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo XXII partibus remotior, ut Cidenas et Sosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum ratio est neque communis cum supra dictis. nam ea et quarta parte caeli a sole abesse et tertia, et adversa soli saepe cernuntur, maioresque alios habent cuncta plenae conversionis ambitus in magni anni ratione dicendos.

从此处起,让我们回到自然的其他部分。我们曾指出固定在天体上的诸星宿,并不像大众所认为的那样,被一一分配给我们每个人——富人分得明亮的,穷人分得较小的,失意者分得暗淡的,并且按照每个人的命运发光,仿佛是清点派给凡人的;它们既不随其各自的人一同产生与死亡,也不在坠落时预示着某个人的消亡。苍天与我们之间并没有如此重大的关联,以至于那里的星辰光辉也必须伴随我们的命运而灭亡。当人们以为星宿坠落时,它们因吸收而来的水汽养分过多,借着火性力量排泄多余的部分,正如在我们这里,点燃灯火时也能观察到在油液中发生此种情况一样。此外,交织并凝聚于天穹机理之中的天体,其本性是永恒的;然而它们的力量极大地影响着大地,并且由于其效力、明亮度和巨大体积,尽管处于如此微妙的状态,依然能够被人们认识,正如我们将在适当的地方所论证的那样。关于天球诸圈的理论,在谈及大地时阐述也更为适宜,因为这完全与大地有关;只要我们现在不推迟介绍黄道带的发现者即可。据传,米利都的阿那克西曼德在第五十八届奥林匹亚运动会期间最早理解了黄道的倾斜,即开启了万物的门户;随后克列奥斯特拉图斯指出了其中的星座,首先是白羊座与人马座;而阿特拉斯则在此很久之前就理解了天球本身。 现在离开天球本身的形体,来论述天与地之间的其余事物。人们所称的土星乃是最高的星宿,因此显得最小,并以最大的圆周运行,在第三十年回归其位置的最小起点,这是确凿无疑的;然而所有行星的运行,其中包括太阳与月亮的运行,其路径均与天球相反,即向左行进,而天球自身则始终向右急旋。尽管它们因极其迅疾的持续旋转而被天球抬升并被裹挟向西方,但它们各自仍以相反的运动循序渐进。如此运作,免得卷聚的空气在天体永恒的旋转中停滞为向同一方向旋转的惰性球体,而是在星辰的反向冲击下被分离、调和并流散开来。此外,土星具有冰冷僵硬的性质;而木星的轨道远在其下方,因此以更快的速度在十二年内运转一周。第三颗是火星,有人称之为赫拉克勒斯之星,由于接近太阳而烈火炽热,大约两年完成运转一周;因此位于二者之间的木星,受火星的过盛烈热与土星的严寒所调节,从两者中获得调和而变得有益健康。其次,太阳的运行轨道确为三百六十度,但为了使日影的观测能回归到刻度标记,每年需增加五天又四分之一天。由于这个原因,在第五年加入一个闰日,以便历法的计算与太阳的行程相吻合。 在太阳之下,有一颗被称为金星的巨大星体在运行,它循着往复的轨道漫游,并凭其别名本身与太阳和月亮抗衡。事实上,当它黎明之前抢先升起时,便获得了“启明星(路喀斐耳)”的称号,宛如另一个太阳催促着白昼的到来;反之,当它在日落后辉映时,则被称为“长庚星(维斯珀)”,宛如延续了光亮或代替了月亮的功能。萨摩斯的毕达哥拉斯大约在第四十二届奥林匹亚运动会(即罗马建城第142年)最早发现了它的这种特性。就体积而言,它已超越了所有其他星辰,其亮度如此之大,以至于仅凭这一颗星的光芒就能投下阴影。因此围绕它的名称也有很大的竞逐:有人称之为朱诺之星,有人称之为伊西斯之星,有人称之为众神之母之星。凭借它的本性,大地上的一切得以生成;因为无论在哪一种升起时,它散布生殖的甘露,不仅滋润了大地的孕育,而且刺激了一切生灵的受孕。它在三百四十八天内完成黄道一周的运转,正如提麦奥斯所主张的那样,它离开太阳的距离绝不超过四十六度。 按照相似的规律,但在大小与威力上绝非同日而语的,乃是与它最近的水星,有人称之为阿波罗之星,它以更低的轨道运行,周期快了九天,有时在日出前发光,有时在日落后闪耀,正如基德纳斯与索西琴尼所指出的,它距太阳绝不超过二十二度。因此,这些星辰(金星与水星)的运行规律独具特色,与上述星辰并不相同。因为那些星辰经常被观察到与太阳相距天穹的四分之一或三分之一,并且经常与太阳处于相对立的位置;它们都拥有其他更大的完整运转周期,这些将在关于“大年”的论述中予以说明。

语法注4 条
  1. 2.8aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis

    所有与格结构。caelestibus(对于天体而言)为所有与格,受到现在分词 intexentibus mundum(编织天穹者)和完成时分词 concretis(在编织中凝聚者)的同格修饰;主语为 aeterna natura(永恒的本性)。

  2. 2.8signiferi modo inventoribus non dilatis

    由 modo(只要、假若)引导的独立夺格结构。signifer(黄道带,即 signifer orbis)的发现者(inventoribus)“不被推迟(non dilatis)讲述”。在此充当插入式的条件保留句。

  3. 2.8illo semper in dextra praecipiti

    独立夺格结构。阳性单数夺格代词 illo 指代前文的 mundus(天穹),与形容词 praecipiti(源自 praeceps,倾斜的、急转的)一致。此句通过对比天穹自身向右(顺时针)的迅疾急旋,突出了行星反向向左运行的特点。

  4. 2.8ita fieri, ne convolutus aer... torpeat, sed fundatur

    间接引语中的不定词 fieri(承接前文 certum est 等动词)。后面的 'ne ... torpeat, sed fundatur' 为解释 ita 的目的或结果从句,阐明了天球与行星的反向运动防止了卷绕的空气停滞为惰性球体,从而使之得以被搅拌并流动散布的宇宙学原理解释。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.8