- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.7#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老普林尼论述了人类如何在神的位置上转而崇奉命运女神、星相宿命论与凶吉前兆的迷信,揭示出人类的凄惨与傲慢;在承认相信神眷对社会秩序具有实用价值的同时,他指出神明自身也受制于自然的不可移易性(如无法自杀或改变过去),从而将神明归结为大自然本身的力量。
Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis.... que, a plerisque vero et caeca existimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit,1 adeoque obnoxiae sumus sortis, ut prorsus ipsa pro deo sit qua deus probatur incertus. pars alia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datum. sedere coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. ecce fulgurum monitus, ? oraculorum praescita, haruspicum praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo die seditione militari prope adflictus est. quae singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi2 nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant. Verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta beluas esset. inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia3—namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit—nullumque habere in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.
然而,凡人自身却在这两种观点之间为自己找到了一种居中的神格,使得关于神的推测更加难以明了。事实上,在整个世界中,在所有地方,在所有时刻,惟有命运女神(福尔图娜)被万人的声音所呼求与称名;惟有她遭到控告,惟有她作为被告被审判,惟有她被挂在心头,惟有她受赞扬,惟有她受谴责,并在辱骂中受崇拜。她是多变的……,被大多数人视为甚至是盲目的,飘忽不定,反复无常,不可捉摸,千变万化,且偏袒不肖之徒。向她记入全部的支出,向她记入全部的收入,在凡人的整本账册中,惟有她一人独占了正反两页;我们的命运是如此屈从脆弱,以至于完全是她取代了神的位置,而借由她,神被证明是不可确定的。 另一部分人则将她也驱逐,而把事件归咎于各自的星辰和出生的法则,认为神对今后的一切未来之人只颁布过一次命定,在其余的时间里〔神〕则被赋予了闲暇。这种观点开始深入人心,有学问的大众与粗鄙无知者同样疾步奔向这一观念。看哪,雷电的预警、神谕的昭示、卜筮者的预言,乃至鸟卜中微不足道的喷嚏与绊脚。神圣的奥古斯都曾记载,在他因军中哗变险些覆灭的那一天,他误将左鞋反穿了。这些细微之事纠缠着毫无先见的凡人,以至于在这些事情之中唯一能确定的就是没有任何事情是确定的,也没有任何事物比人更可悲或更傲慢。因为对于其余的生灵而言,唯一的关切就是糊口,为此大自然的慷慨自能充分供给;它们拥有一项甚至胜过所有福祉的长处,那就是它们不去思考荣耀、金钱、野心,尤其是死亡。 然而在这些事务中,相信神明关怀人间事务乃是合乎生活实际效用的,相信对罪恶的惩处即使有时迟延——因为神被如此庞大的重担所缠身——却绝非无效,而且人被造得与神最为邻近,绝非为了在低贱上与禽兽等同。不过,对于人身上不完全的本性而言,最大的安慰乃是连神也并非无所不能——因为神若是想死,甚至无法为自己了断生命(这是神在生命如此众多的苦难中赐予凡人最好的礼物),既不能赋予凡人永恒,也不能召回死者,不能使活过的人变成没活过,不能使担任过显位的人变成没担任过,而且除了遗忘之外对过去毫无权限,并且(若以诙谐的论据将这种与神的同伴关系联结起来)神也不能使两倍的十不是二十,或者无法施行许多类似的事情。借由这些事情,大自然的力量无可置疑地彰显出来,这也就是我们称之为神的东西。顺便谈及这些内容并不算离题,因为它们早已由于关于神的持续探讨而家喻户晓了。
- 2.7huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit
借用了罗马家庭账簿(tabulae accepti et expensi)的借贷记账隐喻。huic 为代指命运女神(Fortuna)的与格。expensa ferre(记入支出)与 accepta ferre(记入收入)是标准的财务术语,紧随其后的 utramque paginam facit 指她在凡人命运的账册中独占了正反两侧页面,生动说明了一切祸福全被归于其一人。
- 24solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi
由 ut 引导的结果从句,承接前句的 quae singula... involvunt。不定式短语 nihil esse certi 作 certum sit 的真正主语,其中 certi 为修饰不定代词 nihil 的部分属格,构成了“唯一确定的事乃是毫无确定之事”这一刻意制造的悖论式结构。
- 24inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia
省略了系动词 sunt 的名词句。主句骨干为 praecipua solatia [sunt],inperfectae... naturae 是表示关涉的与格(“对于人身上不完善的本性而言”)。随后的 ne deum quidem posse omnia 则是同格解释 solatia 事实内容的“宾格加不定式”结构,并与破折号插入句(namque...)之后的宾格不定式结构(nullumque habere、efficere non posse)并列呼应。
