← 老普林尼

自然史

§2.7#1

对拟人论与多神教的批判及真正神性的本质

老普林尼严厉批判了将神拟人化、多神崇拜、迷信以及神话的不道德性,指出凡人互助才是真正的神性以及对有功者予以神化的根基,并揭示了无神不敬与沉溺迷信这两种极端的弊端。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7#1

Quapropter effigiem dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui.1 innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret.2 itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larum ara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et similia, iurantes. matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasci et alios esse grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina. deus est mortali iuvare mortalem,3 et haec ad aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium aliterve alios inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam, ? quis non interpretatione naturae fateatur inridendum? agere curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum acvel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne?4 vix prodest iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, inrogant. non matrimonia, non liberos, non denique quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. alii in Capitolio fallunt ac fulminantem periurant Iovem. et hos iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt.

因此,我认为探求神的形像与外观乃是人类软弱的表现。无论神是什么——只要他确实是别的什么——并且无论在何处,他全是感觉,全是视觉,全是听觉,全是气息,全副理智,全然是他自身。确实,相信有无数的神明,甚至由人类的欠缺中生出神来,如贞洁、和谐、心智、希望、荣誉、宽容、信义,或者如德谟克利特所主张的全然只有两位,即惩罚与恩惠,这便陷入了更大的愚昧。脆弱而多难的凡人念及自身的羸弱,便将神性如此拆分,以便每个人都能按份额去敬奉自己最亟需的神祇。因此,我们发现不同的民族有着不同的神名,同一民族中也有着数不胜数的神灵;由于我们在战栗的恐惧中渴望获得安抚,阴间的亡灵也被分类归属,疾病乃至许多瘟疫也是如此。正因如此,帕拉蒂尼山甚至公然奉献了一座发热女神的神庙,拉尔神庙旁立有孤儿女神的祭坛,埃斯奎利尼山上立有厄运女神的祭坛。由此可知,天神的数目甚至可以被理解为比人类还要多,因为每个人也都在为自己认领朱诺与格尼乌斯的过程中,从自身之中造出同样多的神;而某些民族则将动物甚至某些猥亵之物奉为神明,以及许多说出口来更令人蒙羞的事物,指着发臭的食物以及诸如此类的东西起誓。诚然,相信神明之间存在婚姻,历经如此漫长的世代却无一后代从中降生,某些神永远年迈苍颜,另一些则是青年和少年,或肤色黝黑,或生有双翼,或跛足,或生自卵中,或隔日生生死死,这近乎小儿的呓语;但超越一切无耻的,乃是捏造他们之间的通奸,继而是争吵与仇恨,甚至还有盗窃和罪恶的神灵。凡人救助凡人,这便是神,这便是通往永恒荣耀的道路。罗马的先贤们曾走过这条道路,如今整个时代最伟大的统治者韦斯帕芗·奥古斯都正迈着神圣的步伐,同他的子嗣一起行走其上,拯救疲惫的世局。这是向有功之人酬谢恩德的最古老风俗,即将此类人物列入神明的行列。事实上,其他神明的名字,以及我上面所提及的星辰的名字,都源自人类的功绩。至于〔诸神〕彼此称为朱庇特或墨丘利,或其他〔神明〕以别的方式相称,且存在着一套天上的命名法,按照对自然的解释,谁能不承认这是可笑的呢?我们究竟该相信还是该怀疑,那无论究竟为何物的至高存在,会在掌管人间事务的同时,竟不被如此阴郁而纷繁的差役所玷污?去评判哪一种对人类更有益几乎是毫无益处的,因为一些人对神毫无敬畏,另一些人的敬畏则令人羞耻。后者奴役于异邦的秘仪,在手指上佩戴神像,甚至崇拜怪物,禁绝并臆造食物,对自己施加可怕的戒律,连安稳的睡眠也不可得。若无仪式相助,他们既不定婚姻,不决子嗣,简言之不择取任何事物。另一些人则在卡比托利欧山行骗,指着降下雷霆的朱庇特发假誓。罪行使这些人得利,那些人却被自己的祭仪驱向苦痛。

语法注4 条
  1. 2.7totus animae, totus animi, totus sui

    承接前面的第一格名词性结构(totus sensus, totus visus, totus auditus),此处转而使用与 totus 相连的属格(animae, animi, sui)。这是一种表示构成实体或性质的属格用法,旨在强调神的存在“全然由气息、理智以及自身所构成”的完满与单一性。

  2. 2.7ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret

    在表示结果的 ut 从句中,关系代名词 quo 所修饰的先行词(id)被省略,且 quo 依 indigeret 的支配要求作夺格(即 id quo maxime indigeret,“各人最亟需之物”)。portionibus 是方式/手段夺格,意为“按部分地”或“零星地”。

  3. 2.7deus est mortali iuvare mortalem

    不定词短语 iuvare mortalem(“救助凡人”)作为系动词 est 的主语,deus 作谓语名词,mortali 作与格(利害与格,“对于凡人而言”)。整句表达为名言式的判断:“凡人援助凡人,这便是神。”

  4. 20agere curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum acvel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne?

    credamus dubitemusne 构成了现在时虚拟语气的审思式双重选择疑问句(“我们应当相信还是应当怀疑……?”)。句首的带不定式的宾格结构(illud summum agere curam... ac non pollui)充当这两个动词的宾语从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.7#1