- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.1-2.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老普林尼将宇宙定义为神圣、永恒且无界的球形神明,斥责探索宇宙外部及多重世界学说为荒唐狂妄,并阐述了四元素的平衡、大地的居中不动以及太阳作为万物至高主宰的地位与功能。
Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. huius extera indagare nec interest hominum nec capit humanae coniectura mentis. sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura. furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios rursus occasione hinc sumpta aut hic data innumerabiles tradidisse mundos,1 ut totidem rerum naturas credi oporteret aut, si una omnes incubaret, totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera, quasi non eaedem quaestiones semper in termino cogitationi sint occursurae desiderio finis alicuius aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit adsignari, non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim opere. furor est profecto, furor egredi ex eo et, tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint, ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat, aut mens hominis videre quae mundus ipse non capiat.
宇宙,或者无论人们乐于用什么别的名称来称呼那万物在其环绕中存续的天空,理所当然应当被信奉为神明,是永恒的、无边的,既非受造,也绝不毁灭。探索其外部既非人类所当关心,也不是人类心灵的推测所能容纳。它是神圣的、永恒的、无边无际的,全体存在于全体之中,或者更确切地说,它本身就是全体;它无际却又宛如有限,在一切事物上确定却又宛如不确定,将身外与身内的一切包揽于自身之中,既是自然的作品,又是自然本身。有人竟然在心中筹划其量度并敢于公之于世,另一些人又藉此机会或由之生发而传述有无数的世界,以致不得不相信有同样多的自然,或者即使只有一个自然笼罩着万物,却仍然有同样多的太阳、同样多的月亮,以及即使在一个世界之内也有无边且无数的其他星辰,这实属疯狂;仿佛思想在渴求某种终点时,在界限处不会总是遇到同样的问题,或者,如果这种无限性可以归于万物的创造者自然,那么在单个世界中理解这同一点岂非更加容易,尤其是考虑到如此壮观的造化。这确实是疯狂,走出宇宙之外,并且仿佛宇宙内部的一切都已完全明了似地去探察其外部,这实属疯狂;宛如一个不认识自己的人竟然能量度任何事物,或者人类的心灵竟然能洞察宇宙本身都无法容纳的事物。
Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione, quod convexus mediusque quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.
它的形状被聚拢为一个完美球体的形态,首先是由它的名称以及凡人称其为圆球的共识所表明的,但事物的论据也同样证明了这一点:不仅因为这种形状在自身的一切部分都倾向自身,且必须由自身来支撑,自我包容且闭合,不需要任何接合部,在其任何部分都不感到终点或起点;不仅因为这种形状最适合于随即显现的它不断运转的运动;而且还由于肉眼的验证,因为无论从何处看去它都是凸起且居中的,而这在其他任何形状中都是不可能发生的。
Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium reliquere.2 an sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus, non equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus.3 nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus. esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus ovis, levitate continua lubricum corpus, quod clarissimi auctores dixere, terrenorum argumentis indicatur, quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae, gignantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi, tauri alibi, alibi litterae figura, candidiore medio per verticem circulo.
因此,太阳的升起和落下毫无疑问地表明,它的这种形态以永恒而不息的环行、以不可言喻的速度,在二十四小时的时间跨度内旋转运转。在如此巨大的旋转形体持续转动的旋转中,是否存在着一种因无际而超出耳力所及的巨响,我实在不能轻易断言,凭赫拉克勒斯起誓,正如我也同样无法断言那些一同运转、旋转着各自天球的星辰究竟是发出鸣响,还是一种不可思议的悦耳甘美的谐音一样。对于生活在内部的我们来说,无论白天还是黑夜,宇宙都在寂静中平稳滑行。宇宙上印刻着无数动物和一切事物的形象,而不是像我们在鸟卵上所观察到的那样具有连贯平滑的光洁躯体——正如最著名的作者们所说的那样——这一点是由大地的证据所表明的:因为从那里落下的万物种子生出了无数的形象,尤其是在海洋中,大多因混杂而生出奇异的形象;此外还有视觉的验证,在这一处呈现熊的形状,在另一处呈现牡牛的形状,在另一处呈现字母的形状,伴随着一道穿过天顶的更明亮的中圈。
equidem et consensu gentium moveor; namque et Graeci nomine ornamenti appellavere eum et nos a perfecta absolutaque elegantia mundum. caelum quidem haut dubie caelati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. adiuvat rerum ordo discripto circulo qui signifer vocatur in duodecim animalium effigies et per illas solis cursus congruens tot saeculis ratio.
至于我,也为各民族的共识所打动;因为希腊人以装饰之名称呼它,而我们则因其完美无瑕的优雅称之为宇宙。至于天,毫无疑问我们是根据雕刻的证据来命名的,正如马库斯·瓦罗所解释的那样。事物的秩序也提供了佐证:那被称为黄道带的圆环被划分为十二种动物的形象,以及太阳穿过它们运行的、在如此漫长的世代中始终相符的规律。
Nec de elementis video dubitari quattuor esse ea: ignium summum, inde tot stellarum illos conlucentium oculos; proximum spiritus, quem Graeci nostrique eodem vocabulo aëra appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum; huius vi suspensam cum quarto aquarum elemento librari medio spatii tellurem. ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi, levibus in sublime tendentibus.4 sic pari in diversa nisu in suo quaeque consistere, inrequieto mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se recurrente imam atque mediam in toto esse terram, eandemque universo cardine stare pendentem, librantem per quae pendeat, ita solam inmobilem circa eam volubili universitate; eandem ex omnibus necti eidemque omnia inniti.
关于元素,我不认为有人怀疑它们是四种:最上方是火,由此产生那么多星辰闪烁的眼睛;其次是气息,希腊人和我们用同一个词称之为空气,这赋予生命的、渗透于万物之中并与整体交织在一起的元素;大地凭借它的力量,与第四种元素水一起,悬浮并平衡在空间的中部。就这样,通过相异性的相互拥抱形成了结合,轻者被重者抑制以免飞逸,反之重者因轻者向上伸展而被悬挂以免坠落。如此,在相反方向上的均等张力下,各元素保持在各自的位置,受制于宇宙自身不息的环行;这种环行因始终循环往复于自身,使得大地成为全体之中的最底部和中心,大地自身在全宇宙的枢轴上悬停直立,平衡着它赖以悬浮的各元素,从而在万有围绕它旋转时,唯独大地岿然不动;大地由万物联结而成,一切事物也都依托于它。
inter hanc caelumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septem sidera, quae ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. eorum medius sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo terrarumque, sed siderum etiam ipsorum caelique rector. hunc esse mundi totius animum ac planius mentem, hunc principale naturae regimen ac numen credere decet opera eius aestimantes. hic lucem rebus ministrat aufertque tenebras, hic reliqua sidera occultat, inlustrat; hic vices temporum annumque semper renascentem ex usu naturae temperat; hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani nubila animi serenat; hic suum lumen ceteris quoque sideribus fenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.
在它与天空之间,依靠同一种气息悬挂着由固定的间距隔开的七颗星辰,由于它们的行进,我们称之为行星,尽管没有任何星辰比它们漫游得更少。在它们中间运行着太阳,它具有极其广大的体积与权能,不仅是季节和土地的统治者,也是星辰本身和天空的统帅。评估它的功业的人,理当相信它就是整个宇宙的灵魂,更明确地说是其理智,是自然的首要主宰与神明。它为万物提供光明并驱散黑暗;它掩蔽其余星辰,又使其辉映;它按照自然的功用调和季节的更迭与始终再生的岁月;它驱散天空的阴霾,甚至澄清人类心灵的阴云;它将自己的光芒借给其他星辰,它是显赫的、卓绝的,洞察万物,甚至倾听万物,正如我看到文学之首荷马唯独赞成它具有这一点。
- 2.1furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios rursus occasione hinc sumpta aut hic data innumerabiles tradidisse mundos
两个带宾格的不定式短语(quosdam agitasse ... atque ausos [esse] 与 alios ... tradidisse)并列作为 furor est 的真正主语。ausos 省略了 esse,与 agitasse 并列构成完成时不定式(audere 为半异态动词)。
- 2.3haut dubium reliquere
reliquere 是完成时直陈式第三人称复数形式(即 reliquerunt)。主语是前面的 solis exortus et occasus,haut dubium 在双宾格结构中作谓语宾格,将前置的宾格加不定式从句(hanc ergo formam eius ... circumagi)作为宾语,意为“未使……存有任何疑问”。
- 2.3an sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus, non equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus
句首的 an sit inmensus ... sonitus 是从属于主句谓语 dixerim(第一人称单数完成时潜在虚拟语气)的单一间接疑问从句;non, Hercule, magis quam 之后承前省略 dixerim,接省略了第一重疑问词的双重选择性间接疑问从句:[utrum sit] ... tinnitus ... an [sit] dulcis quidam ... concentus。
- 2.5levia ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi, levibus in sublime tendentibus
这是一个对称的对比结构:阻碍性动词 inhiberi 支配 quo minus evolent,而防止坠落的 suspendi 则与 ne ruant 呼应。levibus in sublime tendentibus 是独立夺格结构,用以解释重物得以悬浮不落的原因或机制。
