- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老普林尼阐明了金星与水星的最大距角及其远地点、纬度、高度与逆行的反向运行法则,并列举了各游星在留、合相及隐没周期等方面的罕见天文现象与自然法则。
Primum igitur dicatur, cur Veneris stella numquam longius XLVI partibus, Mercurii XX ab sole abscedant, saepe citra eas ad solem reciprocent. conversas habent. utraeque apsidas ut infra solem sitae,1 tantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant.2 at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere,3 tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa. Hinc et ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione vespertina, Mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur, Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre. Multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, Mercurii vero sidus exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi Lynceo4—, non conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, Iovis XXXVI aut, cum minimum, denis detractis diebus, Veneris LXVIIII aut, cum minimum, LII, Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII.
因此,首先应当阐明:为何金星离开太阳绝不超过四十六度,水星绝不超过二十度,且常常未及这些度数便向太阳折回。由于两星位于太阳下方,它们拥有反向的远地点,其轨道在太阳下方的幅度,恰如上述外行星在太阳上方的幅度;因此它们无法距离更远,因为在那里的远地点弯曲处不再具有更大的经度跨度。因此,两星以相似的原理,由其各自远地点的边缘设定了界限,并以纬度上的偏离来补偿经度上的跨度。然而,为何它们并不总是达到四十六度和二十度呢?事实上它们确已达到,但其法则欺骗了天文表编制者。显而易见,它们的远地点亦在移动,因为它们从未越过太阳。因此,当边缘在任一侧恰好落入太阳所在的度数时,星体便被理解为达到了各自的最大距角。当边缘落在其近侧时,星体自身亦被迫按相同的度数更早地折回,因为该极限始终是两者最高的外缘。 由此亦可理解其运动的相反法则。外行星在昏没时运行最快,而这两颗星最慢;外行星在移动最慢时距大地的高度最高,而这两颗星则在移动最快时最高;因为正如在外行星中,接近中心会使其加速,在内行星中,圆周的边缘亦会如此。外行星自晨出起开始减速,而这两颗星则开始加速;外行星自晨留至昏留逆行,而金星则自昏留逆行至晨留。金星自晨出起开始攀升纬度,自晨留起开始攀升高度并追赶太阳,在晨没时速度最快且高度最高,但自昏出起开始在纬度上下降并减缓速度,自昏留起则逆行并同时在高度上下降。另一方面,水星自晨出起以两种方式(高度与纬度)同时攀升,自昏出起在纬度上下降,当太阳追及〔它〕至十五度间距时,几乎停滞不动达四日之久。随后它自高度上下降,并在昏没至晨出期间逆行。唯有此星与月亮,以与上升相同的天数完成下降。金星上升所需的天数要多出十五倍,相反,土星与木星下降所需的天数加倍,火星甚至达四倍。自然的多样性固然如此巨大,但其理则十分显然:凡是逆向抵御太阳热气而行者,下降亦格外困难。 关于这些现象,还可以进一步揭示出更多自然的奥秘及其自身遵循的法则。例如在火星——其行径最难观测——与木星处于三分相位时绝不产生留,在相隔六十度(该度数构成宇宙的六角形构型)时亦极少产生留,且除了巨蟹座与狮子座这两个星座之外,不同时出现出象;水星在双鱼座极少产生昏出,在室女座最为频繁,在天秤座产生晨出,同样在宝瓶座产生晨出,在狮子座则极罕见;在金牛座与双子座不逆行,在巨蟹座则不在第二十五度之前逆行;月亮除在双子座外,不在任何其他星座中与太阳两度合朔,且有时仅在人马座中不发生合相;而晦月与朔月在同一昼夜中被看见,除白羊座外不在任何其他星座中出现——此事亦仅有极少数凡人有幸得见,因而留下了林叩斯具备锐利目力的名声;土星与火星在天空中隐没不见的时间至多达一百七十日,木星为三十六日,或至少减去十日(二十六日),金星为六十九日,或至少为五十二日,水星为十三日,或至多为十七日。
- 2.17conversas habent utraeque apsidas ut infra solem sitae
尽管标点断句可能有所不同,但句法上 utraeque 为 habent 的主语,conversas 作为述语性同格(补语性修饰)修饰宾语 apsidas。ut infra solem sitae 由连词 ut 连结与主格一致的完成分词,表示原因或状态:“作为位于太阳下方的星体”。
- 2.17spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant
pensant(抵消、补偿)的宾语为 spatia longitudinis(黄经跨度/间距),而 latitudinum evagatione 为方式/手段夺格(“通过黄纬上的偏离”)。此句表明一种天文学观点:内行星在黄经方向上受限的距角,由其向黄道南北两侧的纬度漂移来补偿。
- 2.17cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere
incidere 为完成时直说语气第三人称复数(即 inciderunt)。代词 eius 指代太阳,in partem ipsam 意为“恰好落入太阳自身的度数”。alterutro latere 为地点夺格(“在任一侧”)。该从句指明了内行星呈现最大距角时的几何条件。
- 2.17inde fama cernendi Lynceo
Lynceo 为专有名词林叩斯(Lynceus)的与格,用作与 fama 相关的属有或关涉与格。动名词属格 cernendi(“观看/明察之”)修饰名词 fama,整句意为“由此产生了林叩斯拥有非凡视力的名声”。
