← 老普林尼

自然史

§2.16

行星远地点黄纬偏离与逆行成因

老普林尼阐述了各游星远地点的黄道位置及其视速度变化的几何与物理原因,详细讨论了各星在黄道带内的纬度范围,并解释了太阳光线的力学作用如何引发外行星的留与逆行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.16

​igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est,1 sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur. altera sublimitatium causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta decima,Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII, Venus piscium XXVII, Mercurius virginis XV, luna tauri III. tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur, subire eas aut descendere per profundum aëris oculis aestimantibus. Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus—tot enim sunt latitudinis—non amplius octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis, Martis stella quattuor mediis, Iovis media et super eam duabus, Saturni duabus ut sol. haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum,2 et pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso. qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas. Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et altitudine et latitudine, exortusque matutinos in initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis, quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in altitudinem, minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores deminuere se usque ad stationes secundas. quae cum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem subiri, quoniam tum primum incipiant detrahi numeri stellaeque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio3 inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole adverso cum in summas apsidas expelluntur minimaeque cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore, cum hoc in altissimis apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen ante stationes secundas augente, cum et altitudo descenditur, superveniente ab alio latere radio eademque vi rursus ad terras deprimente, qua sustulerat in caelum e priore triquetro. tantum interest, subeant radii an superveniant,4 multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt. haec est superiorum stellarum ratio; difficilior reliquarum et a nullo ante nos reddita.

因此,从大地的中心衡量,最高的远地点对于土星而言在天蝎座,对于木星在室女座,对于火星在狮子座,对于太阳在双子座,对于金星在人马座,对于水星在摩羯座,对于月亮在金牛座,皆位于各星座的正中度数,而在相对的星座中则相对于大地中心处于最低且最近之处。由此便产生这样的现象:当它们在最高的轨道上运行时,看似移动得更为缓慢,这并非因为它们加快或减慢了自身固有且恒定的自然运动,而是因为从最高远地点引出的线条必然向中心汇聚收缩,正如车轮上的辐条一般,且同一运动因接近中心的程度而在有时被感知得更大,有时更小。高度的第二个原因,在于从它们各自的中心衡量,它们在另外的星座中拥有最高的远地点:土星在天秤座第二十度,木星在巨蟹座第十五度,火星在摩羯座第二十八度,太阳在白羊座第十九度,金星在双鱼座第二十七度,水星在室女座第十五度,月亮在金牛座第三度。高度的第三种原理则通过苍穹的尺度、而非轨道的尺度来理解,这是由于肉眼判断它们在大气的深处上升或下降。 与此相关联的是各星的纬度及黄道倾斜的原因。我们所述的星辰穿行于此黄道带,大地上除位于其下方的区域外别无他处有人居住,向着两极的其余区域则一片荒凉。唯有金星超出黄道带两度,人们理解这一原因使得在世界的荒原中亦能诞生某些动物。月亮亦在黄道带的整个纬度范围内游弋,但全然不越出其外。次于这些星体的是水星,其游移最为宽广,然而在十二度之中——因为纬度总共便是十二度——它所巡历的不会超过八度,且并非均匀分布,而是在其中央游历两度,上方四度,下方两度。随后,太阳在两度之间居中运行,以蛇类的曲折运行而呈现出不规则;火星运行于中央的四度,木星运行于中央一度及其上方两度,土星则如太阳一般运行于两度。这便是向南下降或向北上升的星体纬度原理。大多数人错误地认为,从大地升向苍穹的那第三种高度亦由这一纬度构成,且同样被均匀攀升。为了驳斥他们,必须揭示涵盖所有这些原因的无比精微之理。 人们一致认为,星辰在昏没时无论在高度还是在纬度上皆最接近大地,晨出发生于各自的开端,而留发生于被称为黄道交点的各纬度中间关节点上。同样公认的是,只要它们接近大地,其运动便会加速;当它们离向高空时,运动便会减缓。这一原理在月亮的高度上得到了最充分的证实。同样毫无疑问的是,在晨出时其速度仍在增加,且从初留开始,外侧的三颗行星减缓自身的速度,直到次留为止。既然情况如此,显然从晨出起纬度开始攀升,因为在此形态下速度最初开始更为缓慢地增加;但在初留时高度亦被攀升,因为此时度数才首次开始被减去,星辰开始逆行。对此现象的原理必须专门予以解释。在上述的度数中被太阳的三分光线所击中的星辰,被阻碍向前直线运行,并被火的力量提拉升至高空。这无法立即为我们的肉眼所理解,因而被认为停滞不动,这便是“留”得名的由来。随后,该光线的猛烈力量进一步推进,迫使受其热力撞击的星体向后倒退。这在其昏出时表现得尤为明显:当整个太阳处于完全相对的方位时,它们被驱逐至最高的远地点,并因其处于最高的距离而显得最小,且以最小的运动速度运行——当这种情况发生于各远地点的最高星座时,速度则更为微小。从昏出起,纬度开始下降,其运动此时减缓得较为平缓,但在次留之前仍未加速,届时高度亦开始下降,因为光线从另一侧袭来,并以先前从三分方位将它们提升至苍穹的同等力量,再次将它们向下压回大地。光线从下方射来还是从上方袭来具有如此巨大的差异,且这同样的情况在昏没时表现得更为剧烈。这便是上方各游星的运行原理;其余星体的原理更为艰涩,且在我们之前从未有人阐述过。

语法注4 条
  1. 2.16deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est

    由非人称结构 necesse est 引导的带逻辑主语的宾格与不定式结构(lineas coartari),deductas 为修饰 lineas 的完成时被动分词。该句在结构上作为 sed quia... 的核心,与前文的 non quia adcelerent tardentve 相对照,借助车轮辐条汇聚于轴心的几何比喻来解释行星视运动的快慢。

  2. 2.16hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum

    由 existimavere plerique falso 支配的宾格不定式结构(tertiam illam... constare)。tertiam illam 之后承前省略了名词 altitudinem,hac 则是指代前文纬度体系(latitudinum ratio)的方式/依据夺格。该句在论理上作为转折,引出对将纬度变化与地空高度变化混为一谈的前人观点的驳斥。

  3. 2.16percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio

    主格阴性复数完成被动分词 percussae 与主语(承前文的外侧三星 tris superiores)保持一致,其后由连词 et 将表示位置的介词从句 in qua diximus parte 与表示手段的夺格短语 triangulo solis radio 并列连接。这一结构开篇点明了老普林尼关于太阳光芒的物理撞击导致留与逆行的独特天体物理假设。

  4. 2.16subeant radii an superveniant

    由非人称动词 interest 支配的、带 an 的选择性间接疑问从句。subeant(从下方射来)与 superveniant(从上方/另一侧袭来)这两个现在时虚拟式动词构成并置,阐明太阳光线入射角度的差异是决定行星升降的关键力学因素。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.16