- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.18-2.21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节阐述了行星固有的色彩及其受轨道高度与周围大气的调制、月相产生与太阳光照的角度法则,以及黄道倾角引发的昼夜长短差异。随后记述了上方行星(尤指木星)喷射雷电的成因,并介绍了古人关于地月、日地及恒星天距离的推算。
Colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum similitudinem trahunt, in quarum aëra venere subeundo, tinguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventosus in horrorem, sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur.1 namque modo multitudo conferta inest circa dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinxere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexos mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus.2 itaque in quadrato solis dividua est, in triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.
星体的颜色由高度的比例(轨道深浅)所调节,因为它们浸染了其由下潜入之大气的相似性质,且无论从哪一侧,他人运行的圈层都会为接近它的星体着色:更寒冷的圈层使其发白,更炽热的使其泛红,多风的使其现出颤栗的刺目之光,而太阳以及轨道的接合处与极外圈层则使其呈现阴暗的晦暗之色。诚然,各星皆有其固有的颜色:土星白净,木星明亮,火星如火,晨星炽白,昏星炫目,水星放射,月亮柔和,太阳升起时炽烈而随后放射光芒;天空中容纳的诸星之视见状态亦与这些原因相连。 因为有时在半弦月周围密集聚集成群的星辰,那是宁静的夜空温柔地照映着它们;有时则疏落零星,令我们惊异其是否已逃逸无踪,那是因为满月遮蔽了它们,或是太阳及前述〔诸星〕的光芒耀花了我们的目力。而月亮自身无疑也感应着袭来的太阳光线的差异,因为在其他情况下,天穹的弧度使弯折的光线变得迟钝,唯有在直角的正面冲击所及之处例外。因此,在与太阳呈九十度相刑时它为半月,在呈一百二十度三分时呈现微洼的圆轮边缘,而在正对相对时变圆满;随后亏缺,在相同的间隔中展现出相同的形相,其理与太阳上方的三颗星相同。
Sol autem ipse quattuor differentias habet, bis aequata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inaequalitatis causa obliquitas est signiferi, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt spatio.
太阳自身则有四种差异:春季与秋季两度昼夜平分,在白羊座与天秤座第八度照向大地中心(赤道);冬至与夏至两度长短更替,在摩羯座第八度昼长增加,在巨蟹座同度数则夜长增加。昼夜不均的原因是黄道的倾斜,尽管在任何时刻天体在地上与地下皆各占均等的一半;然而在升起时直立升起的星座在更长的行程中保持光亮,而倾斜升起的星座则以更迅疾的行程通过。
Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant,3 sed maxime Iovis medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum Iovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.
多数人并不知晓(尽管这是学界泰斗通过对天象的宏大观测所发现的):落向大地被称为雷电的,乃是上方三颗行星的火,尤以居于中位的木星之火为甚——或许是因为木星以此方式排出来自上方天圈的过量湿气与来自下方天圈的灼热之侵染,因而有传说称朱庇特投掷雷电。因此,正如木炭从燃烧的木柴中带着爆裂声飞溅而出一样,天火亦从星辰中喷射而出,随身携带着预知之象,即使从星体自身脱离的部分也未在神圣的工作中停息。这主要在气流紊乱时发生,或因积聚的湿气激发起充溢,或因受怀胎星辰的分娩所扰动。
Intervalla quoque siderum a terra multi indagare temptarunt, et solem abesse a luna undeviginti partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt.4 Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster.
亦有许多人尝试探究诸星距大地的距离,他们提出太阳与月亮的距离是月亮与大地距离的十九倍。然而才智敏锐的毕达哥拉斯则推算,大地至月亮为一百二十六斯塔德,自月亮至太阳为两倍,自太阳至十二星座(恒星天)为三倍;我国的苏尔皮基乌斯·加鲁斯亦持此观点。
- 2.18his causis conexo visu et earum quae caelo continentur
visu conexo 为独立夺格结构(“视见状态与……相连”)。属格从句 earum quae caelo continentur 修饰 visu,指代容纳在天球中的恒星之显现,承接上文各星体着色的原因(his causis),引出恒星受月相与行星光线影响的论述。
- 2.18hebetante cetero inflexos mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus
cetero 用作副词性夺格(“在其余情况下”)。mundi convexitate(天穹的凸面弯曲)为分词 hebetante 的主语,支配宾语 eos [radios] inflexos(弯折的光线),构成分词独立结构。praeterquam ubi 意为“除了……之处”,说明除直角直射外,斜角入射的光线皆被天球弧度所削弱。
- 2.20Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant
主节动词 latet 支配宾格 plerosque(“隐匿于大多数人”)。其真正主语是后置的不定式从句 superiorum trium siderum ignes esse...(上方三颗星之火乃是……)。中性过去分词 conpertum 与该事实同格,并带施事与格 principibus doctrinae viris(“被学识界的泰斗所发现”)。
- 2.21undeviginti partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt
undeviginti partes 表示比例倍数(“十九份 / 十九倍”)。quantam 为关系形容词,呼应所省略的距离度量词,构成“太阳距离月亮是月亮距离大地自身大小的十九倍”之比例句式(源自阿里斯塔克斯的比例算法)。
