- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.13-2.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老普林尼记述了日食与月食的周期性规律及喜帕恰斯所发现的罕见观测特例,并阐述了行星视运动(如留、合、距角)以及基于偏心轨道(远近点弧)的天体运行几何结构。
Defectus CCXXIII mensibus redire in suos orbes certum est,solis defectus non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena, semperque citra quam proxime fuerint;1 omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime mira, cum conveniat umbra terrae lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam accident ut in occasu luna deficeret utroque super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit imperatoribus Vespasianis patre III. filio consulibus.
可以确定的是,食每隔223个月便重循其周期;日食仅发生在月末或初一,即人们所称的合相之时,而月食仅发生于满月,且总是比最近发生的时间更为提前;而且每年两颗星体的亏蚀都在固定的日子与时辰发生于大地之下,然而当它们发生于上方时,并非在所有地方都能被观察到,有时是由于云层,更常是因为大地的球体阻挡了天球的弧度。在两百年之内,凭借喜帕恰斯的敏锐智慧查明:月食有时在距前一次第五个月发生,而日食则在第七个月;同一〔太阳〕在三十天内在地上被掩蔽两次,但为不同的民族所观察到;而在这一奇观中最令人惊异的是,尽管人们一致认为月亮是因大地的阴影而失色,然而这种情况有时发生于月亮的西侧,有时发生于东侧;且因何种原理,在日出时那致使失色的阴影理应处于地下,却曾有一次月亮在日落时受蚀,而两颗星体同时在地平线上可见。因为在十五天内两颗星体皆被寻觅(即相继发生食),在我们的时代、当皇帝韦斯巴芗父第三次与子同任执政官时也曾发生过。
Lunam semper aversis a sole cornibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem2 usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam lunae magnitudo colligitur, quando illae et a septenis interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni, cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis.
毫无疑问,月亮的尖角总是背对太阳,若其盈满则朝向日出,若其亏缺则朝向日落;月亮发光,从初二起直到满圆每日增加十二分之九加二十四分之一小时,而在亏损时相应减去;且在太阳十四度以内始终处于隐没状态。由此论据推断出游星的体量大于月亮,因为它们有时甚至从七度处显现。但其高度迫使其显得更小,正如固定在天空的星辰在白天因太阳的耀眼光芒而不可见一样,尽管它们在白天与在夜晚同样发光,且这一点在日食时以及在极深的井中显露无遗。
Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae et primae vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropin- quantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur. Martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceterae utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo, relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.3 Haec est luminum occultationumque ratio,per- plexior motu multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant, et eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris4 qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis desperet saecula proficere semper. pluribus de causis haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖδας in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.
然而,正如我们所说位于太阳之上的三颗游星,在与太阳同行时隐没,而在早晨分离不超过十一度时升起。随后它们受太阳光芒的接触所制约,并在相距120度的三角方位形成晨留(亦被称为初留),随即在相距180度的相对方位形成昏出,又在从另一侧接近的120度处形成昏留(亦被称为次留),直到太阳在十二度之内追上并将它们隐没,这被称为昏没。火星由于较近,甚至从相距90度的四角方位感受其光芒,因此从每次升起算起的第一和第二种运动获得了“九十度”之名。火星留居于各星座达六个月之久,其他时候则为两个月,而其余行星在两次留中各自皆不足四个月。然而下方的两颗行星同样在昏合中隐没,在被太阳抛下同样度数后形成晨出,沿着其距角的最远界限追随太阳,追上后因晨没而隐匿并穿行而过。不久,以相同的间隔在黄昏升起,直到我们所说的界限。从这些界限起,它们向着太阳逆行并在昏没中隐蔽。金星从每次升起算起,在其距角的最远界限形成晨与昏两次留;水星留的时间则过于短暂,以至于无法被察觉。 这便是发光与掩蔽的原理,其运动更为复杂且交织着诸多奇观,因为它们改变自身的大小与颜色,且同一星体忽而接近北方,忽而离向南方,忽而骤然显得更接近大地,忽而更接近苍穹。在此,对于诸多事物我们将给出与前人不同的传述,但我们承认这些同样归功于那些最初指明探求路径之人的功绩,只要无人对时代始终在进步感到绝望。所有这些现象的发生源于多种原因:首要的原因是各星的圆周轨道,希腊人称之为远近点弧;确实必须使用希腊语词汇。而这些圆轨道属于它们各自,且不同于宇宙的轨道,因为大地从人们称为极点的两个顶点衡量,乃是苍穹的中心,亦是斜跨于两极之间的黄道带的中心。所有这些都始终由圆规无可置疑的法则所确立。因此,各星的轨道从不同的中心升起,因而具有各异的轨迹和不相类似的运动,因为内层的轨道必然更为短小。
- 2.13semperque citra quam proxime fuerint
短语 citra quam 构成比较结构,意为“在……之前/不足……”。在此指亏蚀的发生总是比上一次发生的时间或位置“更为提前”(反映了交点的逆行移动)。
- 2.14lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem
此句为受 haut dubium est 支配的“宾格加不定式”结构,Lunam 为逻辑主语,lucere 为不定式。dodrantes semuncias horarum 为表示时间量的宾格(一小时的十二分之九[45分钟]加二十四分之一[2.5分钟],合计47.5分钟)。现在分词 adicientem 作 Lunam 的同位修饰语。
- 2.15Mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint
短语 breviore momento quam ut... 采用了带有结果从句的比较结构,表示程度失衡(“时间过短以至于无法……”)。Mercurii 为属格修饰复数属格 stationum,全句省略了系动词 esse 或 fieri。
- 2.15in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris
将来分词 tradituri 与动词 fatemur 的主语(隐含的 nos)一致,表意图或条件(“当我们准备记述……时”)。ea quoque 为 fatemur 所带宾格加不定式结构的主语宾格,muneris 为表从属的谓语属性属格(“归功于……的恩惠/职分”)。
