← 老普林尼

自然史

§1.praef#2

撰述主旨、全书规模及征引文献之严谨

普林尼阐明《自然史》是一部关于自然与生命的实用汇编而非辞藻修饰之作,详述自己将两万条要目编为三十六卷的经过,并强调自己具名列出前代著者的严谨诚信态度。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.praef#2

Meae quidem temeritati accessit hoc quoque, quod levioris operae hos tibi dedicavi libellos. nam nec ingenii sunt capaces, quod alioqui in nobis perquam mediocre erat, neque admittunt excessus aut orationes sermonesve aut casus mirabiles vel eventus varios, iucunda dictu aut legentibus blanda sterili materia:1 rerum natura, hoc est vita, narratur, et haec sordidissima sui parte ac plurimarum rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris etiam, cum honoris praefatione ponendis. praeterea iter est non trita auctoribus via nec qua peregrinari animus expetat. nemo apud nos qui idem temptaverit, nemo apud Graecos qui unus omnia ea tractaverit. magna pars studiorum amoenitates quaerimus; quae vero tractata ab aliis dicuntur inmensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris premuntur. Ante omnia attingenda quae Graeci τῇ ἐγκυκλίου παιδείᾳ vocant, et tamen ignota aut incerta ingeniis facta; alia vero ita multis prodita, ut in fastidium sint adducta. res ardua vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam et naturae sua omnia. itaque etiam non assecutis voluisse abunde pulchrum atque magnificum est. Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam eorum esse, qui difficultatibus victis utilitatem iuvandi praetulerint gratiae placendi, idque iam et in aliis operibus ipse feci et profiteor mirari me T. Livium, auctorem celeberrimum, in historiarum suarum, quas repetit ab origine urbis, quodam volumine sic orsum: iam sibi satis gloriae quaesitum, et potuisse se desidere, ni animus inquies pasceretur opere. profecto enim populi gentium victoris et Romani nominis gloriae, non suae, composuisse illa decuit. maius meritum esset operis amore, non animi causa, perseverasse et hoc populo Romano praestitisse, non sibi. XX rerum dignarum cura2 —quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse, non libros—lectione voluminum circiter II, quorum pauca admodum studiosi attingunt propter secretum materiae, ex exquisitis auctoribus centum inclusimus XXXVI voluminibus, adiectis rebus plurimis, quas aut ignoraverant priores aut postea invenerat vita. nec dubitamus multa esse quae et nos praeterierint. homines enim sumus et occupati officiis subsicivisque temporibus ista curamus, id est nocturnis, ne quis vestrum putet his cessatum horis. dies vobis inpendimus, cum somno valetudinem computamus, vel hoc solo praemio contenti, quod, dum ista, ut ait M. Varro, musinamur, pluribus horis vivimus. profecto enim vita vigilia est. quibus de causis atque difficultatibus nihil auso promittere hoc ipsum tu praestas, quod ad te scribimus.3 haec fiducia operis, haec est indicatura. multa valde pretiosa ideo videntur, quia sunt templis dicata. Vos quidem omnes, patrem, te fratremque, diximus opere iusto, temporum nostrorum historiam orsi a fine Aufidii. ubi sit ea, quaeres. iam pridem peracta sancitur et alioqui statutum erat heredi mandare, ne quid ambitioni dedisse vita iudicaretur. proinde occupantibus locum faveo, ego vero et posteris, quos scio nobiscum decertaturos, sicut ipsi fecimus cum prioribus. argumentum huius stomachi mei habebis quod in his voluminibus auctorum nomina praetexui. est enim benignum, ut arbitror, et plenum ingenui pudoris fateri per quos profeceris, non ut plerique ex iis, quos attigi, fecerunt. scito enim conferentem auctores me deprehendisse a iuratissimis ex proximis veteres transcriptos ad verbum neque nominatos, non illa Vergiliana virtute, ut certarent, non Tulliana simplicitate, qui de re publica Platonis se comitem profitetur, in consolatione filiae Crantorem, inquit, sequor, item Panaetium de officiis, quae volumina ediscenda, non modo in manibus cotidie habenda, nosti. obnoxii profecto animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, cum praesertim sors fiat ex usura.4

在我的这番鲁莽之中,还增添了这一点,即我把这些耗费较轻劳作的小册子呈献给了您。因为它们既无法容纳才华的施展(这种才华在我身上本就极其平庸),也不允许插叙、演说、对话,或是奇闻异事以及曲折的经历——由于题材的干瘪,这些原本悦于言表或怡于读者之物皆不可得:此处所叙述的是自然之物,亦即生命本身,而且是其最卑微的部分,许多事物还必须借助乡野之词或外来之语、甚至是野蛮之语来表述,并须冠以敬意的前言。此外,这条道路并非前代作者所踩熟之路,亦非心灵渴望游历之地。在我们之中,未曾有人作过此种尝试;在希腊人之中,亦无一人曾独力处理过所有这些事物。我们大部分人皆追求学术中的悦意之境;而他人所论及的号称具有极大精微之处的事物,却被事物晦暗的阴影所压制。首先必须触及希腊人称之为“通识教育”的事物,然而这些事物对才智之士而言仍属未知或未定;另有一些事物则已被过多之人传述,以致令人厌腻。赋予旧物以新意,赋予新物以权威,赋予陈腐以光彩,赋予晦暗以光明,赋予可厌以雅趣,赋予可疑以信凭,而真正赋予一切以其本性,赋予本性以其全部固有之物,乃是极艰难之事。因此,即便未能完全达成,志在如此亦已足显壮美与宏伟。 我个人确实认为,在学术之中,那些战胜困难、将助人之实用置于讨好之愉悦之上的人,理应享有特殊的地位。我自己此前在其他著作中也已身体力行;而且我坦言,极为著名的作者提图斯·李维在其从建城起追溯的某卷历史中如此开篇,实令我惊异:他说,如今他已为自己赢得了足够的荣耀,若非不安的心灵以工作为滋养,他本可以安歇了。诚然,为征服万民的民族与罗马之名的荣耀——而非为他自己的荣耀——去著述那些作品,方为合宜。出于对著作的热爱而非为排遣自我的心灵而坚持不懈,并将此奉献给罗马人民而非自己,本会是更大的功勋。两万件值得关注的事项——正如多米提乌斯·皮索所言,书籍应当是宝库而非普通读物——通过阅读约两千卷书(学者们因题材偏僻而极少涉猎其中之书),我们从百位精选的作者中辑录为三十六卷,并增补了许多前人未知或后来在生活中发现的事物。我们亦不怀疑,有许多事情甚至为我们所遗漏。因为我们是凡人,为公务所累,仅在边角闲暇的时间,亦即夜间,来顾及这些,免得你们之中有人以为这些时辰被荒废了。我们把白天奉献给你们,将健康与睡眠一同权衡,仅满足于这一项报偿:正如马库斯·瓦罗所言,当我们沉浸于这些思考时,我们便活了更多的时辰。诚然,活着就是醒着。鉴于这些原因与困难,对于不敢作任何许诺的我,正是我们向您写作这一事实本身,由您作了担保。这就是对此书的信任,这就是对其价值的公断。许多事物之所以显得极其珍贵,正是因为它们被献给了神庙。 我们确实在一整部正规著作中记述了你们全家——令尊、您与令弟——从奥菲迪乌斯绝笔之处展开了我们时代的当代史。您会问,那部作品在哪里?它早已完工并妥善封存;而且本来就已决定托付给继承人,免得在生前被认为向功名野心有所献媚。因此,我对占据先机者怀有善意,而我自己确实亦善待后人,因我知道他们亦将与我们竞争,正如我们自己与前人竞争一样。您将从我在这些卷帙之首罗列作者姓名这一事实中,看到我这种性情的明证。因为依我之见,坦白承认自己因何人而获益,是仁厚且充满纯良羞耻心的,绝不像我所接触过的大多数人那样行事。因为您须知,在比对作者时,我发现近期那些最受信赖之人字对字地抄录古人而未署其名——既非出于那种为与之竞争的维吉尔式的卓越,亦非出于图利乌斯式的坦诚;后者在论国家时自承为柏拉图的同道,在悼女书中言道“我遵循克朗托尔”,在论义务中亦遵循帕奈提乌斯;您知道,这些卷册不仅当每日置于案头,更当熟记于心。诚然,宁愿在剽窃中被当场拿获也不愿归还借贷,尤其是当本金本就是由利息累积而成之时,实属卑屈之心与不幸之才的行径。

语法注4 条
  1. 1.praefsterili materia

    表示原因或伴随情境的夺格短语。它解释了为何该作品不容纳前述“悦于言表或怡于读者之物”,为冒号后紧接的主句“此处所叙述的是自然之物,亦即生命本身”提供了限定性背景。

  2. 1.praefXX rerum dignarum cura

    罗马数字“XX”在此代表两万(viginti milia)。作为句首的宾格短语,它作后方谓语动词 inclusimus 的直接宾语(“我们将两万件值得关注的事项……辑录于三十六卷中”),与主动词之间被长篇插入语和修饰成分大幅隔开。

  3. 1.praefquibus de causis atque difficultatibus nihil auso promittere hoc ipsum tu praestas, quod ad te scribimus

    这是一个语序倒置且代词指代较为复杂的长句。在前置词短语 quibus de causis atque difficultatibus 之后,与格分词 auso(源自半异相动词 audeo)指代作者本人,作主动词 praestas 的间接宾语(“对不敢作任何许诺的我”)。praestas 的直接宾语为代词 hoc ipsum,其具体内容由紧随其后的同格 quod 从句(“我们向您写作这一事实本身”)加以展开。

  4. 1.praefcum praesertim sors fiat ex usura

    使用金融借贷比喻的从句。sors 指“本金”,usura 指“利息”。意为“尤其是当本金竟由利息产生时”,喻指抄袭者利用他人的学术成果(利息)来充作并捏造自己原本的学术成果(本金)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:1.praef#2