- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:1.praef#3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老普林尼评述了希腊与罗马著作的题名风气,并表示自己效法古代艺术家以未完成式署名的谦逊态度。随后他驳斥了挑剔的批评者,并说明自己为各卷附上详细目录,以免占用提图斯宝贵的公务时间。
Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: κηρίον inscripsere, quod volebant intellegi favum, alii κέρας Ἀμαλθείας, quod copiae cornu, ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum; iam ἴα, μοῦσαι, πανδέκται, ἐγχειρίδια, λειμών, πίναξ, σχεδίων: inscriptiones, propter quas vadimonium deseri possit;1 at cum intraveris, di deaeque, quam nihil in medio invenies! nostri graviores Antiquitatium, Exemplorum Artiumque, facetissimi Lucubrationum, puto quia Bibaculus erat et vocabatur paulo minus asserit Varro in satiris suis Sesculixe et Flextabula apud Graecos desiit nugari Diodorus et βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit. Apion quidem grammaticus -hic quem Tiberius Caesar cymbalum mundi vocabat, cum propriae famae tympanum potius videri posset—immortalitate donari a se scripsit ad quos aliqua componebat. me non paenitet nullum festiviorem excogitasse titulum et, ne in totum videar Graecos insectari, ex illis mox velim intellegi pingendi fingendique conditoribus,2 quos in libellis his invenies absoluta opera et illa quoque, quae mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse, ut APELLES FACIEBAT aut POLYCLITUS, tamquam inchoata semper arte et inperfecta, ut contra iudiciorum varietates superesset artifici regressus ad veniam velut emendaturo quicquid desideraretur, si non esset interceptus. quare plenum verecundiae illud, quod omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, absolute traduntur inscripta ILLE FECIT, quae suis locis reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea. Ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his solis, sed et omnibus quos edidi, ut obiter caveam istos Homeromastigas (ita enim verius dixerim), quoniam audio et Stoicos et dialecticos Epicureosque—nam de grammaticis semper expectavi—parturire adversus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus facere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant. ceu vero nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam, et proverbium inde natum suspendio arborem eligendi. non queo mihi temperare quo minus ad hoc pertinentia ipsa censorii Catonis verba ponam, ut appareat etiam Catoni de militari disciplina commentanti, qui sub Africano, immo vero et sub Hannibale didicisset militare et ne Africanum quidem ferre potuisset, qui imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur: Quid enim? ait in eo volumine, scio ego, quae scripta sunt si palam proferantur, multos fore qui vitilitigent, sed ii potissimum, qui verae laudis expertes sunt. eorum ego orationes sivi praeterfluere. nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum mortuis non nisi larvas luctari. quo dicto sic repercussit illas, ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. ergo securi etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis et litigatoribus composuit—quid enim illi aliud quam litigant aut litem quaerunt?—, exequemur reliqua propositi. quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, quid singulis contineretur libris, huic epistulae subiunxi summaque cura, ne legendos eos haberes,3 operam dedi. tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant, sed, ut quisque desiderabit aliquid, id tantum quaerat et sciat quo loco inveniat. hoc ante me fecit in litteris nostris Valerius Soranus in libris, quos ἐποπτίδων inscripsit
希腊人在拟定书名上的巧妙令人称奇:他们题作《蜂巢》,希望人们理解为蜜房;另一些人题作《阿玛尔忒亚之角》,即丰饶之角,以致人们甚至能指望在那卷书中喝到一口鸡奶;更有《紫罗兰》、《缪斯》、《万有全书》、《手册》、《草甸》、《图表》、《即兴录》——这些题名足以让人抛弃保释金出庭之约;但当你走入其中,诸神啊,你在核心处会发现是何等的空无一物!我们较为庄重的作者题作《古事记》、《范例集》、《技艺志》;最风趣幽默者题作《夜作》,我想这是因为他是个酒鬼,而且名字就叫比巴库卢斯。瓦罗在他的讽刺诗中稍显克制,题作《一个半尤利西斯》和《屈曲板》。在希腊人中,狄奥多罗斯不再耍贫嘴,将他的历史书题作《历史丛书》。语法学家阿庇安——提比略·恺撒曾称他为“世界的钹”,尽管他更像是在敲响自己名声的鼓——曾写道,凡是他为其著书题献之人,皆由他赋予了不朽。我并不后悔没有构想出更华丽的题名;为了不显得我是在一概抨击希腊人,我希望人们能参照那些绘画与雕塑的开创者来理解我:正如您将在这些小册子中所见,他们即便在完成了的作品上,甚至在那些我们赞叹不绝的作品上,也只署上未完成的暂定题名,诸如“阿佩莱斯在制作”或“波吕克莱托斯在制作”,仿佛艺术始终只是初创而未尽完美,以便面对各种各样的评判,艺术家仍保有求取宽恕的退路,宛若只要未被死亡所截断便会修正一切缺失一般。因此,他们把所有作品都题写得仿佛是最后之作,仿佛在每一件作品上他们都被命运夺去了生命,这是充满谦逊的。据我认为,据传明确以完成式题写“某某作了此物”的作品不超过三件,我将在相应的地方予以记述。由此可见,作者自喜于其技艺的极致自信,正因如此,所有这些作品都招致了巨大的嫉妒。 我坦然承认,我的著作中有很多可以增补之处,不仅限于这些,而且包括我所出版的一切著作;这顺便也是为了防备那些“荷马鞭挞者”(这样称呼他们倒更为确切),因为我听说,斯多亚派、辩证学者以及伊壁鸠鲁学派——至于语法学者,我本就随时料想得到——都在为了反对我出版的语法小册子而痛苦怀胎,且十年来屡屡流产,要知道就连大象生产都要更快一些!仿佛我真不知道竟然连一个女人都曾著书反对泰奥弗拉斯托斯——一个雄辩之极以至由此获得神圣之名的人——而且由此产生了一句谚语,谓之“挑选自缢之树”!我情不自禁要引用监察官加图与此相关的原话,以便明示:即便对于撰述军事纪律的加图——他曾在阿非利加努斯麾下、不,甚或是在汉尼拔麾下学会用兵,且连那位凯旋荣归的统帅阿非利加努斯都容忍不得——也有那些惯于以贬损他人学识来为自己猎取名声的人严阵以待。“那又如何?”他在那卷书中说道,“我知道,写下的东西一旦公之于众,必有许多人借题挑剔构陷,尤其是那些与真正的赞誉无缘之辈。我听任他们的言辞流逝而过。”普兰库斯亦曾巧妙作答。当时有人说阿西尼乌斯·波利奥正准备写针对他的演说词,以便在他死后由波利奥本人或其释奴发表,使他无法还击;普兰库斯说道:“唯有幽灵才与死者搏斗。”他以此言将那些抨击反弹了回去,以致在博学之士看来,世间再无较此更无耻之事。因此,即便面对那些“疵衅讼徒”——加图雅致地将其由“过咎”与“诉讼者”复合而成,因为他们除了争讼或寻衅之外还干了什么呢?——我们也泰然自若,继续推进既定规划的剩余部分。由于必须为公众利益体恤您的繁忙公务,我已将各卷所含内容附于此信之后,并竭尽所能,务使您不必逐卷通读。通过此举,您也将使其他人无需从头至尾通读,而是每个人各取所需,只搜求该事项,并知晓可在何处找到它。在我们的文献中,瓦莱里乌斯·索拉努斯在我之前曾这样做过,见于他题作《女秘仪官》的书中。
- 1.praefpropter quas vadimonium deseri possit
由关系代词 propter quas 引导的虚拟式 possit 构成表特征与结果的关系从句,修饰先行词 inscriptiones,意为“具有如此诱惑力的题名,以至于法庭出庭保释都可为此放弃”。
- 1.praefex illis mox velim intellegi pingendi fingendique conditoribus
ex illis 与其修饰的名词 conditoribus 之间插入了动词与动名词 pingendi fingendique,构成倒装隔置(hyperbaton)。被动不定式 intellegi 省略了反身对格主语 me,整句意为“我希望自己参照那些绘画与雕塑的开创者被人们所理解”。
- 1.praefne legendos eos haberes
动词 haberes 与动形容词 legendos 及其宾语 eos 结合,表示必要性或义务(“免得您不得不通读它们”)。这种结构是通俗拉丁语中分析性动词表达的典型,预示了罗曼语族助动词结构的形成。
