- 底本
- Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:1.praef#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
老普林尼怀着军旅旧友的亲昵之情向提图斯题献《自然史》,盛赞其显赫官职、卓越才学与德行,并说明通过实名献呈,自己放弃了学者惯用的回避批评之托辞,如同穷苦之人向神明献上朴素祭品一般呈上自己的简陋之作。
PLINIVS SECVNDVS VESPASIANO CAESARI SVO S. Libros Naturalis Historiae, novicium Camenis Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime Imperator; sit enim haec tui praefatio, verissima, dum maximi consenescit in patre.1 namque tu solebas nugas esse aliquid meas putare, ut obiter emolliam Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum): ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit quam volebat existimari a Veraniolis suis et Fabullis. simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime non fieri questus es in alia procaci epistula nostra, ut in quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo tecum vivat imperium. triumphalis et censorius tu sexiesque consul ac tribuniciae potestatis particeps et, quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei publicae es: nobis quidem qualis in castrensi contubernio, nec quicquam in te mutavit fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posses et velles.2 itaque cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et longius etiam summoves ingenii fascibus. fulgurare in nullo umquam verius dicta vis eloquentiae, tribunicia potestas facundiae. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto fratris amas! quantus in poetica es! o magna fecunditas animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris excogitasti. Sed haec quis possit intrepidus aestimare subiturus ingenii tui iudicium, praesertim lacessitum? neque enim similis est condicio publicantium et nominatim tibi dicantium. tum possem dicere: 'Quid ista legis, Imperator? humili vulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbae, denique studiorum otiosis. quid te iudicem facis? cum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo. Maiorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem.3' praeterea est quaedam publica etiam eruditorum reiectio. utitur illa et M. Tullius extra omnem ingenii aleam positus et, quod miremur, per advocatum defenditur: nec doctissimis. Manium Persium haec legere nolo, Iunium Congium volo. quod si hoc Lucilius, qui primus condidit stili nasum, dicendum sibi putavit, Cicero mutuandum, praesertim cum de re publica scriberet, quanto nos causatius ab aliquo iudice defendimur? sed haec ego mihi nunc patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert, sortiatur aliquis iudicem an eligat,4 multumque apparatus interest apud invitatum hospitem et oblatum. cum apud Catonem, illum ambitus hostem et repulsis tamquam honoribus inemptis gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias deponerent candidati, hoc se facere, quod tum pro innocentia ex rebus humanis summum esset, profitebantur. inde illa nobilis M. Ciceronis suspiratio: O te felicem, M. Porci, a quo rem inprobam petere nemo audet! cum tribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat Gracchus, hoc adtestabatur vel inimico iudici se probari posse. adeo summum quisque causae suae iudicem facit quemcumque, cum eligit.5 unde provocatio appellatur. te quidem in excelsissimo generis humani fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione praeditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio, et ideo curant, quae tibi dicantur ut digna sint. verum dis lacte rustici multaeque gentes et mola litant salsa qui non habent tura, nec ulli fuit vitio deos colere quoquo modo posset.
普林尼致信其亲爱的维斯帕先·凯撒,致意。 我已决定以一封较为放肆的信函,向您详细呈报《自然史》各卷——这是对您罗马公民的缪斯而言一部新颖的作品,是我最近一次产出的产物,最令人愉悦的统帅;因为愿这成为真正属于您的序言,而且是最真实不过的,正当最伟大的称号在令尊身上日渐衰迈之际。因为您过去常认为我的小玩意儿也有几分价值——借此顺便缓和一下我的同乡卡图卢斯之语(您也认得这个军营词汇);因为正如您所知,他调换了前几个音节,使自己显得比他希望在自己的韦拉尼乌斯们和法布卢斯们心目中所被认为的更加粗鄙生硬。同时,通过我这番放肆,也可以达成您最近在我们另一封冒失的信中抱怨未能实现的事情,使其得以载入某些公报,并使众人知晓统治之权与您共同生活得何其平等。您拥有凯旋者的荣耀,担任过监察官,六次担任执政官,并分享保民官权力,而且——当您同样为令尊和骑士阶级履行它时,您使这变得比这些更为高贵——您是他的近卫军长官,并且对共和国而言您就是这一切:然而对我们而言,您依然如同在军营帐篷里的伙伴,命运的崇高并未在您身上改变任何东西,除了使您同样能够并且愿意造福他人。因此,对于其他人而言,在对您的敬仰中一切道路皆敞开,而对于我们而言,要更为亲近地尊崇您,唯有大胆尚存:所以您当把这归咎于您自己,并在我们的过失中原谅您自己。我豁出了脸面,但并未取得成效,因为您从另一条道路赫然挺立阻挡在前,甚至以您才华的束棒将我推向更远之处。雄辩之力的闪耀,言辞的保民官权力,从未在任何人身上被如此真实地称道过。您以何等洪亮的声音如雷霆般颂扬令尊的赞歌!又以何等深情爱戴令弟的称颂!您在诗歌方面是何等伟大!啊,心灵之巨大丰饶!您竟想出了怎样去模仿令弟的方法。 然而,有谁在将要承受您才华的审判——尤其是受到挑衅的审判——时,能够毫无畏惧地评估这些?因为公开发行者与指名题献给您者的处境并不相同。届时我本可以说:“统帅,您为何读这些?它们是为卑微的平民、农夫和工匠之辈,总之是为在学问上悠闲的人所写的。您为何要自居为裁判?当我应承这项劳作时,您并不在这份名单之上。我知道您过于伟大,绝不至于认为您会屈尊至此。”此外,甚至对学者也有一种公开的拒绝方式。身处一切才华风险之外的马库斯·图利乌斯也使用了这种方式,并且令人惊奇的是,他还通过代言人为自己辩护:“也不给最有学问的人读。我不希望马尼乌斯·佩尔西乌斯读这些;我希望尤尼乌斯·孔吉乌斯读。”如果首创讽刺锋芒之鼻祖卢基里乌斯认为自己应当说这番话,西塞罗也认为应当借鉴,尤其是在撰写关于共和国的著作时,那么我们凭何等更充分的理由针对某位裁判而得到辩护呢?但我如今通过指名题献剥夺了自己拥有的这些辩护手段,因为抽签决定裁判还是亲自挑选裁判,关系极为重大,而且款待应邀而来的客人与仓促登门的客人,其准备也大不相同。当候选人在选举竞争激烈之际,把钱财寄存在加图那里——那位贿选的仇敌,把落选视同未被买通的荣誉而欣喜之人——他们宣称自己之所以这样做,是因为这在当时属于人类事务中无辜的最崇高体现。由此产生了马库斯·西塞罗的那句著名感叹:“啊,马库斯·波尔基乌斯,你何其幸福,竟无人敢向你求取不端之事!”当卢基乌斯·西庇阿·亚细亚提库斯向保民官申诉时(格拉古亦在其中),他证实了即便在敌对的裁判面前自己也能被认可。一个人在选择裁判时,总是把所选之人奉为其诉讼的至高裁判;申诉之名亦由此而来。我深知您身处人类的最崇高顶峰,兼具至高雄辩与至高博学,即便问候致意之人亦怀着敬畏之心接近您,因此他们谨慎确保呈献给您的内容配得上您。然而,乡野之人与许多没有乳香的民族,便用乳汁与盐麦饼来取悦神明,而且以自己力所能及的任何方式敬奉神明,从未成为任何人的罪过。
- 1.praefsit enim haec tui praefatio, verissima, dum maximi consenescit in patre
现在时虚拟语气 sit 表愿望或让步。tui praefatio 中的 tui 是人称代词属格(作所有格属格或宾格性属格),意为“献给您的序言”。在从句 dum maximi consenescit in patre 中,maximi 最自然的解读是承前省略作 consenescit 主语的 praefatio(称呼、头衔),并以属格 maximi(与 tui 平行,或省略 imperatoris)修饰它(“当最伟大的称号在令尊身上日渐衰迈之际”),指老维斯帕先皇帝健在执政期间,提图斯作为共治者接受题献。
- 1.praefnec quicquam in te mutavit fortunae amplitudo, nisi ut prodesse tantundem posses et velles
主句 nec quicquam... mutavit 受到 nisi ut 引导的结果从句(接未完成过去时虚拟语气 posses et velles)的限定,表示“命运的崇高并未在您身上改变任何东西,除了使您能够并且愿意同样多地造福他人”。tantundem 作副词性对格,表程度(“同等程度地”)。
- 1.praefMaiorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem
比较级 maiorem 后接惯用句型 quam ut 搭配未完成过去时虚拟语气 putarem,表示比例失衡或否定性结果(“太……以至于不会……”)。直译为:“我知道您过于伟大,以至于我不会认为您会屈尊降至此处”。te 为 sciebam 所引出间接引语的主语对格,descensurum (esse) 为 putarem 的不定式宾语。
- 1.praefplurimum refert, sortiatur aliquis iudicem an eligat
无人称动词 refert(“重要、有关系”)与表示程度的中性对格 plurimum 连用,其真正的主语是由双重间接疑问句(sortiatur... an eligat,“是抽签选定裁判还是自行挑选裁判”)充当,从句中使用现在时虚拟语气。
- 1.praefadeo summum quisque causae suae iudicem facit quemcumque, cum eligit
动词 facit 带双重对格:不定关系代词 quemcumque(“无论选谁”)为直接宾语,summum... iudicem(“至高的裁判”)为宾语补足语(谓语对格)。causae suae 是修饰 iudicem 的宾格性属格(“对其诉讼的”)。句首的 adeo 起强调作用(“如此彻底地”)。
