- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:98-99
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
吉同在搜查中因打喷嚏而被欧摩尔普斯识破,但在恩科尔皮乌斯和吉同的甜言软语请求下重归于好,随后水手登门催促,众人登船启程。
At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus et reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et “mille” inquit “nummos inveni; iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo.” Genua ego perseverantis amplector, ne morientes vellet occidere, et “merito” inquam “excandesceres, si posses perditum ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum. Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.” Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet.1 Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me “quid est” inquit “latro? ne deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere. Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem”2 Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum osculis tanquam fomentis aggressus est et “in tua” inquit “pater carissime, in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Utinam me solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare. Ego enim omnium scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis”
但公奴隶并未这般懈怠,而是从客店老板手中夺过一根芦苇秆戳向床下,连墙壁上的所有孔穴也一一搜查。吉同缩起身子躲避击打,极度胆怯地屏住呼吸,用嘴触碰着臭虫本身。而欧摩尔普斯因为房间破损的门无法挡住任何人,便慌张地冲了进来,说道:“我找到一千枚硬币了;我现在就要去追赶离开的传令官,通过最应分的告发来指出吉同就在你的掌管之下。”我抱住执拗者的双膝,求他不要想要置濒死之人于死地,并说道:“如果你能把那个失踪的少年指出来,你发火也是理所应当的。如今少年已经逃进了人群,我甚至猜不出他去了哪里。看在情分上,欧摩尔普斯,把孩子找回来吧,哪怕交还给阿斯库尔托斯也好。”正当我劝服着将信将疑的他时,吉同因长时间屏气憋得难受,接连打了三个喷嚏,剧烈得连简易床都晃动起来。欧摩尔普斯循着这动静转过身来,向吉同道了一声“长命百岁”。当他移开床垫时,看到了一个连饥饿的独眼巨人也可能饶恕的尤利西斯。 随即他转向我说道:“这是怎么回事,你这个无赖?甚至在当场被揭穿时,你都不敢对我说真话。不仅如此,若不是某位掌管人间万事的神明迫使那个吊着的少年露出破绽,我此刻还在酒馆小吃店周围受骗兜圈子呢。”吉同比我温存得多,先是用浸透油的蛛网敷合了他眉骨上受的伤口。随后他又用自己的短斗篷换下了欧摩尔普斯被撕破的衣服,拥抱住已经消了气的他,像敷膏药似地连连亲吻,说道:“最亲爱的父亲,我们全在您的庇护之下了。如果您爱您的吉同,就请愿意拯救我们吧。但愿无情的烈火只吞噬我一人,或冬日的怒海只向我扑来!因为我才是一切祸端的根源,我是始作俑者。如果我死了,仇家们便会握手言和。”
“ego sic semper et ubique vixi, ut ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam: neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice.3“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit “Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter compono et adoratis sideribus intro navigium
“我向来无论在何处生活,都把每一个最后的白昼当作一去不复返的日子来度过。”我泪流满面地央求并祈请他也与我和解;因为狂热的嫉妒并非恋人自己所能左右。然而我保证会尽力不再说出或做出任何可能冒犯他的事,只要他像教授人文学艺的良师那样,将心中所有的怨忿抹去而不留伤痕。 “在荒凉险峻的地域,积雪停留更久, 但在犁铧驯服的田野熠熠生辉之处, 言谈之间,薄霜便消融殆尽。 愤怒同样沉淀在人们的心怀: 它占领蛮横的心灵, 却在有教养的人身边滑过。” 欧摩尔普斯说道:“为了让你知道你说的是真话,看哪,我也用亲吻来终结愤怒。因此,祝愿万事顺利,快快收拾好行囊,要么跟着我,要么你们愿意的话,在前面带路。”他还在说话时,被推撞的门发出吱嘎声,一个留着倒竖胡须的水手站在门槛上说道:“欧摩尔普斯,你还在拖延,就像不知羞耻似的?”毫不迟延,我们全都站起身来,欧摩尔普斯命令他那个早已睡熟的雇工带着行囊出发。我和吉同把所有家当打包成行装,向星辰祈祷后登上了船只。
- 98salvere Gitona iubet
带宾格与不定式的短语“salvere iubere”除了一般的“致意、问候”之意外,还体现了古罗马人在他人打喷嚏时祝愿其身体安康(相当于“祝你健康/长命百岁”)的风俗。此处紧承吉同的喷嚏,兼具对打喷嚏者的惯用祝福与识破其藏匿处后的讽刺性招呼双重意味。
- 98ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem
这是一个混合型的非真实条件句:条件从句使用过去完成时虚拟式(excussisset,表示与过去事实相反),主句使用未完成过去时虚拟式(errarem,表示与现在持续状态相反),意为“要不是当时神明迫使其败露,我现在还在小吃店周围转悠受骗”。
- 99neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine cicatrice.
这是由前文“rogo quaesoque”引导的间接引语(oratio obliqua)。陈述部分采用宾格不定式构式(“neque... esse”以及省略了作主语的宾格代词 me 的“[me] daturum [esse] operam”),而祈使/愿望部分则以未完成过去时虚拟式“deleret”(在直接引语中原为命令式 dele 或现在虚拟式 deleat)呈现。
